TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Quibusdam in casibus consideratio propriae dignitatis bonique filiorum mandat ut alter firmiter ab immodicis postulationibus, a magna iniustitia, a vi vel ab inobservantia, quae perpetua fit, arceatur. Agnoscere oportet “exstare casus in quibus separatio est inevitabilis. Nonnumquam etiam fieri potest moraliter necessaria, cum nempe agitur de coniuge debiliore vel parvis filiis abducendis a gravioribus vulneribus, quae inferunt impotentia et vis, animi fractio et abusus, distantia et indifferentia”.257Catechesis (24 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 25 Iunii 2015, p. 8. Attamen “habendum est extremum remedium, cum omnis alius conatus fuerit vanus”.258Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 83: AAS 74 (1982), 184.

Patres affirmaverunt “peculiarem discretionem esse necessariam ad pastoraliter comitandos separatos, matrimonio solutos ac derelictos. Praesertim accipiendus aestimandusque est dolor eorum qui iniuste passi sunt separationem, divortium vel desertionem, aut coacti sunt, saeviente coniuge, ut convictum relinquerent. Iniuriam patiendibus haud facile est veniam dare, sed iter est quod gratia efficere potest. Unde necessitas pastoralis reconciliationis atque mediationis etiam ope huiusmodi sedium in dioecesibus statuendarum”.259Rel Syn 2014, 47. Eodem tempore “personae per divortium seiunctae, quae nuptias denuo non conciliarunt, quaeque saepe testes sunt matrimonialis fidelitatis, adhortandae sunt ut in Eucharistia alimoniam reperiant quae eas sustineat earum in statu. Loci communitas et Pastores debent sollicite comitari has personas, potissimum cum filii adsint vel ipsae gravi inopia laborant”.260Ibid., 50. Matrimonium detrimentum multo fit perniciosius et acerbius cum egestas ingruit, quoniam minus copiarum habetur ad vitam exigendam. Homo pauper, qui familiarem tuentem locum amittit, dupliciter in omne genus solitudinibus periculisque versantur, suae integritati infensis.

Magni est ponderis ut homines distracti, qui novo matrimonio iunguntur, percipiant se Ecclesiae esse partem, se non esse “excommunicatos” neque ut tales tractari, quoniam semper participant communionem ecclesialem.261Cfr Catechesis (5 Augusti 2015): L’Osservatore Romano, 6 Augusti 2015, p. 7. Hae condiciones “expostulant attentam discretionem et comitationem magnae observantiae, quae omnes sermones habitusque depellant, ne ii pecipiant se esse separatos, atque ut ad vitam communitatis participandem inducantur. Quod ii curantur, id christianae communitatis fidem et de matrimonii indissolubilitate testificationem non extenuat, quin immo hac cura ipsa suam ostendit caritatem”.262Rel Syn 2014, 51; cfr Rel Fin 2015, 84.

Ceterum, magna pars Patrum “necessitatem manifestavit ut in promptu omnino esset et, si fieri potest omnino gratuiti, modi agendi in causis de matrimonii nullitate”.263Ibid., 48. Diuturnitas processuum exasperat defatigatque homines. Proxima duo Nostra de hoc argumento documenta264Cfr Motu proprio Mitis Iudex Dominus Iesus (8 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, pp. 3-4; Motu proprio Mitis et Misericors Iesus (8 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, pp. 5-6. planiorem reddiderunt agendi modum de declaratione nullitatis matrimonii. Per ea voluimus etiam “ut pateret Episcopum ipsum sua in Ecclesia, cuius sit constitutus pastor et caput, hac ratione esse et iudicem inter fideles sibi concreditos”.265Motu proprio Mitis Iudex Dominus Iesus (8 Septembris 2015), praeambulum, III: L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, p. 3. Idcirco “haec documenta exsequenda magnam tribuunt responsalitatem Ordinariis dioecesanis, qui ipsi vocantur ad nonnullas causas iudicandas et, cuicuimodi est, ad faciliorem reddendum aditum fidelium ad iustitiam. Hoc secum fert congruam personarum institutionem, clericorum scilicet et laicorum, qui peculiari modo huic ecclesiali servitio dent operam. Necessarium ergo erit ut praesto sint hominibus separatis vel coniugibus in discrimine versantibus servitium notitiarum, consilium mediationis, coniunctum cum cura pastorali familiari, quae personas recipere quoque poterunt, praeviam prospectantes inquisitionem matrimonialis processus (cfr Mitis Iudex, art. 2-3)”.266Rel Fin 2015, 82.

