TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Satis copiose justitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio jam alienum 47 videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma jam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Majores autem nostri, ut Jesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.

Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine justitia iniquitatis materia est. Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis justa bella an injusta sint, spectandum putetur.

Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit (I Reg. XVII, 40); virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur. Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino (II Reg. V, 19 et seq.), bellum adorsus. Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus (II Reg. XXI, 15 et seq.) gloriae cupidus, incuriosus salutis.

Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 33, 34): qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur (Dan. XIV, 38). Non igitur in viribus corporis et lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda (23, q. 2, c. Non in inferenda), sed in depellenda injuria lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit. Unde (Exod. II, 11 et seq.) sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicae fortitudinis. Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit; ita ut Aegyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 10). 48