TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

“Familiae Evangelium etiam semina alit illa quae segetes parturiant, et illas arbores colere debet, quae aruerunt atque necesse habent ne neglegantur”,73Relatio Synodi 2014, 23. ita ut a Christi dono in sacramento sumpto initio, “ad alia patienter ferantur et uberiorem cognitionem plenioremque exsecutionem consequantur huiusce mysterii vitae suae adiunctam”.74Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novemrbis 1981), 9: AAS 74 (1982), 90.

Biblicam doctrinam recipientes, ad quam omnia per Christum et in Christum sunt creata (cfr Col 1,16), synodales Patres memorarunt “redemptionis ordinem illuminare complereque creationis ordinem. Naturale itaque matrimonium plane intellegitur sub sacramentalis consummationis lumine: Christum solummodo contuentes, veritatem humanarum necessitudinum funditus novimus. “Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. […] Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et spes, 22). Opportunum prorsus videtur christocentrica ratione coniugum bonum intellegere”75Relatio finalis 2015, 47., quod unitatem, generandi propositum, fidelitatem et indissolubilitatem complectitur, atque intra christianum matrimonium etiam mutuum adiumentum in itinere ad consummatam cum Domino amicitiam. “Quae semina Verbi inesse in aliis culturis agnoscuntur (cfr Ad gentes, 11) ea in matrimonium familiamque etiam conferri possunt. Praeter vere naturale matrimonium, in matrimonii generibus apud alias religiosas traditiones bona quaedam elementa reperiuntur”76Ibid., quamvis non desint nempe umbrae. Effari possumus “quamque personam quae in hoc mundo familiam constituere vult, quae doceat filios ut singulis actibus laetentur, qui malum vincere velint – familiam videlicet vivum operantemque Spiritum ostendentem – gratum animum et aestimationem esse inventuram, cuicumque populo, religioni vel regioni sit obnoxia”77Homilia in Sancta Missa cum finis imponitur VIII Occursui Mundiali familiarum (27 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 28-29 Septembris 2015, 7..

“Christi intuitus, cuius lux omnem hominem illuminat (cfr Io 1,9; Gaudium et spes, 22) Ecclesiae pastoralem curam de fidelibus suggerit, qui modo convivunt vel tantum nuptiis civiliter iunguntur vel divortium fecerunt et iterum matrimonium civile inierunt. Ad divinam paedagogiam, amore se vertit Ecclesia iis qui eius vitam imperfecte participant: cum iis conversionis gratiam invocat, eos item incitat ad bene faciendum, ad mutuam curam amabiliter agendam atque ad communitati inserviendum, in qua vivunt et operantur. […] Cum coniunctio per publicum vinculum solidam stabilitatem obtinet – quae distinguitur alta affectione, responsalitate erga prolem, facultatibus adeptis difficultates superandi – occasio dari videtur ad matrimoni sacramentum eam vertendi, quoad fieri potest”.78Relatio Finalis 2015, 53-54.

Coram difficilibus condicionibus ac sauciatis familiis, generale principium ob oculos semper est habendum: “Noverint pastores ex veritatis amore se bene distinguere debere inter varias rei condiciones” (Familiaris consortio, 84). Responsalitatis gradus cunctis in casibus haud est aequalis, atque quaedam rerum adiuncta exstare possunt quae deliberationis facultatem coarctant. Itaque, dum simul palam est enuntianda doctrina, iudicia sunt vitanda quae diversarum condicionum complexitatem non considerent et attente ponderetur modus oportet, in quo vivunt personae et suas propter condiciones patiuntur”.79Ibid., 51.

Notae

  1. 73. Relatio Synodi 2014, 23.
  2. 74. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novemrbis 1981), 9: AAS 74 (1982), 90.
  3. 75. Relatio finalis 2015, 47.
  4. 76. Ibid.
  5. 77. Homilia in Sancta Missa cum finis imponitur VIII Occursui Mundiali familiarum (27 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 28-29 Septembris 2015, 7.
  6. 78. Relatio Finalis 2015, 53-54.
  7. 79. Ibid., 51.