Necesse pariter est parvulum adolescentemque involvere, ut coscius fiat ex male actis quaedam evenire. Oportet facultas concitetur alterius personam induendi et veniam petendi quendam ob dolorem, cum ei malum factum est. Quaedam sanctiones – contra mores violentos et societati infensos – hoc propositum consequi partim possunt. Magni momenti est puerum firmiter dirigere ad veniam petendam et damnum sarciendum aliis illatum. Cum educationis iter suos fructus ostendit in personalis libertatis maturitate, ipse filius grato animo tandem agnoscet bonum ei fuisse in quadam adolescere familia et ea quoque tolerare quae requirit totus educationis processus.
Stimulus est correctio, cum eadem quidem opera aestimantur et agnoscuntur studia, cumque filius detegit parentes tolerantem fiduciam praesentem habere. Puer qui amabiliter corrigitur animadvertit se considerari, percipit se aliquem esse, sentit suas facultates agnoscere parentes. Id non postulat ut parentes macularum sint expertes, sed ut humiliter proprios fines agnoscant atque suum personale studium ostendant in melius inclinandi. Sed illud parentum testimonium oportet habeant pueri: ne illi irae concedant. Filius qui aliquid mali patrat est corrigendus, at numquam ut inimicus vel aliquis in quem propria violentia effundatur. Praeterea adultus agnoscere debet quaedam male acta cum debilitate finibusque illius aetatis propriis iugari. Quocirca noceret mos quidam qui in poenas inferendas usque tenderet, quique non iuvaret ad varias actionum gravitates diiudicandas, et animi desponsionem indignationemque induceret: “Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros” (Eph 6,4; cfr Col 3,21).
Praecipuum utique est in desiderium concisum non immutari disciplinam, sed in stimulum usque ut ultra procedatur. Quomodo disciplina et interior motus complicantur? Quomodo efficitur ut disciplina aedificationis sit finis cohibens iter quod suscipere debet puer et non eum diruens sit murus vel educationis eum cohibens ratio? Inter duo extrema aeque perniciosa aequabilitas quaedam est invenienda: unum quod mundum exstruere vult, filii desideriis accommodatum, qui adolescit ut iurium non responsalitatis subiectum. Alterum quod efficit ut ille vivat suae dignitatis, suae singularis identitatis, suorum iurium minime conscius, officiis obrutus et desideriis adimplendis aliorum obnoxius.