Synodus diversas fragilitatis imperfectionisve condiciones tractavit. Hac de re volumus ea hic memorare, quae universae Ecclesiae dilucide enuntianda curavimus, ne forte de via decedamus: «bina principia totam Ecclesiae historiam percurrunt: alterum excludit, alterum redintegrat […]. Inde a Concilio Hierosolymitano ac deinceps via Ecclesiae semper fuit via Iesu: via scilicet misericordiae et redintegrationis […]. Via Ecclesiae ea est quae in perpetuum neminem damnat; Dei misericordiam in omnes effundit eandem sincero corde efflagitantes […]. Nam, vera caritas semper immerita interminataque et gratuita est!».326Homilia in Eucharistia cum Cardinalibus nuper electis celebrata habita (15 februarii 2015): AAS 107 (2015), 257. Proinde, «vitandum est iudicium, quod diversarum condicionum implicationes neglegit, ac necessarium est, ut rationem consideremus, qua singuli vivunt et condicionum vitae suae causa patiuntur».327Relatio finalis, 2015, 51.
De redintegrandis omnibus agitur et quisque adiuvandus est, ut sua ipsius ratione ecclesialem communitatem participet et se esse partem animadvertat «immeritae interminataeque et gratuitae» misericordiae. Nemo in perpetuum damnari potest, quia haec est mens Evangelii! Non modo ad coniuges disiunctos Nos convertimus illos, qui nova coniunctione vinciuntur, sed universos, quicumque eorum sit status. Ut liquet, si quis peccatum obiectivum exhibet quasi christianae rationi omnino adhaereat vel quiddam ab Ecclesiae disciplina alienum inculcare velit, exigere non potest, ut doctrinam tradat vel praedicet, et hac ratione aliquid exstat quod eum a communitate avertit (cfr Mt 18, 17); opus est, ut denuo nuntium Evangelii revocationemque ad conversionem audiat. Cui ipsi vero modus quidam inveniri potest vitae communitatis participandae, sicuti socialis actuositas vel coetus precationis vel omnia quae eiusdem consilium, Pastoris consulto iudicio, persuadeat. Quod ad quosdam status “irregulares”, qui dicuntur, attinet, Patres synodales generalem sententiam tulerunt: «Quod ad pastorale opus spectat, eos complectens, qui matrimonium civile inierunt vel divortium fecerunt vel solum convivunt, Ecclesiae est divinam disciplinam gratiae in eorum vita pandere iisdemque subvenire, ut plenitudinem Dei consilii in se adipiscantur»,328Relatio Synodi, 2014, 25. quod semper fieri potest virtute Spiritus Sancti.
Seiuncti novam experientes coniunctionem, exempli gratia, tam in variis rerum adiunctis vivere possunt, quae nec recensenda nec concludenda sunt intra saepta restrictiorum formularum, nullo aptae personali pastoralique discretioni interposito spatio. Aliud est alterum coniugium tempore novisque filiis probataque fidelitate assiduaque sollicitudine et christiana navitate corroboratum, vitii propriae condicionis conscium atque magnae difficultatis regrediendi, nisi intus praeonerato animo certitudine novarum culparum, in quas recidatur: Ecclesia enim condiciones agnoscit, in quibus «vir ac mulier gravibus de causis – verbi gratia, ob liberorum educationem – non valeant necessitati separationis satisfacere»;329Ioannes Paulus II, Adhortatio ap. Familiaris consortio (22 novembris 1981), 84: AAS 74 (1982), 186. His in adiunctis permulti, scientes et accipentes facultatem convivendi ‘tamquam frater et soror’, quam Ecclesia iisdem praebet, animadvertunt quod, destitutis consuetudinibus quibusdam intimae necessitudinis, «bonum fidei non raro in discrimen vocari et bonum prolis pessumdari possunt» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 51). et casus etiam est eorum, qui summopere enisi sunt, ut primum matrimonium servarent, et iniustum passi sunt repudium, vel eorum, «qui novam inierunt convivendi societatem educationis filiorum gratia atque interdum certi sua in intima conscientia sunt superius matrimonium iam irreparabiliter disruptum numquam validum fuisse».330Ioannes Paulus II, Adhortatio ap. Familiaris consortio (22 novembris 1981), 84: AAS 74 (1982), 186. Aliud autem est novum coniugium e recentiore divortio manans, omnibus additis consequentibus doloribus turbationibusque, quae sive filios sive familiam universam corripiunt, aliudve est casus eorum, qui identidem muneribus suis familiaribus defecit. Manifestum illud habeatur hoc minime esse specimen matrimonii ac familiae ab Evangelio propositum. Patres synodales Pastorum discretionem semper renuntiaverunt «opportuna dispectione»331Relatio Synodi, 2014, 26. faciendam oculis rerum adiuncta apte dignoscentibus332Cfr Ibid., 45.. Scimus utique haud «simplicia exstare remedia».333Benedictus XVI, Sermo in VII Occursum Mundialem Familiarum, Mediolani (2 Iunii 2012), responsum 5: Insegnamenti VIII, 1 (2012), 691.
