TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Patres synodales affirmaverunt diversis modis adiuvandos esse iuvenes ut bonum ac divitias matrimonii detegant.237Cfr Rel Syn 2014, 26. Percipere valeant oportet amoenitatem arti vinculi quae elevat et perficit socialem rationem exsistentiae, tribuit sexualitati plenissimum sensum, simulque fovet bonum filiorum iisque pro eorum maturitate educationeque potiora praebet.

“Implicata realitas socialis et provocationes quibus familia debet hodie occurrere requirunt maius studium totius christianae communitatis ad praeparationem sponsorum ad matrimonium. Recordari oportet multum praestare virtutes. Inter quas castitas apparet condicio pretiosa ut authentice crescat amor inter personas. Quod ad hanc necessitatem spectat, Patres synodales consenserunt in exigenda maiore totius communitatis implicatione, anteposita familiarum testificatione, praeter inserendam praeparationem ad matrimonium in itinere initiationis christianae, clare manifestando nexum matrimonii cum baptismo ceterisque sacramentis. Apparuit similiter necessitas ut praecipua susciperentur incepta pro praeparatione proxima ad matrimonium quae essent authentica experientia participationis in vita ecclesiali atque altius inducerent diversas rationes vitae familiaris”.238Ibid., 39.

Cohortamur christianas communitates ut agnoscant comitari iter amoris novorum sponsorum esse ipsis bonum. Sicut bene asseruerunt Episcopi Italiae, qui conubio iunguntur, pro communitate christiana sunt “pretiosum subsidium, quoniam sincere studentes ut crescant in amore et mutuo dono, possunt opem ferre ad ipsam renovandam totius corporis ecclesialis compagem: peculiaris forma amicitiae quam ipsi tenent, propagari potest, quae simul in amicitia fraternitateque christianam communitatem augere potest, quam ipsi participant”.239Conferentia Episcopalis Italiana. Commissio Episcopalis pro Familia et Vita, Orientamenti pastorali sulla preparazione al matrimonio e alla famiglia, Roma (22 Octobris 2012), 1. Habentur diversi modi legitimi instruendi praeparationem proximam ad matrimonium, et quaeque Ecclesia localis discernet quis sit melior, congruam praebens formationem quae eodem tempore non avertat iuvenes a sacramento. Non agitur de toto eis tradendo Catechismo neque eis plurimis argumentis cumulandis. Etiam in hoc valet regula: “Non enim abundantia scientiae satiat animam eique satisfacit, sed sentire ac gustare res interne”.240Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, adnotatio 2. Plus proficit qualitas quam quantitas, et oportet praeponere – una cum renovata kerygmatis annuntiatione – haec argumenta quae, communicata allicienti modo et ex corde, adiuvent eos suscipientes iter cunctae vitae “animo magno et cum liberalitate”.241Ibid., adnotatio 5. Agitur de quodam genere “initiationis” ad sacramentum matrimonii, quae afferat eis elementa necessaria ut illud suscipere valeant melioribus cum dispositionibus atque certa firmitudine vitam familiarem incipere.

Insuper expedit ut inveniantur modi, per familias missionarias, proprias familias sponsorum variaque auxilia pastoralia, ad remotam praeparationem praebendam quae eorum amorem ad maturitatem adipiscendam per propinquitatem testificationemque ducat. Solent perutiles esse coetus sponsorum et propositiones optionales sermonum de variis argumentis quae revera iuvenes alliciunt. Attamen necessaria sunt quaedam tempora personae aptata, quoniam primus finis est adiuvare unumquemque ut discat amare illam certam personam quacum studet communicare totam vitam. Ediscere quendam amare haud est aliquid ex tempore factum nec potest esse finis brevis cursus praecedentis matrimonii celebrationem. Revera, omnis persona praeparat se ad matrimonium iam a suo primo ortu. Omnia a familia tradita deberent sinere ipsius historia eum erudiri eumque idoneum reddere ad obligationem plenam ac decretoriam suscipiendam. Probabiliter ad nuptias eos esse paratiores qui a suis parentibus didicerunt quid esset matrimonium christianum, ubi ambo elegerunt se sine condicionibus, et hoc propositum renovare pergunt. Hoc sensu, omnes actiones pastorales, quae ad coniugibus opem praestandam covertuntur, ut augeant amorem ac vivant Evangelium in familia, sunt adiumentum inaestimabile quo eorum filii se praeparent ad futuram vitam matrimonialem exigendam. Ne obliviscendum quidem est quid validi cura pastoralis popularis contulerit. Ut modicum exemplum supponamus, memoramus diem festum sancti Valentini, qui apud nonnullas Nationes magis proficit mercantibus quam actuositati pastorum.

