Patres synodales instanter asseruerunt familias christianas, per gratiam nuptialis sacramenti, principalia esse subiecta curae pastoralis familiaris, ante omnia afferentes “laetam testificationem coniugum familiarumque, ecclesiarum domesticarum”.225Rel Syn 2014, 30. Quapropter affirmaverunt “de experiendo familiae Evangelium gaudio agi quod “replet cor totamque vitam”, quoniam in Christo “sumus liberati a peccato, a moestitia, ab interiore vacuitate et solitudine” (Evangelii gaudium, 1). Parabolae de seminatore sub lumine (cfr Mt 13,3-9), nostrum munus est in seminatione cooperari: ceterum opera est Dei. Haud obliviscendum est Ecclesiam, quae de familia praedicat, signum esse contradictionis”,226Ibid., 31. sed coniuges magni aestimant Pastores sibi afferre rationes ad animosam amoris fortis, solidi, duraturi sponsionem, qui sustinere valeat ea omnia quae iis procedente tempore obveniunt. Ecclesia studet attingere familias per humilem intellectionem, et eius desiderium est “comitari singulas et cunctas familias ut reperiant meliorem modum difficultates superandi quas inveniunt in suo itinere”.227Rel Fin 2015, 56. Non sufficit includere quandam genericam sollicitudinem de familia in magna pastoralia incepta. Quo familiae magis magisque subiecta activa familiaris curae pastoralis efficiantur, requiritur “conatus evangelizationis et catechesis conversus in familiam”,228Ibid., 89. qui eam in hoc iter dirigat.
“Quocirca ab omni Ecclesia missionaria conversio requiritur: necesse est ne sistat in nuntio mere theorico alienoque a veris personarum quastionibus”.229Rel Syn 2014, 32. Pastoralis cura familiaris “experiri sinat oportet familiae Evangelium humanae personae altioribus exspectationibus respondere: eius dignitati plenaeque completioni in reciprocitate, in communione et in fecunditate. Non agitur solum de norma quadam praebenda, sed de bonis proponendis, huiusmodi bonorum necessitati respondendo quae hodie comperitur, etiam in nationibus magis saecularizatis”.230Ibid., 33. Similiter “extollebatur necessitas evangelizationis quae culturae, rei socialis, politicae et oeconomicae constrictiones sincere denuntiaret, sicut etiam nimium locum mercandi rationibus concessum, quae obstant verae vitae familiari, cum secum ferant discriminationes, paupertatem, exclusiones et violentiam. Quapropter oportet dialogum instituere et cooperationem cum structuris socialibus, sicut etiam animum addere ac sustinere laicos qui involvuntur tamquam christiani in ambitu culturali, sociali et politico”.231Ibid., 38.
“Multum praecipuumque ad curam pastoralem familiarem confert paroecia, quae est familia familiarum, ubi apte contrahuntur ea quae comportant parvae communitates, motus et consociationes ecclesiales.232Rel Fin 2015, 77. Una cum pastorali cura praecipue versa ad familias, proponitur nobis necessitas ut praebeatur “institutio magis congrua presbyteris, diaconis, religiosis viris et mulieribus, catechistis aliisque agentibus pastoralibus”.233Ibid., 61. Inter responsiones consultationum in universum orbem missarum intellectum est ministros ordinatos saepe congrua institutione carere ad familiarum implicatas difficultates hodie tractandas. Qua de re utilis esse potest etiam experientia diuturnae traditionis orientalis sacerdotum uxoratorum.
Seminarii alumni accedant oportet ad ampliorem interdisciplinarem formationem super sponsalibus et matrimonio, ac non tantum ad doctrinam. Insuper, institutio haud semper sinit ut exprimant ii suum animum psychicum et affectuum. Nonnulli ferunt sua in vita experientiam propriae familiae vulneratae, cum absentia parentum et inconstantia commotionum animi. Tempore formationis praestanda est maturitas ut futuri ministri habeant aequabilitatem psychicam qua indiget eorum munus. Familiaria vincula sunt praecipua ad firmandam sanam sui aestimationem seminarii tironum. Quapropter magni est ponderis familias comitari totum cursum seminarii et sacerdotii, quoniam adiuvant eum reapse roborare. Hac de re salutaris est coniunctio cuiusdam temporis vitae in seminario ac pariter in paroeciis, quod sinit magis attingere re familias. Nam per cursum suae vitae pastoralis sacerdos convenit ante omnia familias. “Praesentia laicorum et familiarum, potissimum praesentia feminarum, in presbyteris instituendis favet aestimationi varietatis et complementarietatis diversarum vocationum in Ecclesia”.234Ibid.
Responsiones ad consultationes manifestant instanter etiam necessitatem ut instituantur laici operatores pro pastorali cura familiari, adiuvantibus psychopaedagogis, medicis familiarum, medicis communitatum, assistentibus socialibus, advocatis minorum et familiae, dato quippe loco recipiendi ea quae psychologia, sociologia, sexuologia conferunt et incluso ita dicto counseling. Periti, praecipue ii qui experientia pollent comitandi, adiuvant ad propositiones pastorales in condiciones reales inque veras familiarum sollicitudines inferendas. “Itinera et institutionis curricula, quae pastoralibus operatoribus peculiariter destinantur, poterunt eos reddere idoneos ut includant idem iter praeparationis ad matrimonium in vitae ecclesialis copiosorem vim”.235Ibid. Proba pastoralis institutio est magni momenti “etiam quod ad peculiares insolitorum eventuum condiciones attinet, cum casus violentiae domesticae et sexualis abusus inveniuntur”.236Ibid. Haec omnia nullo modo minuunt, immo etiam confirmant praecipuum bonum spiritalis moderationis, inaestimabilium spiritalium Eccclesiae subsidiorum ac reconciliationis sacramentalis.