Multorum Patrum synodalium sententias libenter suscipimus, qui asserere voluerunt «baptizatos, qui a matrimonio digressi sunt et novas civiliter inierunt nuptias, in communitates christifidelium artius includendi sunt diversis idoneis adhibitis rationibus omnique scandali occasione vitata. Ratio eorum includendorum fundamentum est ipsorum pastoralis prosecutionis, ut non modo sciant se membra esse Corporis Christi, quod est Ecclesia, sed insuper laetam etiam atque uberem experientiam consequantur. Baptizati sunt, fratres ac sorores, effusis donis gratiisque Spiritus Sancti pro bono omnium suffulti. Eorum participatio diversa per ecclesialia servitia exprimi potest, quapropter opus est discernere quaenam ex diversis formis exclusionis nunc, quae in provinciis liturgiae, rei pastoralis, institutionis atque institutorum regiminis viget, praeteriri possint. Non modo oportet animadvertant se excommunicatos non esse, sed tamquam membra viva Ecclesiae vivere et maturescere posse, eam percipientes matrem, quae eos semper recipit eosque cum affectu curat et ipsis animum addit vitae Evangeliique iter facturis. Quae integratio necessaria est etiam curae et christianae institutioni eorum filiorum, qui potiores sunt habendi».334Relatio finalis, 2015, 84.
Si certarum condicionum varietas perpenditur, illas puta, quarum supra mentionem fecimums, intellegitur nullo modo exspectandum fuisse Synodum vel hanc Adhortationem novas normas generales canonicas promulgare posse universis casibus adiungendas. Animus tantum rursus est erigendus ut peculiares casus responsaliter personaliter pastoraliter discernantur, ex quo consequitur, «cum gradus culpae semper idem non sit»,335Ibid., 51. consectaria seu effectus alicuius normae non necessario semper eadem esse oportere.336Quod constat etiam quoad disciplinam sacramentalem, cum discretio comprobare possit in peculiaribus adiunctis gravem deesse culpam: adiungitur hic quae alibi argui: cf. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 novembris 2013), 44. 47: AAS 105 (2013), 1038. 1040. Presbyterorum munus est «comitari eos, quorum interest, secundum viam discretionis iuxta magisterium Ecclesiae et placita Episcopi. Hoc in itinere conscientia examinata per momenta cogitationis et resipiscentiae maxime proderit. Digressi a coniuge, qui novas nuptias inierunt, quaerere debent quomodo in filios tum se gesserint, cum coniugium in discrimine versaretur; fuerintne conatus reconciliationis; quaenam deserti coniugis sit condicio; qui sint effectus novae vitae consuetudinis de reliqua familia et communitate christifidelium; quodnam iuvenibus praebeat exemplum, qui ad matrimonium ineundum se comparant. Sincera meditatio corroborare potest fidem in misericordiam Dei, quae nemini denegatur».337Relatio finalis, 2015, 85. De itinerario prosecutionis discretionisque agitur, quod «hos christifideles dirigit ad plenam conscientiam obtinendam eorundem condicionis coram Deo. Colloquium cum sacerdote in foro interno recti iudicii adiuvat informationem de impedimentis ad maiorem vitae Ecclesiae participationem fovendam et de inceptis, quae eam secundent atque augeant. Et cum in ipsa lege absit gradualitas (cfr Familiaris consortio, 34), discretio haec numquam ea posthabere potest quae veritas et caritas Evangelii ab Ecclesia propositae requirunt. Quae ut fiant, confirmandae sunt necessariae condiciones humilitatis, modestiae, amoris Ecclesiae eiusque magisterii per sinceram inquisitionem voluntatis Dei et desiderium adipiscendi responsum eidem perfectius».338Ibid., 86. Haec forma mentis maximi est momenti ad grave vitandum periculum ne falsi nuntii praebeantur, sicuti notio, qua sacerdos quidam “exceptiones” citius concedere possit vel quidam sacramentalibus privilegiis pro beneficiis usurpare valeant. Cum aliquis responsalis verecundusque invenitur, qui sua desiderata supra bonum commune Ecclesiae ponere non postulet, et Pastor qui huius rei agnoscere gravitatem rei disputatae valet, vitatur periculum, ne peculiaris quaedam discretio ad illud cogitandum inducat Ecclesiam duplicem agendi rationem persequi.