Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum diis multis praetulerunt, quamuis et ipsum semideum potius quam deum ueIut secretior eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem loui, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam beneuolentia ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est postea nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus louis, et ipsi Saturno, patri eorum, isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod loui tribuerant, hoc etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan propter ipsum.