TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Itaque philosophi vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint. Alii voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adjungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri ejus beatitudinem etiam corporis atque externis bonis asseruerunt.

Scriptura autem divina vitam aeternam in cognitione posuit divinitatis, et fructu bonae operationis. Denique utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia ita dixit Dominus Jesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et de operibus ita respondit: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).

Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), 72 accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte videatur expressum. Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis (Ps. CXI, 1). Docuimus de cognitione, cujus praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adjiciens Propheta, quia in domo hujus timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subjunxit vitae aeternae suppetere praemium viro justo. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit justus (Ibid., 5, 6). Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Ibid., 9).

Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum: habent et bona facta, quia vir justus et dictis et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris. Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ita est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia: quo plus exstruxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei bona opera non possunt manere. Infida statio in portu navem perforat, et arenosum solum cito cedit, nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi virtutum perfectio, et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.