TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

«Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes».383Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Apostolicam actuositatem, 11. Deus iis generationem ac sollicitudinem suadet. En cur familia «fuit ‘valetudinarium’ usque proximum».384Catechesis (10 Iunii 2015): L’Osservatore Romano (11 iunii 2015), p. 8. Alteri alteros cura afficiamus, foveamus et concitemus invicem atque haec omnia vivamus tamquam spiritalitatis nostrae familiaris partem. Coniugum vita participatio est fecundae operae Dei atque quisque pro aliis perpetua est provocatio Spiritus. Amor Dei enuntiatur «verbis vivis et concretis, quibus vir et mulier inter se coniugalem permutant amorem».385Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 12: AAS 74 (1982), 93. Uterque ita sunt mutuo percussio divini amoris, qui verbo, oculis, auxilio, blanditiis et amplexu consolatur. Proinde, «familiam velle constituere est audere somnium Dei communicare, audere cum Eo somniare, audere cum Eo aedificare, audere cum Eo historiam hanc in discrimen committere et mundum conciliare, ubi nemo se relictum percipiat».386Allocutio in Festo Familiarum et in Vigiliis precationis, Philadelphiae (26 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 28-29 Septembris 2015, p. 6.

Universa vita familiae misericors est ‘pabulum’. Quisque diligenter effingit atque inscribit in vita alterius: «Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris […] non atramento, sed Spiritu Dei vivi» (2 Cor 3,2-3) Quisque «homines capiens» (Lc 5,10) est, qui in nomine Iesu laxat retia in alios (cfr Lc 5,5) vel agricola mollem glaebam sollicitans illam, quae cari eius sunt, optima eorum exercens. Fecunditas matrimonialis incrementum postulat, quia «amare aliquem obscurum quiddam et inopinabile ab eodem est sperare; simulque eidem instrumenta ad hanc spem respondentia quodammodo est porrigere».387Gabriel Marcel, Homo viator. Prolégomènes à une métaphysique de l’espérance, Parisiis 1944, 63. Hic utique cultus est Deo tributus, cum bona multa Ipse in aliis severit, confisus nos eadem augere.

Altus spiritalis est usus carum quemque oculis Dei contemplari atque in eo Christum agnoscere. Hoc promptam petit mentem ac gratuitam, quae in dignitate eiusdem adiuvet intellegenda. Omnino coram altero possumus consistere, si modo nosmetipsos gratuito condonamus, circumstantium omnium obliti. Proinde, amatus omnem emeretur considerationem. Iesus exemplar erat, quia accurrentem quemque, ut Eum adloqueretur, intuitus diligebat (cfr Mc 10,21). Nemo in conspectu Eius se putabat neglectum, quandoquidem verba eius et gestus hanc interrogationem prae se ferebant: «Quid vis tibi faciam?» (Mc 10,51). Hoc experimur in cotidianis familiae negotiis. In qua recordamur nobiscum viventem quemque omnia emerere, cum infinita honestetur dignitate, infinito amore a Patre dilectus. Pietas sic florescit, quae valeat «in altero suscitare laetitiam sese amatum percipiendi. Quae vero praesertim exprimitur in alterius limitibus exquisite perspiciendis, cum potissime significanter emicant».388Relatio finalis 2015, 88.

Spiritu afflante, familiari communitas non modo vitam suscipit et in gremio suo gignit, sed aperitur, a seipso egreditur ad bonum suum super alios effundendum, ut iisdem consulet ac ferat felicitatem. Secunda haec voluntas ex hospitalitate praesertim perlucet389Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 44: AAS 74 (1982), 136. Dei Verbo speciose concitata: «Hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos» (Heb 13,2). Ubi suscipit familia et aliis occursat, praesertim pauperibus et derelictis, ea «constituitur symbolum, testificatio, communicatio Ecclesiae maternitatis».390Ibid.,49: AAS 74 (1982), 141. Amor socialis, Trinitatis speculum, reapse illud est quod significationem spiritalem familiae et missionem eius extra aggregat, quia kerygma omnibus cum eiusdem necessitatibus ad communitatem pertinentibus repraesentat. Familia peculiarem spiritalitatem suam vivit tamquam Ecclesia domestica simul atque vitalis particula ad innovationem mundi necessaria.391De socialibus adnexis familiae, cfr Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium Doctrinae Socialis Ecclesiae, 248-254.

Notae

  1. 383. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Apostolicam actuositatem, 11.
  2. 384. Catechesis (10 Iunii 2015): L’Osservatore Romano (11 iunii 2015), p. 8.
  3. 385. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 12: AAS 74 (1982), 93.
  4. 386. Allocutio in Festo Familiarum et in Vigiliis precationis, Philadelphiae (26 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 28-29 Septembris 2015, p. 6.
  5. 387. Gabriel Marcel, Homo viator. Prolégomènes à une métaphysique de l’espérance, Parisiis 1944, 63.
  6. 388. Relatio finalis 2015, 88.
  7. 389. Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 44: AAS 74 (1982), 136.
  8. 390. Ibid.,49: AAS 74 (1982), 141.
  9. 391. De socialibus adnexis familiae, cfr Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium Doctrinae Socialis Ecclesiae, 248-254.