Denique Iudaei non viderunt eum; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56). Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum utique in corpore non videbat: sed qui vidit in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat. Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2). Non viderunt eum Iudaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum. Ipse quoque non se posse a Iudaeis videri testificatur dicens: Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24). Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant: Crucifige, crucifige eum (Ioan. XIX, 6); si enim vidissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent. Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum: qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt.