1
Praedicator verbi operatur in auribus, Deus in corde. Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adjuvante illo, in cujus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri 1Sap. VII, 16 . Nec frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum 2Psal. LV, 11 . Hoc laudatur in Domino, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen sumus ejus: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus. Suppleat ille in cordibus vestris, quod nos minus fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi ille totum agat in cordibus vestris?
2
Sacrificium Deo nos ipsi. Judicium et justitiam facere. Perversum judicium non est judicium. Lectio prima prophetica quid nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit, offeram Domino? Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum, vel quo placeret Deo: Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum in millibus taurorum, aut in denis millibus caprarum pinguium, aut offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meae? Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meae? Respondetur tibi, o homo. O homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quaerenti quid offeras Deo, et unde places Deum, vel unde placeas Deo.
3
Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur. Audi sanctum Psalmum: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Iste qui hoc dicit in Psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit. Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare mali habent bona.
4
Quantum propinquant casui. Denique videte verba titubantis, quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba sunt titubantis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte adhuc quid adjungat; videte quemadmodum ritubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni; videte, inquam, quid adjungat: Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Justificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die. Gaudent illi, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Hinc titubavit, hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.
5
Gubernatio rerum ad Deum pertinet. Cum ergo hoc putaret, non recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum non pertinere; placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere: revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione. Videte enim verba ejus: Si dicebam, inquit; Si dicebam, narrabo sic, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sic narravit Abraham, Isaac et Jacob; non sic narravit Jeremias, non sic Isaias, non sic caeteri Prophetae. Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.
6
Hoc Psalmista suscepit cognoscere. Quid ergo faciam? Suscepi cognoscere. Suscepi, inquit, cognoscere: sed magnum est hoc cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, posteaquam dixit, Suscepi cognoscere; hoc labor est ante me: quomodo cognoscam et justum Deum esse, et res humanas nosse, et perversis bene esse, rectis aliquando male esse. Quomodo sit justum, suscepi cognoscere, et labor est ante me.
7
Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male esse bonis. Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima fidelis; intra in sanctuarium Dei, anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non injuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam, novissima, quando discernentur pii ab impiis, justi ab injustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto.
8
Malis non revera bene est, nec bonis male. Malum est, malum pati. Bona quibus facias bene, et quae faciunt bonum. Ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei; forte ibi, si possum, docebo te: imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc malis non esse bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum venerit bonorum plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima.