Quod enim redundat, nulli deficit: et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. Itaque Evangelium completum est, et redundat omnibus per universum orbem fidelibus, et mentes omnium rigat, animumque confirmat. Ergo fundatus in petra, et qui omnem fidei sumpserit plenitudinem, firmamentumque constantiae, recte dicit: Quae in nobis completae sunt; quoniam non signis et prodigiis, sed verbo vera et falsa discriminant, qui salutaria Domini gesta describunt, vel qui animum mirabilibus eius intendunt. Quid enim tam rationabile, quam ut credas, quod legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae; at vero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas esse corporis passiones? Ita verbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur. (Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi. .