TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Magna sanctis cura est verecundiae, ut plerumque in ipsis pudor votis sit; sicut hoc loco advertimus sanctam Elizabeth, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. Quae causa occultationis, nisi pudoris? Est enim unicuique officio praescripta aetas: et quod tempore decet, tempore non decet; aevique mutatio, facti uniuscuiusque mutat saepe naturam. Sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta coniugio, quando dare operam liberis sit decorum: dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est; dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est: at vero ubi matura aevi senectus successerit, et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu. Senes enim ab ipsa concluduntur aetate, et iusto intemperantiae pudore revocantur facere opera nuptiarum. Adolescentes ipsi plerumque filiorum vota praetendunt, et excusandum arbitrantur aetatis calorem, generationis affectu. Quanto magis senibus agere turpe est, quod adolescentibus pudor est confiteri? Quinetiam ipsi iuvenes, sobria timore divino corda qui temperant, suscepta plerumque sobole, renuntiant operibus iuventutis.