TheoFons

De civitate Dei

CIV · Augustin · 426 · LA · 641 paragraphes · Psaumes : Vulgate · thelatinlibrary.com ↗

Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia laborandum atque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et cuncta scire antequam fiant et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi uersus: Duc, summe pater altique dominator poli, Quocumque placuit, nulla parendi mora est. Adsum impiger: fac nolle, comitabor gemens Malusque patiar, facere quod licuit bono. Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, quam supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam scilicet Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum uertit: Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse Iuppiter auctiferas lustrauit lumine terras. Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica senttia; sed quoniam Stoicos dicit uim fati asserentes istos ex Homero uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.