TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt?

Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.