Coram iis qui matrimonium prohibebant, Novum Testamentum docet: “Omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum” (1 Tim 4,4). Matrimonium est “donum” Domini (cfr 1 Cor 7,7). Eadem opera propter felicem talem ponderationem, magnopere extollitur huius divini doni cura: “Honorabile conubium in omnibus et torus immaculatus” (Heb 13,4). Hoc Dei donum sexualitatem secum fert: “Nolite fraudare invicem” (1 Cor 7,5).
Patres synodales memorarunt Iesum, “cum primigenii consilii de viro ac muliere mentionem faceret, indissolubile vinculum inter eos confirmasse, licet diceret: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit” (Mt 19,8). Matrimonii indissolubilitas - “Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet” (Mt 19,6) - non est utique “iugum” putanda, quod hominibus imponitur, sed “donum” personis traditum in matrimonio iugatis. […] Divina benignitas humanum iter usque comitatur, sanat et induratum cor gratia sua commutat, idem ad eius principium dirigens, per crucis viam. In Evangeliis luculenter Iesu exemplum fulget, qui […] nuntium praedicavit ad matrimonii significationem attinentem, uti revelationis plenitudinis quae primigenium Dei consilium recuperat (cfr Mt 19,3)”.55Ibid., 14.
“Iesus, qui omnia in se reconciliavit, ad primigeniam indolem matrimonium ac familiam reduxit (cfr Mc 10,1-12). Familia matrimoniumque a Christo sunt redempta (cfr Eph 5,21-32), ad Sanctissimae Trinitatis imaginem restituta, a quo mysterio omnis verus amor manat. Sponsale foedus, in creatione inauguratum et in salutis historia item revelatum, in Christo eiusque Ecclesia plenam suae significationis recipit revelationem. A Christo per Ecclesiam matrimonium et familia necessariam gratiam suscipiunt ad Dei amorem testandum et ad vitam in communione agendam. Familiae Evangelium terrarum orbis historiam decurrit inde ab homine creato ad imaginem et similitudinem Dei (cfr Gn 1,26-27) usque ad Foederis mysterium in Christo complendum in fine saeculorum per Agni nuptias (cfr Apc 19,9)”.56Ibid., 16.
“Insigne est Ecclesiae Iesu exemplum. […] Ipse in Cana signo suam incohavit publicam vitam, in nuptiarum convivio facto (cfr Io 2,1-11). Quaedam amicitiae cotidiana momenta cum Lazari familia sororibusque communicavit (cfr Lc 10,38) necnon cum Petri familia (cfr Mt 8,14). Parentes flentes filios exaudivit, eosdem revocans ad vitam (cfr Mc 5,41; Lc 7-14-15), sic item verum manifestans misericordiae sensum, quae secum fert Foedus restitutum (cfr Ioannes Paulus II, Dives in misericordia, 4). Id prorsus perspicuum est conventa muliere Samaritana (cfr Io 4,1-30) et adultera (cfr Io 8,1-11), coram Iesu gratuito amore cum peccati perceptio concitatur”.57Relatio Finalis 2015, 41.
Quod Verbum in humana quadam familia fit caro, Nazareth, id suam propter novitatem mundi historiam commovet. Necesse habemus ut Iesu nati, Mariae nuntianti angelo assentientis in mysterium mergamur, cum Verbum eius in utero conceptum est; etiam in mysterium Ioseph consentientis, qui nomen Iesu indidit quique Mariae sustinendae in se recepit officium; idem de pastorum apud praesaepe iubilo; de Magorum adoratione; de fuga in Aegyptum, in qua dolorem communicat Iesus sui populi exsilium, persecutionem et contumelias patientis; de religiosa exspectatione Zachariae atque de gaudio propter Ioannem Baptistam natum; de promisso Simeoni et Annae in templo adimpleto; de admiratione legis doctorum doctrinam auscultantium Iesu adolescentis. Et triginta porro sunt longi conspiciendi anni, quibus suis manibus operando victum Iesus quaeritabat, preces dicendo et piam traditionem sui populi sectando seque in maiorum fide instituendo, usque dum fructus in Regni mysterio gigneret. Istud est Nativitatis Domini mysterium et Nazareth arcanum, familiae fragrantia repletum. Mysterium est quod summopere illexit Franciscum Assisiensem, Teresiam a Iesu Infante et Carolum de Foucauld, ad quod sitientes etiam christianae familiae accedunt, suam spem laetitiamque redintegraturae.
“Amoris fidelitatisque foedus, in quo vivit Nazarethana Sancta Familia, principium collustrat quod unamquamque familiam informat, eamque habilem reddit ad vitae vicibus historiaeque aptius subveniendum. Hoc fundamento fulta, quaeque familia, quamvis infirma, in mundi caligine lux fieri potest. “Domesticam hic praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth admoneat, quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas; demonstret quam dulcis in familia sit institutio, pro qua nihil aliud substitui possit; edoceat quod sit eius in sociali ordine nativum officium” (Paulus VI, Sermo Nazarethanus, 5 Ianuarii MCMLXIV)”.58Ibid., 38.