TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed etiam tertius locus de his qui admiratione digni aestimarentur, Joseph, Salomonis et Danielis exemplo decursus videtur. Nam quid de Moyse loquar, cujus omnis Israel quotidie consilia praestolabatur, quorum vita fidem faciebat prudentiae, admirationemque ejus augebat? Quis se non committeret consilio Moysi, cui seniores, si qua supra suum intellectum et virtutem esse arbitrarentur, dijudicanda servabant?

Quis Danielis consilium refugeret, de quo Deus ipse dixit: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur: Moysi meritis de coelo affluebat alimonia, potus e petra.

Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones (Dan. XIV, 39)! Quae in illo temperantia! Quanta animi et corporis 84 continentia! Nec immerito mirabilis factus omnibus, quando (quod vehementer admirantur homines) regalibus fultus amicitiis, aurum non quaerebat, nec delatum sibi honorem pluris faciebat quam fidem. Quin etiam periclitari malebat pro lege Domini, quam pro gratia hominis inflecti.

Nam de sancti Joseph (quem pene praeterieram) castimonia et justitia quid dicam; quarum altera illecebras beriles respuit, refutavit praemia: altera mortem contempsit, metum repulit, carcerem praeoptavit (Gen. XXXIX, 8 et seq.)? Quis hunc privatae causae ad consulendum idoneum non judicaret, cujus ferax animus et mens fertilis, temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere fecundavit (Gen. XLI, 25 et seq.).