TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Verba Magistri (cfr Mt 22,30) et sancti Pauli (cfr 1 Cor 7,29-31) de matrimonio - haud casu – prostremo finitoque statui existentiae nostrae adduntur, quae repetere nostrum est. Coniuges ita sensum itineris agnoscere poterunt, quod conficiunt. Nam, sicuti hac in Adhortatione saepius memoravimus, nulla familia res est perfecta ac semel instaurata, sed secum fert ut pedetemptim propria amandi facultas proferatur. Vocatio adest perpetua e Trinitatis plena communione manans, ex mira coniunctione Christi cum Ecclesia eius, ex pulchra communitate illa quae est Nazarethana familia atque ex immaculata fraternitate sanctorum in caelis. Plenitudinis tamen contemplatio nondum adepta iter historicum adeo nos sinit definire, quod tamquam familiae emetimur, ut e necessitudinibus cum aliis perfectionem exigere remittamus sanctimoniamque item animi et perseverantiam, quas in Regno ultimo tantum valebimus invenire. Impedit, insuper, ne degentes in statu magnae fragilitatis duriter iudicemus. Omnes vocati sumus, ut perseveranter renovemus animi intentionem ad aliud quoddam nosmetipsos ac limites nostros transcendens, atque quaeque familia vivere debet hoc perpetuo stimulo concitata. Incedamus, familiae, incedamus perseverantes! Promissum cumulatur in dies. Ne desperemus quidem propter limites nostros neque a plenitudine amoris et communionis nobis promissa quaerenda recedamus umquam.

Oratio ad Sanctam Familiam

Iesu, Maria et Ioseph,
in vobis contemplamur
splendorem veri amoris,
nos vobis fidentes commendamus.

Sancta Nazarethana Familia,
praesta, ut et nostrae familiae
loci fiant communionis et cenacula precationis,
verae scholae Evangelii
et parvae Ecclesiae domesticae.

Sancta Nazarethana Familia,
ne iam in familiis adsint
vis, repudiatio, seiunctio,
et quicumque iniuria vel scandalo laesus est
consoletur promptius ac reficiatur.

Sancta Nazarethana Familia,
fac, ut conscii omnes fiamus
sacrosanctae inviolabilisque naturae familiae
pulchritudinisque eius apud Dei propositum.

Iesu, Maria et Ioseph,
audite nos et precem nostram suscipite.

Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii, in sollemnitate Sancti Ioseph, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.