TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hoc etiam Matthaeus posuit (Matth. V, 25): sed ille specialiter, iste generaliter: ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putavit: hic de poenitentia, et omnis emendatione delicti. Discutiamus igitur qui sit adversarius, qui magistratus, qui iudex, quive exactor, quemve putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsolverit, mittatur in carcerem.