TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod si ab his sobrium gerere animum laudabile est, quanto illud praestantius si dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes!

Plurima autem genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut dejectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicujus et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat.

Summa etiam liberalitas, captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae restituere. Nota sunt haec nimis Illyrici vastitate et Thraciae: quanti ubique venales 87 erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciae numerum explere non possint! Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui inviderent alienam misericordiam. Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur.

Praecipua est igitur liberalitas, redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit jure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri.

Sunt etiam qui virgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adjuvent. Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet: Ut si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non gravetur, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16).

Utilis igitur hujusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo juvare possint inferiorem. Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adjuvat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.

Quanto illustrius Abraham captum armis victricibus recepit nepotem (Gen. XIV, 16), quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Joseph consilio providentiae juvit, quam si contulisset pecuniam! Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem: prospicientia totius Aegypti per quinquennium famem repulit (Gen. XLI, 33 et seq.).

Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; tatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adjuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris. Consilii 88 autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.