Semper locuti sumus de inhabitatione Dei in interiore homine, qui in eiusdem gratia vivit. Hodie vero Trinitatem etiam dicere possumus in templo communionis matrimonialis inesse. Quemadmodum habitat in laudibus populi sui (cfr Ps 22,4) sic in amore coniugali penitus vivit, qui eandem clarificat.
Praesentia Dei vera corporalique in familia habitat omnibus sollicitudinibus, certaminibus, gaudiisque et cotidianis propositis onerata. Cum enim apud familiam degitur, arduum hic est simulare atque ementiri, neque tegumentum oris ostendere possumus. Ubi amor hanc genuinitatem animat, ibi Dominus sua cum laetitia regnat et pace. Spiritalitas amoris familiaris multitudine verorum corporaliumque efficitur gestuum. Hac in donorum occursuumque varietate, qui communionem provehunt, Deus tabernaculum suum collocat. Quod studium «humana simul et divina consociat»,369Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 49. cum refertum sit amore Dei. Matrimonialis itaque spiritalitas est vinculi spiritalitas ubi divinus habitat amor.
Communio familiaris bene acta verum est iter sanctificationis in ordinaria vita et mystici profectus, instrumentum nempe intimae coniunctionis cum Deo. Nam, vitae familiaris fraternae et communes necessitates occasio sunt cordis plus plusque adaperiendi, quod plenioris usque occursus cum Domino facit facultatem. Verbum Deo sic effatur: «Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat» (cfr 1 Io 2,11), «manet in morte» (1 Io 3,14) et «non cognovit Deum» (1 Io 4,8). Decessor Noster Benedictus XVI ita asseveravit: «Qui ab oculis proximum amovet, coram Deo etiam fit caecus»370Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 16: AAS 98 (2006), 230. et amor denique unica est lux, «quae renovato usque modo obscurum orbem illuminat».371Ibid., 39: AAS 98 (2006), 250. Tantum «si diligamus invicem, Deus in nobis manet et caritas eius in nobis consummata est» (1 Io 4,12). Et cum «persona humana nativam atque propriam dimensionem socialem»372Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-syn. Christifideles laici (30 Decembris 1988), 40: AAS 81 (1989), 468. sortiatur et «primigenia et originalis expressio rationis socialis personae in coniugio et in familia»373Ibid. sit, spiritalitas igitur in communioni familiari incarnatur. Proinde, qui alta spiritalia cupiunt nullomodo animadvertant oportet familiam a vitae spiritualis profectu eos avertere, sed iter esse quod Dominus ad eosdem in culmen mysticae coniunctionis transvehendos adhibetur.