TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

In abruptum disputationis venimus, haeremus in vado, et quodam veritatis naufragio fluctuamus. Excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. Interrogemus Scripturas. Invenimus quia regnum Domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ibid., 36). Qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum, ostendit esse supra mundum. Ita et erat regnum eius, et non erat: non erat in saeculo, erat supra saeculum. Erat ergo regnum aliud veri David, quod solus Christus accepit: et erat semen aliud David, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, qui solus verus filius David, cuius etiam solus nomen accepit, iuxta quod scriptum est: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21). Quod utique non de propheta David, sed de Domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: Posui adiutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Ibid., 20). Solus enim potens, solus electus est Christus. Sanctorum enim maius in fide, quam in generatione semen est. Et ideo Apostolus: Si enim qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. (Galat. III, 7).