TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Verum cum ipse Iechonias Davidsederit sedem, quemadmodum solvitur quod dictum est, quia David sedem Iechoniae posteri non sedebunt, cum eadem sedes fuisse videatur amborum? Itaque et nos sedem David fuisse negare non possumus; non eamdem tamen regis David sedem Christus, quam Iechonias sedit; immo nec quisquam alius ex genere David sedem eius potuit sedere, quam Christus; quia nec in alio semen eius aeternum est, sed in Christo, sicut Deus ipse iuravit dicens: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38). Quem igitur dicit hic? Non Salomonem utique, non Roboam, non Nathan, sed illum de quo solo potest dicere: Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. Ipse invocabit me, Pater meus es tu (Ibid., 26 et 27); et Ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies coeli (Ibid., 30). Non utique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam, non Iechonias. Vis scire quis sederit? Hic est de quo dicit angelus ad Mariam: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis (Luc. I, 31 et 32). Si angelo non credis, ipsi saltem Domino crede dicenti: Tu dicis, quia ego sum rex (Ioan. XVIII, 37). Numquid ergo et ipse mentitus est, quia regnare se dixit, qui non regnavit in terris? Quomodo Scriptura solvitur, quae regnare eum dicit, et regnare non astruit? .