TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Pulchre autem (27, quaest. 2, c. Quod autem, § Item si coniuges) docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat: Qui enim coniungitur meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona servatur, ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit, et lingua eius loquitur iudicium, iudicium eius loquitur veritatem. Nec te moveat quod frequenter Scriptura coniugem dicit; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Denique quam non accepit, nemo dimittit; et ideo qui volebat dimittere, fatebatur acceptam.