Praeparatio eorum qui iam sponsalia confirmarunt, cum communitas paroecialis eos permature comitari valet, etiam praebere eis debet facultatem incongruentia ac pericula cognoscendi. Hoc modo illud percipi potest imprudentis esse illi vinculo confidere, ne quis se obiciat possibili calamitati, quam consectaria pergravia consequentur. Inde est quod initalis error ducat ad abscondendas vel multas res pro portione tractatas, vitentur dissentiones, et ita difficultates in posterum differuntur. Sponsi incitandi sunt et adiuvandi ut loqui valeant de iis quae ab unoquoque desiderantur ex evenienti matrimonio, de ratione intellegenda quid sit amor et consensus, quid ab altero expetatur, quod definiendi convictus sit genus. Hae collocutiones possunt adiuvare ut perspiciatur pauca esse reapse communia consilia ac proposita, ac meram mutuam attractionem sufficere non posse vinculi solidandi causa. Nihil magis vanum, debile et inopinabile quam desiderium, et numquam fulciendum est consilium de matrimonio contrahendo nisi solidae aliae sint rationes quae huic consensui certa firmitudinis indicia afferant.

Quidquid est, si palam alterius indolis quaedam debilia agnoscuntur, realem fiduciam habere oportet eius adiuvandi, quo melius eius pesona evolvatur, ut pondus illius infirmitatis compensetur, addito firmo studio uti hominis eius promovendi. Hoc secum fert firma voluntate quaedam esse forsan deponenda, difficilia tempora et condiciones conflictationum praevidenda, solidamque habendam deliberationem his rebus subveniendi. Detegenda profecto sunt signa periculi cui occurrere potest relatio, ut reperiantur ante nuptias auxilia quae eadem feliciter aggredi sinant. Pro dolor, multi ad nuptias perveniunt haud se cognoscentes. Tantum simul se oblectarunt, simul fecerunt experientias, sed nihil de se ipsis serio animo cognoscendis neque de ediscendo quis revera alter sit susceperunt.

Tam proxima praeparatio quam longius iter comitandi providere debent ut sponsi non conspiciant nuptias tamquam metam itineris, sed matrimonium assumant uti vocationem quae eos ultra proicit, cum firmo realique proposito una simul adeundi cuncta pericula temporaque difficilia. Oportet cura pastoralis praematrimonialis et matrimonialis ante omnia pastoralis cura sit vinculi, ubi elementa afferantur quae adiuvent tum amorem maturandum tum tempora mala superanda. Quae necessitudines haud sunt tantum persuasiones doctrinales, nec ad pretiosa spiritalia auxilia reduci possunt quae Ecclesia iugiter praebet, sed oportet sint quoque itinera realia, consilia plane ad rem adducta, agendi rationes ex experientia sumptae, directiones psychologicae. Omnia haec informant paedagogiam amoris quae ignorare nequit hodiernum iuvenum sensum, eorum intus permovendorum causa. Eodem tempore in sponsis parandis sunt indicandi loci hominesque, consultores vel promptae familiae, ad quae ipsi se convertere poterunt, intervenientibus difficultatibus, auxilium petentes. Sed numquam obliviscendum est eis Reconciliationem sacramentalem esse proponandam quae sinit peccata erroresque praeteritae vitae ipsiusque relationis deponere sub actione veniae misericordis Dei eiusque virtutis quae sanat.

Notae

  1. 237. Cfr Rel Syn 2014, 26.
  2. 238. Ibid., 39.
  3. 239. Conferentia Episcopalis Italiana. Commissio Episcopalis pro Familia et Vita, Orientamenti pastorali sulla preparazione al matrimonio e alla famiglia, Roma (22 Octobris 2012), 1.
  4. 240. Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, adnotatio 2.
  5. 241. Ibid., adnotatio 5.