TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Justitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, justitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: justitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem.

Sed primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse justitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur (Luc. IX, 56); vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam.

Deinde formam justitiae putaverunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit. Sic enim Deus generari jussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur jus commune generavit, usurpatio jus fecit privatum. Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint.

Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt? Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, 36 et omnium repentium super terram (Gen. I, 26). Et David ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII, 8, 9). Ergo omnia subjecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.

Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen II, 18). Ad adjumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adjumento foret. Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adjutor similis illi (Ibid., 20); adjumentum enim homo nisi de homine habere non poterat. Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adjutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adjutor exspectabatur.

Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia. Nec quisquam ab officio vel periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera. Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abjecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem.

Magnus itaque justitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostrane adjuvat: excelsitatem tenet; ut suo judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.

Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem? Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; justitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest justus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat?

Potentiae quoque cupiditas, formam justitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subjicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam? 37