Patres Synodales collustrarunt etiam “separationis vel divortii consectaria in filios, qui semper victimae sunt innocentes harum rerum status”.267Rel Syn 2014, 47. Praeter omnes considerationes quae exponi possunt, ipsi primum obtient sollicitudinis locum, quae obscurari non debet ullo alio commodo vel fine. Ad parentes separatos hanc admovemus supplicationem: “Numquam, numquam, numquam filios obsides sumere debeti! Vos separastis ob tot difficultates et rationes, vita vobis hanc dedit probationem, sed absit ut filii sint qui pondus separationis ferant, ne adhibeantur tamquam obsides contra alterum coniugem, crescant audientes matrem bene de patre loquentem, etiamsi non simul vivant, atque patrem bene de matre loquentem”.268Catechesis (20 Maii 2015): L’Osservatore Romano, 21 Maii 2015, p. 8. Haud responsabile est imaginem patris vel matris destruere, ut alteruter filii affectionem sibi conciliet, ut ulciscatur, ut se tueatur, quia hoc damnum affert interiori vitae huius parvuli et vulnera edit difficulter sananda.

Ecclesia, quamvis intellegat in contentionibus versari coniuges, desinere non potest vox esse debiliorum, qui sunt filii dolentes, saepe silentes. Hodie “quamvis animi sensu, qui videtur amplificatus, cunctisque nostris acrioribus psychologicis inquisitionibus cumulemur, Nos interrogamus an sensum amiserimus quod ad parvulorum vultera attinet [...] Sentimusne pondus montis quod pueri animam gravat, in familiis ubi alius alium male tractat, malum infert, usque ad coniugalis fidelitatis nexum solvendum?”.269Catechesis (24 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 25 Iunii 2015, p. 8. Hae pessimae experientiae non adiuvant ut ii pueri maturescentes definita munera gerere valeant. Quapropter christianae communitates non debent parentes divortio seiunctos deserere, novo vinculo devinctos. E contra, eos includere debent et comitari in eorum institutionis officio. Nam “quomodo possemus hortari hos parentes ut cuncta agerent pro filiis in vitam christianam educandis, eis praebendo exemplum fidei firmae certaeque, si eos a communitatis vita abduceremus, veluti essent excommunicati? Oportet ita facere ut alia onera non imponantur praeter ea quae filiis hac in condicione iam ferenda sunt!”.270Catechesis (5 Augusti 2015): L’Osservatore Romano, 6 Augusti 2015, p. 7. Adiuvare parentum vulnera sanare eosque spiritualiter suscipere bonum est etiam filiis, qui indigent familiari vultu Ecclesiae quae eos accipiat hac in gravi experientia. Divortium malum est, atque augescens devortiorum numerus perturbat. Qua de re procul dubio nostrum maximum de familiis munus pastorale est amorem confirmare atque adiuvare vulnera sanare, ita ut praecaveamus ne hoc nostrae aetatis exitium longius progrediatur.

Notae

  1. 257. Catechesis (24 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 25 Iunii 2015, p. 8.
  2. 258. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 83: AAS 74 (1982), 184.
  3. 259. Rel Syn 2014, 47.
  4. 260. Ibid., 50.
  5. 261. Cfr Catechesis (5 Augusti 2015): L’Osservatore Romano, 6 Augusti 2015, p. 7.
  6. 262. Rel Syn 2014, 51;cfr Rel Fin 2015, 84.
  7. 263. Ibid., 48.
  8. 264. Cfr Motu proprio Mitis Iudex Dominus Iesus (8 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, pp. 3-4;Motu proprio Mitis et Misericors Iesus (8 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, pp. 5-6.
  9. 265. Motu proprio Mitis Iudex Dominus Iesus (8 Septembris 2015), praeambulum, III: L’Osservatore Romano, 9 Septembris 2015, p. 3.
  10. 266. Rel Fin 2015, 82.
  11. 267. Rel Syn 2014, 47.
  12. 268. Catechesis (20 Maii 2015): L’Osservatore Romano, 21 Maii 2015, p. 8.
  13. 269. Catechesis (24 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 25 Iunii 2015, p. 8.
  14. 270. Catechesis (5 Augusti 2015): L’Osservatore Romano, 6 Augusti 2015, p. 7.