TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Fratelli Tutti

FT · Litterae encyclicae · Franciscus · 2020 · LA · 287 paragraphi · vatican.va ↗

Amor qui ultra fines extenditur uti fundamentum habet illud quod appellatur “amicitia socialis” in omni urbe et in omni Natione. Cum genuina est, haec amicitia socialis in quadam societate condicio est ut ea vere omnibus patere possit. Non agitur de falso universalitatis studio eius cui necesse est constanter itinera facere quoniam non patitur nec amat suum populum. Qui despicit suum populum, constituit in sua societate ordines primae et secundae classis, personarum fruentium plus vel minus dignitate et iuribus. Hoc modo negat ibi pro omnibus spatium esse.

Neque proponimus universalitatis studium imperiosum et abstractum, dictatum vel a nonnullis propositum et exhibitum veluti praesumptum somnium ad eodem ordine componendum, dominandum et exspoliandum. Adest globalizationis exemplar quod «conscienter dirigitur ad uniformitatem unius rationis et conatur cunctas diversitates traditionesque elidere in quadam superficiali inquisitione unitatis. [...] Si globalizatio vult omnes aequales reddere, veluti una sphera esset, haec globalizatio delet opes et peculiarem indolem cuiusque personae et cuiusque populi». 78Allocutio ad Conventum pro libertate religiosa cum communitate Hispanica aliisque immigratis, Philadelphiae in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis (26 Septembris 2015): AAS 107 (2015), 1050-1051. Hoc falsum somnium universalitatis studii denique tollit mundo varietatem eius colorum, pulchritudinem ac postremo eius humanitatem. Quoniam «futurum non est monochromaticum, sed – si audemus – conspici potest in varietate ac diversitate horum quae quisque potest afferre. Quantum indiget nostra familia humana ediscere una simul in concordia et pace vivere, absque necessitate nos omnes aequales esse debere». 79Allocutio ad iuvenes, Tokii in Iaponia (25 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 10.

Notae

  1. 78. Allocutio ad Conventum pro libertate religiosa cum communitate Hispanica aliisque immigratis, Philadelphiae in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis (26 Septembris 2015): AAS 107 (2015), 1050-1051.
  2. 79. Allocutio ad iuvenes, Tokii in Iaponia (25 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 10.