Non congruit ista locutio, ut magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed quia non prolativum verbum, sed substantiale signatur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud coeleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt. Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. XX, 18): et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce praestantius est, Verbum videtur. Unde et Ioannes sanctus Evangelista: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Ioan. I, 1 et 2). Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111). Isti enim viderunt Iesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Iesus videtur.