TheoFons

Enchiridion Symbolorum

DS · Symboles · 1854 · LA · 3042 paragraphes · Psaumes : Vulgate · patristica.net ↗

Papyrus liturgique de Dêr-Balyzeh. (liturgie du 4ème s).

Roma, saec. III (forma 'Romana Antiquior', 'R'). Psalterium Aethelstani regis

Psautier du roi Aethelstan. (livre liturgique début IXs).

Credo in Deum Patrm omnipotentem, Et in Christo Jesu, Filium ejus unicum, Dominum nostrum,

b) Forme longue. (proche du symbole de Nicée cf. aussi · [Can.46>46] [Can.48>48]

(Gaule méridionale, 5eme siecle)

Symbole ." Quicumque ", dit d'Athanase.

(1) Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem (2) quam nisi quisque (quis) integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.(3) Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in T r i n i t a t e, et Trinitatem in unitate veneremur, (4) neque confundentes personas, neque substantiam separantes: (5) alia est enim persona Patris, alia (persona) Filii, alia (persona) Spiritus Sancti; (6) sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.(7) Qualis Pater, talis Filius, talis (et) Spiritus Sanctus: (8) increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus; (9) immensus (immensus) Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus; (10) aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spintus Sanctus; (11) et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; (12) sicut non tres increati nec tres immensi, sed unus increatus (inmensus) et unus immensus (increatus). (13) Simililer omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Splritus Sanctus; (14) et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens (l5) Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus(16) et tamen non tres Dii, sed unus Deus. (17) Ita Dominus Pater. Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus; (18) et tamen non tres Domini sed unus est (--!) Dominus: (19) quia, sicut singillatim unamquamque personam (et) Deum ac (et) Dominum confiteri christiana veritate compellimur, (20) ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. (21) Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; (22) Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus; (23) Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. (24) Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. (25) Et (-! ) in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, (26) sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. (27) Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate (Trinitas in unitate et unitas in Tr.) veneranda sit. (28) Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.