TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quis igitur tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae indicat? Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia (Sap. VII, 29).

Diximus de ejus pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus conjunctionem: cujus spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens (Sap. VII, 22 et seq.). Et infra: Sobrietatem docet, et justitiam et virtutem (Sap. VIII, 7).