Si familia in Christum coire valet, consociat Ille atque illuminat totam vitam familiarem. Tum dolores curasque experimur cum Cruce Domini communicantes atque amplexus cum Eo efficit, ut tempora pessima perferantur. Tristibus in diebus familiae demum coniunctio quaedam viget cum Iesu derelicto, quae discidium vitare potest. Familiae paulatim contingunt «Spiritus Sancti adiuvante gratia, sanctitatem suam per consuetudinem vitae matrimonialis, etiam Crucis Christi communicantes mysterium, quod aerumnas et poenas in oblationem amoris convertit».374Relatio finalis 2015, 87. Ceterum tempora laetitiae otiumque vel festum et sexualitas ipsa experienda sunt tamquam plenioris vitae Eiusdem Resurrectionis participatio. Coniuges variis gestibus cotidianis theologale informant «spatium, in quo experiri quis potest Dominum resuscitatum mystice adesse».375Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-syn. Vita consecrata (25 Martii 1996), 42: AAS 88 (1996), 416.
Prex in familia instrumentum eximium est, quo fides haec paschalis expramitur et corroboretur.376Cfr Relatio finalis 2015, 87. Temporis particulae singulis diebus inveniri possunt, ut coram Domino viventi cohaeremus sollicitudinesque nostras ei pandamus et pro familiae necessitatibus oremus vel pro quopiam nunc laborante et auxilium ab eo ad amandum quaeramus, gratias pro vita et bonis agamus, a Beata Maria Virgine petamus ut suo Matris pallio nos protegat. Verbis humilibus parvum hoc tempus orationis familiae maxime proficere potest. Variae popularis pietatis testificationes permultis familiis thesaurus sunt spiritualitatis. Iter precationis communitatis fastigium attingit in participatione omnium Eucharistiae, praesertim intra requiem diei dominicae. Iesus ianuam pualtat familiae, ut eiusdem sese Cenae eucharisticae societ (cfr Ap 3,20). Hic coniuges paschale foedus iugiter obsignare possunt, quod eosdem interiunxit et Testamentum repercutit a Deo cum hominibus super Crucem obsignatum.377Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap.Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 57: AAS 74 (1982), 150. Eucharistia sacramentum est Novi Testamenti, in quo actio redemptionis Christi conficitur (cfr Lc 22,20). Sic intima eminent vincula, quae inter vitam coniugalem et Eucharistiam intercedunt.378Ne obliviscamur quidem Foedus Dei cum populo tamquam sponsalia exprimi (cfr Ez 16, 8. 60; Is 62,5; Os 2,21-22) atque Novum Testamentum etiam uti matrimonium praeberi (cfr Ap 19,7; 21,2; Eph 5,25). Alimonia eucharistica vis est et fomentum ut cotidie foedus matrimoniale uti «Ecclesia domestica»379Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 11. teneatur.