Ad apte intellegendam causam, qua peculiaris discretio sive fieri potest sive facienda est in “irregularibus”, qui dicuntur, casibus quibusdam, aliqua semper ob oculos est habenda quaestio, ne umquam existimetur Evangelii postulata extenuari. Ecclesia firma mentis animaeque consideratione fulcitur adiunctisque extenuantibus dat rationem. Quapropter, iam dici non potest omnes, qui in quadam “irregulari”, quae dicitur, vivunt condicione, in statu esse peccati mortalis gratiaeque sanctificantis expertes. Ex mera legis ignorantione limites non pendent. Subiectus, quamvis prorsus sit normae conscius, magna difficultate affici potest in intellegenda «bona quae continentur norma morali»339Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 33: AAS 74 (1982), 121. vel certis in condicionibus versari, quae eum aliter agere vetant et alium consilium inire, quin in novam laberetur culpam. Sicuti Patres synodales optime locuti sunt, «quaedam interesse possunt, quae facultatem diiudicandi restringunt».340Relatio finalis 2015, 51. Sanctus Thomas Aquinas iam agnoscebat quemdam gratiam et caritatem habere posse, sed nullam vero ex virtutibus exercere,341Cfr Summa Theologiae I-II, q. 65, a. 3, ad 2; De malo, q. 2, a. 2. ita ut, licet omnes induat morales virtutes infusas, nullam ex his liquido ostendat, quia exercitium actuum eiusdem virtutis patitur difficultatem in operando: «Aliqui sancti dicuntur quasdam virtutes non habere, in quantum patiuntur difficultatem in actibus earum, […] quamvis habitus omnium virtutum habeant».342Ibid., ad 3.
De his impedimentis Catechismus Catholicae Ecclesiae prompte loquitur: «Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam, inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones immoderatas et alias psychicas vel sociales causas».343N. 1735. Alibi quaedam rursus referuntur quae responsabilitatem moralem imminuunt ipseque magnum tribuit pondus immaturitati affectivae, robori habituum contractorum, aegritudinis statui vel aliis elementis psychicis vel socialibus.344Cfr ibid., n. 2352; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Iura et bona de euthanasia (5 Maii 1980), II: AAS 72 (1980), 546. Ioannes Paulus II, notionem ‘optionis fundamentalis’ impugnans, concedebat quod «sine dubio condiciones esse possunt admodum implicatae et obscurae, quod ad rem psychologicam attinet, quae ad ‘imputabilitatem’ subiectivam peccantis habent momentum» (Adhort. ap. Reconciliatio et paenitentia [2 Decembris 1984], 17: AAS 77 [1985], p. 223). Quapropter negativum de re obiectiva iudicium haud secum fert imputabilitatem vel culpabilitatem implicatae personae.345Cfr Pontificium Consilium de Legum Textibus, Declaratio de facultate admittendi ad sacram Communionem repudiatos a coniugio, qui novas nuptias inierunt (24 iunii 2000), 2. Has inter persuasiones perapta existimamus quae multi Patres synodales protulerunt: «Certis in quibusdam condicionibus magnopere laborant personae de alio modo operando. […] Discretio pastoralis oportet, spectata etiam conscientia personarum recte informata, his casibus consulat. Effectus quoque ipsi operationis non necessarie omnibus in casibus iidem sunt».346Relatio finalis 2015, 85.
Initium sumentes a certorum impedimentorum pondere, adicere possumus personarum conscientiam operibus Ecclesiae magis implicandam esse quibusdam in condicionibus, quae rationi nostrae matrimonii obiective non adhaerent. Opus est scilicet maturationem fovere conscientiae sapientiae lumine informatae, institutae atque vigili gravique discretione Pastoris comitatae, simulque maiorem usque fiduciam gratiae suscitare. Haec autem conscientia agnoscere potest non modo statum quendam ab universali Evangelii mandato obiective dissidere; etiam sincere honesteque agnoscere poteste quod sit liberale responsum in praesenti Deo reddendum atque eadem conscientia firma quadam morali certitudine intellegere illam esse oblationem quam ipse Deus requirit inter rerum impedientium congeriem, quamvis perfectum nondum sit obiectivum exemplar. Quidquid est memoramus utique hanc discretionem dynamicam esse quae semper patere debet ad nova incrementi itinera suscipienda novasque deliberationes, quae exemplar perficere plenius sinant.