TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Caeterum ita incubuerunt mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur. Neque hic recens usus: sed jamdudum, quod pejus est, inolevit hoc vitium humanis mentibus. Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Jesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem. Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti didrachmata, et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum (Josue VII, 19 et seq.).

Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto eum abstinere jussisset (Num. XXII, 7 et seq.). Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Jesus Nave, qui potuit solem statuere, ne procederet (Josue X, 12, 13), avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Jesus triumphum: avaritia autem procedente, pene amisit victoriam.

Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris avaritia decepit? Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sine ullo adjutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros: qui funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulieris inflexa cervice truncatus, invicti crinis ornatum, praerogativam suae virtutis amisit. Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit gratia (Judic. XVI, 5 et seq.).

Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non juvat. Esto tamen ut aliquando adjuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio ejus non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet? Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: 102 quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.