TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16)? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.). Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9).

Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Jonathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.). Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6).