TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum. Sicut enim supra 110 tractavimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant.

Nos autem movemur, ne haec inter se velut compugnantia inducere videamur, quae jam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur.

Hoc etenim κατορθώμα, quod perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune. Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: jejunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere velle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est. Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus.

Denique in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter justum Deum appellamus, aliter hominem. Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio docemur: Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum. Nam cum dixisset: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12), statim subjecit: Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid., 15). Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem justus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus.

Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti (III Reg. IV, 29 et seq.). Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte. Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adjungat. Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus.

Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod 111 justus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri velit. Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 22); hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius. Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum (Philipp. II, 3, 4).

Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius. Quod evidenter etiam in Proverbiis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). Sapiens enim aliis consulit, sicut justus; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis.