TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Matrimonium primum est “intima communitas vitae et amoris coniugalis”80Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 48. quod ipsis coniugibus est bonum81Cfr Codex Iuris Canonici, c. 1055 §1: “Ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum”, atque “sexualitas ad coniugalem ordinatur amorem viri et mulieris”.82Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2360. Quapropter “coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana”.83Ibid., 1654. Attamen “indole autem sua naturali”84Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 48. haec coniunctio ad procreationem ordinatur. Infans qui nascitur “mutuo coniugum amori extrinsece addendus non accedit; surgit in ipso corde huius mutui doni, cuius ipse fructus est et adimpletio”85Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2366.. Non pervenit ille quasi sub finem alicuius processus, sed contra autem ab amoris initio tamquam essentiale quiddam adest, quod negari non potest nisi idem amor praecidatur. Inde a principio se in se ipse claudendi omnem impulsum refellit amor atque ad fecunditatem patet, quae eundem ultra propriam ipsius exsistentiam producit. Itaque nullus coniugum genitalis actus hanc significationem infitiari potest,86Cfr Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae (25 Iulii 1968), 11-12: AAS 60 (1968), 488-489. quamvis varias ob causas haud semper novam vitam re generare possit.

Requirit filius ut tali amore nascatur et non quolibet alio modo, eo quod “filius non est quid debitum, sed donum”,87Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2378. qui est “fructus proveniens ex actu coniugalis amoris proprio suorum parentum”,88Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae (22 Februarii 1987), II, 8: AAS 80 (1988), 97. quandoquidem “ad creationis ordinem coniugalis inter virum et feminam amor atque vitae transmissio inter se iugantur (cfr Gn 1,27-28). Hoc modo effecit Creator ut vir et femina ipsius creationis opus communicarent, quos pariter instrumenta constituit sui amoris, eorum responsalitati, per humanam vitam trasmissam, sortem humanitatis committens futuram”89Relatio Finalis 2015, 63..

Synodales Patres hoc dixerunt: “Haud est laboriosum perspicere diffusam mentem, ad quam vitae generatio una est ex rebus eligendis, quas singularis persona vel coniuges simul praestituere possunt”90Relatio Synodi 2014, 57.. Ecclesiae doctrina “opem fert ut aequabilis consciaque inter coniuges teneatur omnibus ex partibus communio, una cum generationis responsalitate. Nuntius est rursus detegendus Litterarum encyclicarum Humanae vitae Pauli VI, qui necessitatem confirmat personae dignitatem servandae in methodis moraliter perpendendis natorum moderandorum. […] Qui adoptionem et tutelam eligunt peculiarem coniugalis experientiae fecunditatem patefaciunt”.91Ibid., 58. Perquam grato animo Ecclesia “familias sustinet, quae inhabiles, recipiunt, colunt affectuque afficiunt”.92Ibid., 57.

Quibus rebus positis, facere non possumus quin affirmemus, si familia vitae est sanctuarium, locus nempe ubi vita generatur curaturque, miserandam reperiri discrepantiam, si locus fiat ubi vita negetur ac deleatur. Sic est magnum vitae humanae bonum, atque sic inviolabile vitae innocentis parvuli ius, suae matris in sinu crescentis, ut haudquaquam ius sit vindicandum de proprio corpore quod de tali vita decernitur, utpote cum in se ipsa sit finis quaeque numquam esse possit dominatus obiectum cuiuslibet hominis. Vitam in quocumque eius gradu tuetur familia, etiam cum ad exitum vergit. Quocirca “in sanitatis structuris operantes de morali officio monentur conscientiae obiectionis. Eodem quidem modo Ecclesia non solum necessitatem animadvertit iuris confirmandi mortis communis, cum sanationis obstinatio et euthanasia vitatur”, sed etiam “capitalem poenam firmiter respuit”.93Relatio finalis 2015, 64.”

Confirmare etiam voluerunt Patres “unam de maximis provocationibus, quibus occurrere debent familiae hodie, esse utique educationem, quae propter praesentem culturam et communicationis socialis magnum instrumentorum pondus laboriosior fit et implicatior”.94Relatio Synodi, 2015, 60. “Ecclesia magni pretii sustinet partes, familiis opem ferens, a christiana initiatione incipiens, per recipientes communitates”.95Ibid., 61. Attamen in primis Nobis videtur memorare integram educationem filiorum “officium gravissimum” ac simul “ius primarium” esse parentum.96Codex Iuris Canonici, c. 1136; cfr Codex Ecclesiarum Orientalium, c. 627. Non solummodo agitur de munere aut pondere, sed etiam de praecipuo iure quod aliis demandari non potest, quod tueri debent parentes quodque nemo ab eis auferre quodam sub obtentu debet. Publica potestas educationis servitium subsidii in modum praebet, ad parentes necessario attinens munus comitandi, qui ius habent educationis – in promptu quidem quae sit et qualitatis - genus libere eligendi, quam ad suam mentem filiis ministrare volunt. Schola in parentum locum non supponitur, sed est eorum supplementum. Praecipuum est hoc principium: “Quivis alius in educationis cursu cooperator, parentum nomine, eorum consensu et quodammodo etiam eorum mandato agere debet”.97Pontificium Consilium pro Familia, Sessualità umana: verità e significato (8 Decembris 1995), 23. Attamen “inter familiam et societatem, inter familiam et scholam, aliquid fractum est; educationis foedus hodie est fractum; et sic educationis pactio societatis cum familia in discrimine versatur”.98Catechesis (20 Maii 2015). L’Osservatore Romano, 21 Maii 2015, p. 8.

Per congruam pastoralem actionem ad cooperandum vocatur Ecclesia, ut parentes ipsi suum educationis munus exsequi possint. Quod cum facit, semper eos adiuvare debet ut peculiare eorum officium frugifere evolvatur, et agnoscatur eos, qui matrimonii sacramentum receperint, veros fieri educationis ministros, quandoquidem filios instituentes Ecclesiam aedificant99Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 38: AAS 74 (1982), 129., atque id facientes vocationem accipiunt a Deo sibi propositam100Sermo dioecesano coetui Romano (14 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 15-16 Iunii 2015, p. 8..

Notae

  1. 80. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 48.
  2. 81. Cfr Codex Iuris Canonici, c. 1055 §1: “Ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum”
  3. 82. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2360.
  4. 83. Ibid., 1654.
  5. 84. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 48.
  6. 85. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2366.
  7. 86. Cfr Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae (25 Iulii 1968), 11-12: AAS 60 (1968), 488-489.
  8. 87. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2378.
  9. 88. Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae (22 Februarii 1987), II, 8: AAS 80 (1988), 97.
  10. 89. Relatio Finalis 2015, 63.
  11. 90. Relatio Synodi 2014, 57.
  12. 91. Ibid., 58.
  13. 92. Ibid., 57.
  14. 93. Relatio finalis 2015, 64.
  15. 94. Relatio Synodi, 2015, 60.
  16. 95. Ibid., 61.
  17. 96. Codex Iuris Canonici, c. 1136;cfr Codex Ecclesiarum Orientalium, c. 627.
  18. 97. Pontificium Consilium pro Familia, Sessualità umana: verità e significato (8 Decembris 1995), 23.
  19. 98. Catechesis (20 Maii 2015). L’Osservatore Romano, 21 Maii 2015, p. 8.
  20. 99. Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 38: AAS 74 (1982), 129.
  21. 100. Sermo dioecesano coetui Romano (14 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 15-16 Iunii 2015, p. 8.