Concilium Oecumenicum Vaticanum II in Constitutione pastorali Gaudium et spes de dignitate matrimonii et familiaeque fovenda disseruit (cfr nn. 47-52). “Ipsum vitae amorisque communitatem definivit matrimonium (cfr 48), cum medium locum in familia obtineret amor […]. “Verus amor inter maritum et uxorem” (cfr 49) mutuam sui donationem secum fert, sexus affectionisque rationem complectitur completque, divino consilio respondens (cfr 48-49). Coniugum fundamentum insuper in Christo ponendum extollit: Christus Dominus “per sacramentum matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit” (48) et cum illis manet. In incarnatione humanum amorem Ipse sumit, eumque purificat, in plenitudinem redigit, atque coniugibus sui Spiritus virtute facultatem eum experiendi tribuit, omnem eorum fidei, spei caritatisque pervadens vitam. Hoc modo coniuges sunt consecrati atque propriam per gratiam Corpus Christi aedificant et domesticam ecclesiam constituunt (cfr Lumen gentium, 11), ita ut Ecclesia, sui mysterii penitus intellegendi causa, familiam christianam respiciat, quod sincere ipsa manifestat”.59Relatio Synodi 2014, 17.
Deinceps “beatus Paulus VI, vestigia persequens Concilii Vaticani II, de matrimonio familiaque doctrinam altius vestigavit. In primis per Litteras encyclicas Humanae vitae in bono lumine collocavit intrinsecum vinculum inter coniugalem amorem et vitam generandam: “Amor coniugum ab ipsis exigit, ut munus suum probe noverint, paternitatem consciam attingens, quae, cum hodie optimo iure tantopere urgeatur, est idcirco recte intellegenda. […] Paternitatis consciae munus id postulat, ut coniuges sua officia erga Deum, erga seipsos, erga familiam, erga humanam societatem agnoscant, rerum bonorumque ordine recte servato” (n. 10). In Adhortatione apostolica Evangelii nuntiandi beatus Paulus VI necessitudinem extulit inter familiam et Ecclesiam”.60Realtio finalis 2015, 43.
“Sanctus Ioannes Paulus II per catecheses de humano amore, litteras familiis datas Gratissimum sane ac praecipue Adhortationem apostolicam Familiaris consortio peculiare familiae tribuit studium. His in documentis Pontifex “viam Ecclesiae” appellavit familiam; summatim vocationem est complexus, quae ad amorem inducit virum et mulierem; praecipua indicia ostendit de familiae re pastorali agenda necnon de familiae praesentia in societate. Nominatim, cum coniugalem caritatem tractaret (cfr Familiaris consortio, 13) rationem significavit qua coniuges, mutuo se amantes, Christi Spiritus donum recipiunt et suam ad sanctitatem vocationem experiuntur”.61Relatio Synodi 2014, 18.
“Benedictus XVI in Litteris encyclicis Deus caritas est argumentum repetiit veritatis amoris inter virum et mulierem, qui bene plane illuminatur solummodo amoris Christi crucifixi sub lumine (cfr 2). Ipse confirmat: “matrimonium, quod in amore unico ac definito fundatur, imaginem efficit Dei necessitudinis cum eius populo ac vicissim: ratio qua Deus amat mensura fit humani amoris” (11). Insuper in Litteris encyclicis Caritas in veritate, amoris praestantiam extollit, qui in societate vitae est principium (cfr 44), in quo loco bonum commune percipitur ac discitur”.62Ibid., 19.