Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera. Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla majorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias. Sit igitur nobis vita majorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.
Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Nemo enim prudens, qui Deum nescit. Denique insipiens dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1); nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu (Jerem II, 27): qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu? Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet? Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9). Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant 32 in confessionibus suis (Prov. XXIV, 7). Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad justitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit.
Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde justitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Justus miseretur, justus commodat (Psal. CXI, 9). Sapienti et justo totus mundus divitiarum est. Justus communia pro suis habet, sua pro communibus. Justus se ipsum, priusquam alios, accusat. Ille enim justus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam justus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem (Gen. XXII, 3 et seq.), reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.
Adverte hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit justitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere. Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus, temperantia. Tenebat justus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria vehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reservaret.
Quid sapientius sancto Jacob, qui Deum vidit facie ad faciem, et meruit benedictionem (Gen. XXXII, 1 et seq.)? Quid justius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre divisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est? Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae injuriam mallet praetexere conjugio, quam vindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat?
Noe quam sapiens, qui tantam fabricavit arcam (Gen. VI, 14 et seq.)! Quam justus, qui ad semen omnium reservatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et universis magis quam sibi natus! Quam fortis, ut diluvium vinceret! Quam temperans, ut diluvium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando corvum, quando columbam dimitteret, quando 33 reciperet revertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret?