Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, non connubii sacramento. Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem.
Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit (Judic. XIX, et seq.), levita acceperat sibi jugalem ( quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum.
Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur. Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua.
Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Jebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Benjamin. Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium.
At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, 136 et coaequalem ejus cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, vel dolore victa injuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.
Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, poenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum jurisjurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia.
Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci volunt injuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur. Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in praelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam.