(29) Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. (30) Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius (et) Deus (pariter) et homo est: (31) Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; (32) perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali (rationabili) et humana carne subsistens; (33) aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem; (34) qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen sed unus est Christus; (35) unus autem non conversione divinitatis in carnem (carne), sed assumptione humanitatis in Deum (Deo); (36) unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. (37) Nam sicut anima rationalis (rationabilis) et caro unus est homo ita Deus et homo unus est Christus. (38) Qui passus est pro salute nostra, descendit (discendit) ad inferos, tertia die resurrexit (surrexit) a mortuis, (39) ascendit ad caelos, sedet (sedit) ad dexteram Patris, inde venturus est (-!) iudicare vivos et mortuos. (40) Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent (in) corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem; (41) et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero (-! ) mala, in ignem aeternum. (42) Haec est fides catholica: quam nisi quisque (quis) fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
Lettre aux Corinthiens, vers 96. · L'ordre parmi les membres de l'Eglise
(c- 40, n. 1)... In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. (c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat)... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.
L'autorité de l'Eglise romaine
(c. 7, n. 1) Ut vos officii vestri admoneamus. scribimus... (c. 58, n. 2) Acceptate consilium nostrum, et vos non paenitebit. (c.59, n.1) Sin autem quidam non obtemperaverint iis quae ille (Christus) per nos dixit, cognoscant, offensioni et periculo non parvo sese implicaturos esse; (2) nos autem innocentes erimus ab hoc peccato. (c.63, n.2) Gaudium enim et laetitiam nobis praestabitis, si oboedientes facti iis quae scripsimus per Spiritum Sanctum, resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem, quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola.
Déclarations dogmatiques de Zéphirin et de Calixte. · Le Verbe fait chair (authenticité douteuse)
Ipsum autem (papam) Zephyrinum (Callistus nondum papa) adducebat, ut palam populo diceret: 'Ego novi unum Deum Christum Jesum, nec praeter eum ullum alium generatum et passibilem'; tum vero (Callistus) dicens 'non Pater mortuus est, sed Filius' tali modo perpetuam rixam in plebe sustinuit. (c- 40, n. 1)... In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. (c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat)... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.
Lettre . " Quantam sollicitudinem ". à l'évêque Cyprien de · Carthage, 251.
Nos... Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae, electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus; (nos) errorem nostrum confitemur; imposturam passi sumus; circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa; nam (tam)etsi (videbamur quasi ) quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in Ecclesia fuit, nec (enim) ignoramus, unum Deum Dominum omnipotentem (-! ) esse, unum quoque (et unum) Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiriturn Sanctum (S. Sp.), unum episcopum in catholica (Ecclesia) esse debere praepositum (-! ).
Lettre (de Corneille)à l'évêque Fabien d'Antioche, 251. · Les ministères et les états dans l'Eglise
Ille ergo evangelii vindex (Novatianus) ignorabat, unum episcopum esse oportere in Ecclesia catholica? In qua tamen ei non latebat - quomodo enim (illud nescire potuisset) ? - presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duo, viduas cum thlibomenis (= indigentibus) plus mille quingentas; quibus omnibus gratia et benignitas Dei alimenta suppeditat.
Lettre (fragment) à Cyprien de Carthage. 256. · Baptême des hérétiques
(c.1)... Si quis ergo a quacumque haeresi venient ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.
Lettre (fragment) aux évêques d'Asie Mineure, 256. · Baptême des hérétiques.
(c.18) Sed in multum... proficit nomen Christi ad fidem et sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi.
Lettre (fragment) à Denys, l'évêque d'Alexandrie, 262. · Trinité et Incarnation
(c. 1) Jam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum F i l i u m dicens e s s e P a t r e m, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est non autem verorum Christi discipulorum vel eorum, quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri.
(c. 2) Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Jo l4, 10s). Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent litterae (Jo 1, 14; I Cor 1 24), ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus, quando haec non erant: adeoque fuit tempus quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.
Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos et apprime intelligentes, quae sequuntur absurda ex illa sententia, quae Filium factum asserit? Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis huius duces, et idcirco a veritate prorsus aberrasse, quli aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud " Dominus creavit me principium viarum suarum " (Prv 8, 22: Septg.). Non enim una est, ut scitis, verbi " creavit " significatio. Nam hoc in loco " creavit " idem est, quod " praefecit operibus ab ipso factis ", factis, inquam, per ipsum Filium. At hic " creavit " non perinde intelligendum est atque " fecit ". " Facere " enim et " creare " inter se differunt. " Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? " (Dt 32, 6: Septg.) ait Moyses in magno Deuteronomii carmine. Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines, ergone facta res est " primogenitus omnis creaturae " (Col 1, 15), " ex utero ante luciferum genitus " (Ps 109, 3: Septg-), qui ut Sapientia dicit, " ante omnes colles gignit me " (Prv 8, 25. Septg.)? Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum " genitum " dici, at nusquam " factum " Filium quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem eius generationem factionem audent dicere.
(c. 3) Neque igitur admirabilis et divina unitas in tres divinitates est separanda, neque factionis vocabulo dignitas ac summa magnitudo Domini est diminuenda: sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum eius Filium, et in Spiritum Sanctum: Verbum autem Deo universorum esse unitum. Quippe " Ego, inquit, et Pater unum sumus " (Jo 10, 30), et Ego in Patre, et Pater in me est " (Jo 14, 10). Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur.
Concile d'Elvire (Espagne), 300-303 · Indissolubilité du mariage
Can.9. Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquerit prius de saeculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.
Célibat des clercs
Can.27. Episcopus, vel quilibet alius clericus, aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat; extraneam nequaquam habere placuit.
Can. 33. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a coniugibus suis et non generare filios: quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.
Baptême et confirmation
Can. 38. Loco peregre navigantes aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut, si supervixerit, ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit.
Can. 77. Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit; quod si ante de saeculo recesserint, sub fide, qua quis credidit, poterit esse justus.
1er. concile d'Arles, commencé le 1er août 314. · Baptême des hérétiques
Can 9 (8). De Afris, quod propria lege sua utantur (utuntur), ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum (Patre et F'o et Sp'u S'o) esse baptizatum, manus ei tantum inponatur, ut accipiat Spiritum (Sanctum); quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.
Profession de foi de Nicée, 19 juin 325.
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.Et in unum Dominum nostrum (- !) Iesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deúm verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece0 icunt homousion) (- !), per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra, qui (propter nos homines et) propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et Spiritum Sanctum. (DS126) Eos autem, qui dicunt " Erat, quando non erat " et " Antequam nasceretur,non erat " et " Quod de non exstantibus factus est " vel ex alia substantia autessentia dicentes (esse) aut (factum aut) convertibilem aut demutabilem Deum (filium Dei), hos anathematizat catholica Ecclesia.
Canons. · Baptême des hérétiques
Can 8. De his, qui se cognominant Catharos (id est mundos) (scilicet Novatiani), si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholieac et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur: id est, et bigamis se communicare et his qui in persecutione prolapsi sunt....
Can. 19. De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae. (Versio I Dionysii Exigui) Can. 1. Si quis a medicis per languorem desectus est aut abscisus a barbaris, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstinere conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret quod de his qui rem hanc affectant audentque se ipsos abscidere dictum est; sic eos quos barbari aut domini castraverunt, inveniuntur autem alias dignissimi ad clerum regula tales admittit.
Castration · Viatique pour les mourants
Can. 13. (Prisca: 12) De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos, qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.
Lettre synodale aux Egyptiens · L'hérésie d'Arius
(c.1 n.2) Primum igitur habita est quaestio... de impietate ac perversitate Arii et sociorum eius; cunctisque suffragantibus placuit, ut impia eius opinio anathemate damnaretur, verbaque ac nomina blasphemiae plena, quibus utebatur, dicens Filium Dei ortum ex nihilo, et fuisse aliquando tempus, cum non esset, et pro arbitrii libertate eum vitii ac virtutis capacem esse, et creaturam illum vocans atque facturam: haec omnia anathemate damnavit sanctissima synodus, opinionis huius impietatem atque amentiam et verba blasphemiae plena ne audire quidem patienter sustinens.
Lettre aux Antiochiens, 341. · La prééminence du Siège romain.
Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares Ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum Ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam scribendum fuit.
Concile de Serdique, vers 343. · Ordonnance des Eglises et prééminence du Siège romain
((can.3a) Isidor. can.4) Osius episcopus dixit: Illud quoque (suppl. e graeco: necessario adiciendum est), ut episcopus de provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeat; nisi forte a fratribus suis invitatus, ne videamur ianuam caritatis clausisse. - Illud quoque providendum est: si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, non ex his unus ex alia provincia advocet episcopos. - Quod si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat bonam causam habere, ut iterum iudicium renovetur, si vobis placet, sanctissimi Petri Apostoli memoriam honoremus: scribatur vel ab his, qui causam examinarunt, vel ab episcopis, qui in proxima provincia morantur, Romano episcopo; et si iudicaverit renovandum esse iudicium, renovetur, et det iudices. Si autem probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: Placet.
(Isid. 5). Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitatis protulistis: cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Roma, alter episcopus in eadem cathedra, post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur loco ipsius, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.
((Can. 3b) Isid. 7) Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut, si episcopus accusatus fuerit, et iudicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo deiecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae, episcopum et voluerit audiri et iustum putaverit, (ut) renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, (ut) ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem veritatis definiant. Quod si qui rogat causam suam iterum audiri et deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit aut quid aestimet: (et) si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes (eius) auctoritatem, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit.
Condamnation d'Athanase et professions de foi
Studens paci et concordiae Ecclesiarum, posteaquam litteras caritatis vestrae de nomine Athanasii et ceterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi, secutus traditionem maiorum presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret ut in praesenti id, quod de Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eundem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras caritatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem vestram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae et a consortio litterarum et ecclesiasticarum.
a) Lettre " Studens paci " aux Evêques d'Orient. · b) 1ère profession de foi de Sirmium (351) souscrite par · Libère en 357.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem (ktisen) et conditorem (poieten= factorem), 'ex quo omnis paternitas in caelo et in terris nominatur' (Eph 3, 15). Et in unicum (monogene=unigenitum) eius Filium Dominum nostrum Jesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus (genitus) est, Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in caelis et in terra, visibilia et invisibilia; qui est Verbum et sapientia et virtus (-!) et vita et lumen verum; qui in novissimis diebus propter nos incorporatus (enanthrÙpesanta=inhumanatus) est et natus (gennethenta) ex sancta virgine, et crucifixus et mortuus est et sepultus; qui et surrexit ex mortuis tertia die, et ascendit (analephthenta=assumptus est) in caelum, et sedet (kathesthenta) in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi iudicare vivos et mortuos et reddere unicuique secundum opera sua; cuius regnum sine fine perseverans (akatapaustos ousa) permanet in perpetua saecula. Erit enim sedens (kathezomenos) in dextera Patris non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futuro. Et in Spiritum Sanctum, id est paracletum, quem promittens apostolis, posteaquam caelum adscendit, misit docere eos et commonere omnia, per quem et sanctificantur credentium in eum sinceriter animae.
1. Eos autem, qui dicunt: De nullis exstantibus (ex ouk ontÙn) Filius, vel de altera substantia (ex heteras hupostaseÙs) et non ex Deo, et quod erat tempus (chronos) vel saeculum (aiÙn), quando non erat: alienos scit sancta et catholica Ecclesia. 2. (Iterum ergo dicimus:) Si quis autem Patrem et Filium duos dicit deos: anathema sit. 3. Et si quis, unum dicens Deum, Christum autem Deum ante saecula Filium Dei obsecutum Patri in creatione omnium non confitetur (si quis dicens Deum Christum esse, sed eum ante saecula Filium Dei et hupourgekota tÙ patri eis ten tÙn holÙn demiourgian = administrum Patri ad universorum opificium fuisse non confiteatur): an. s. 4. Et si quis innascibilem (agenneton) Deum vel partem (méros) ejus de Maria natum esse audet dicere: an. s. 5. Et si quis secundum praescientiam (kata prognÙsis) vel praedestinationem (-!) a Maria (pro Marias = ante Mariam) dicit Filium esse, et non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse (ek tou patros gegennemenon pros ton theon einai) et per eum facta esse omnia: an. s. 6. Si quis substantiam (ousian) Dei dilatari (platunesthai) et contrahi (sustellesthai) dicit: an. s. 7. Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dicat facere, aut latitudinem (platusmon) substantiae eius, sicut sibi videtur (-!) Filium nominet: an. s. 8. Si quis insitum vel prolativum Verbum (endiatheton e prophorikon Logon) Dei Filium dicat: an. s. 9. Si quis hominem solum (monon) dicit de Maria (ek Marias) Filium: an. s. 10. Si quis Deum et hominem de Maria natum dicens, Deum (-!) innascibilem (ton aggeneton) sic intellegit: an. s. 11. (Recensionis Hilarii, = 12 t. graeci; anath. gr. 11 = Hil. 23) Si quis 'Verbum caro factum est' (Jo 1, 14) audiens, Verbum in carnem translatum (metabeblesthai) putet, vel demutationem sustinentem (tropen hupomemenekota= conversionem subeundo) accepisse carnem dicit: an. s. 12 (13). Si quis unicum (unigenitum) Filium Dei crucifixum audiens, dealitatem (theoteta) eius corruptionem (phthoran) vel passibilitatem (pathos) aut demutationem (tropen) aut deminutionem (meiÙsin) vel interfectionem (anairesin) sustinuisse (hupomemenekenai) dicat: an. s. 13 (14). Si quis 'Faciamus hominem' (Gn 1, 26) non Patrem ad Filium dixisse, sed ipsum ad semetipsum dicat Deum locutum: an. s. 14 (15). Si quis Filium non dicat Abrahae visum (Gn 18, 1ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s. 15 (16). Si quis cum Jacob non Filium quasi hominem colluctatum (Gn 32, 25 ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s. 16 (17). Si quis 'Pluit Dominus (ignem) a Domino' (Gn 19,24) non de Filio et Patre intellegat, sed ipsum a se dicat pluisse: an. s. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. 17 ( 18 ). Si quis Dominum et Dominum, Patrem et Filium (quia Dominus a Domino) duos dicat deos: an. s. (Si quis audiens Dominum Patrem, Dominum item Filium, et Dominem Patrem et Filium (eo quod Dominus a Domino (pluit)) duos dicat deos: an. s.). Non enim exaequamus (suntassomen) vel comparamus (-!) Filium Patri, sed subiectum (suntetagmenon tÙ patri) intellegimus. Neque enim descendit in Sodomam sine Patris voluntate; neque pluit ex se, sed a Domino, auctoritate scilicet Patris; nec sedet in dextera a semetipso, sed audit dicentem Patrem: 'Sede ad dexteram meam' (Ps 109,1). 18(19). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unam personam (prosÙpon) dicat: an. s. 19 (20). Si quis Spiritum Sanctum Paracletum dicens, innascibilem (agenneton) Deum dicat: an. s. 20(21). Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio - dixit enim: 'Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo ego' (cf. Jo l4, l6) -: an. s. 21 (22). Si quis Spiritum Sanctum partem dicat Patris vel Filii: an. s. 22(23). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres dicat deos: an. s. 23 (11). Si quis quod dictum est 'Ego Deus primus, et ego Deus novissimus, et praeter me non est Deus' (Is 44,6) ad destructionem idolorum dictum et eorum qui non sunt dii, in destructionem Unigeniti ante saecula Dei iudaice intellegat: an.s. 24. Si quis voluntate Dei, tamquam unum aliquid de creatura (en tÙn poiematÙn) factum (gegonenai) dicat Filium: an. s. 25. Si quis nolente Patre natum dicat Filium: an. s. Non enim nolente Patre coactus Pater, vel naturali necessitate ductus, cum nollet, genuit Filium sed mox voluit, sine tempore (achronÙs) et impassibiliter (apathÙs) ex se eum genitum demonstravit. 26. Si quis innascibilem (agenneton) et sine initio (anarchon) dicat Filium, tamquam duo sine principio (anarcha) et duo innascibilia (-!) et duo innata (agenneta) dicens, (et) duos faciat deos: an. s. Caput enim, quod est principium (arche) omnium: Filius; caput autem, quod est principium Christi: Deus; ita enim ad unum, qui est sine principio omnium principium (eis mian anarchov tÙn holÙn archen), per Filium (pie) universa referimus. 27. Et iterum confirmantes christianismi intellectum, dicimus quoniam si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula subsistentem (proaiÙnion onta) et ministrantem (hupourgekota) Patri ad omnium perfectionem (universorum opificium) non dicat, sed ex quo de Maria natus est, ex eo et Christum et Filium nominatum esse et initium accepisse ut sit Deus (archen eilephenai tou Theou einai) dicat: an. s.
c) Lettre " Pro deifico " aux évêques d'Orient, printemps 357.
(1) Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est (et) hominibus bonae voluntatis (Lc 2, 14). Sicut lex loquitur: Justa iudicate, filii hominum (Ps 57, 2), ego Athanasium non defendi, sed, quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar, ne forte in aliquo praevaricator iudicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, iuste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris. Litteras adaeque super nomine eius, id est de condemnatione ipsius, per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cuius nec epistulia a me suscipienda sunt, dico me pacem cum omnibus vobis et cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem et unitatem habere. (2) Nam ut verius sciatis me veram fidem per hanc epistulam meam proloqui, dominus et frater meus communis Demofilus, quia dignatus est pro sua benivolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Syrmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est (-haec est perfidia Ariana, hoc ego notavi, non apostata, Liberius sequentia:-) ab omnibus, qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi (-sanctus Hilarius illi anathema dicit: anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis-), in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur. (-Iterum tibi anathema et tertio, praevaricator Liberi-). Sane petendum credidi sanctitatem vestram, quia iam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio elaborare, quatenus de exilio dimittar et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar.
d) Lettre " Quia scio " à Ursace, Valens et Germinius, 357.
(1) Quia scio, vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unanimitatem Ecclesiae catholicae, idcirco non in aliqua necessitate impulsus - Deo teste dico - sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres carissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium qui Alexandrinae Ecclesiae episcopus fuit, (a me esse damnatum) priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum (scriberem, quod) et ab Ecclesiae Romanae communione separatus est, sicuti teste est omne presbyterium Ecclesiae Romanae. Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi, qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur. (2) Et hoc autem scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut (cum) litteras meas ad clementissimum imperatorem (perferat, quas ad Orientales episcopos feci, ut scirent et ipsi una secum Athanasi communione me esse separatum. Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter accipiet... Pervideat caritas vestra haec me benigno et innocenti animo gessisse. Quapropter his litteris meis convenio vos et adiuro per Deum omnipotentem et Christum Iesum Filium eius, Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimum imperatorem) Constantium Augustum pergere et petere, ut bono pacis et concordiae, in qua pietas eius semper exsultat, me ad Ecclesiam mihi divinitus traditam iubeat reverti, ut temporibus ipsius Ecclesia Romana nullam sustineat tribulationem....
e) Lettre " Non doceo " à Vincentius, 357.
(2) Sanctitati vero tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse (et) desuper eius nomine. Unde, quia Deo volente et pax nobis ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniae et haec illis insinuare. Ex ipsorum numero una cum epistula vestra de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribite, de quo possim et ego de tristitia liberari.... Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus et vobiscum....
Fragments de lettres à des évêques d'Orient vers 374. · Trinité
Ea gratia, fratres, Hiericho illa, quae furata est saecularium voluntatum scita venalia, concidit nec resurgit, quia omnes uno ore unius virtutis, unius maiestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus Trinitatem, ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen adseramus esse personas, nec redire in se aut minui,... sed semper manere nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata nec prolativum Verbum, ut generationem ei demamus, nec inperfectum, ut aut persona aut Patris natura aut divinitatis ei plenitudo defuerit, nec dissimilem opere Filium nec dissimilem potestate aut per universa dissimilem nec subsistere aliunde, sed de Deo natum nec falsum, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine, ne minutum aut diversum putetur, quod Unigenitus habet (lacuna? Redintegr.: Dei naturam) splendoremque lucis aeternae (cf. Sap 7, 26), quia naturae more divinae neque sine splendore lumen neque splendor potest esse sine lumine, imaginem quoque Patris, ut qui viderit (Filium, viderit) et Patrem (Jo 14, 9) eundem redemptionis nostrae gratia processisse de virgine, ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur. Ergo, fratres, adseramus Dei Filium et perfectum (esse Deum et) hominem suscepisse perfectum.
Spiritum quoque Sanctum increatum atque unius maiestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fatemur. Neque enim creaturae dignus iniuriae est, qui emissus est, ut crearet, sicut propheta sanctus adstruxit dicens: 'Emitte Spiritum tuum et creabuntur' (Ps 103, 30). Deinde alius item posuit: 'Spiritus divinus, qui fecit me' (cf. Job 33, 4). Non enim separandus est divinitate, qui in operatione ac peccatorum remissione conectitur.
L'incarnation, contre les apollinaristes
Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, quia licet de Trinitate piam intellegentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae... recta non sentiant. Adseruntur enim dicere Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria virgine imperfectum, id est sine sensu hominem suscepisse. Heu quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas! Illi inperfectam divinitatem in Dei Filio dicunt, isti inperfectam humanitatern in hominis Filio mentiuntur. Quod si utique inperfectus homo susceptus est, inperfectum Dei munus est, inperfecta nostra salus, quia non est totus homo salvatus. Et ubi erit dictum illud dictum Domini: 'Venit Filius hominis salvare quod perierat' (Mt 18, 11)? Totus, id est in anima et corpore, in sensu atque in tota substantiae suae natura. Si ergo totus in (his) homo perierat, necesse fuit, ut id quod perierat, salvaretur; si autem sine sensu salvatus est, iam contra evangelii fidem invenietur, non totum, quod perierat, esse salvatum, cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci (cf: Jo 7, 23). Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit. Primum enim (si) hominis sensus eligendi boni malique non perisset, non moreretur: quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur? Nos autem, qui integros et perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur.
L'Esprit Saint et l'incarnation du Verbe
Ut enim Nicaeni Concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes sine simulatione verborum aut sensu corrupto coaeternae et unius essentiae Trinitatem credentes in nullo Spiritum Sanctum separamus, sed perfectum in omnibus, virtute, honore, maiestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio, ita etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentis perfectum, id est integrum transgressorem adsumpsisse et salvasse confidimus.
Lettre " Per filium meum " à l'évêque Paulin d'Antioche, 375. · L'incarnation du Verbe divin
Confitendus (est) ipse Sapientia, Sermo Filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, is est integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adiungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subiacuisse peccato. Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, necnon et eos, qui duos in Salvatore filios confitentur, id est alium ante incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eundem Dei Filium et ante et postea confitentur.
Lettre " Oti te apostolike cathedra " aux évêques d'Orient, vers 375 · Condamnation de l'apollinarisme
Scitote igitur, quia dudum Timotheum profanum, ineruditum Apollinaris haeretici discipulum, cum impio eius dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus eius reliquias qualibet ratione de cetero praevalere.... Christus enim Filius Dei Dominus noster humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium liberaret (O gar Christos... tÙ genei tÙn anthrÙpÙn dia tou idiou pathous plerestaten apedÙke ten sÙterian, ina olon ton anthrÙpon tais amartiais enechomenon pases amartias eleutherÙse). Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse (Touton ei tis etoi anthrÙpotetos e theotetos elatton eschekenai eipoi), plenus spiritu diaboli gehennae semet ipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei ? Qui et hic iudicio Apostolicae Sedis... cum Apollinari suo doctore damnatus est...
mai-30 juillet 381 · Profession de foi de Constantinople.
Credo (Credimus) in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ( ! ) ex Patre natum ante omnia saecula Deum de Deo (- ! ), lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto (et) ex Maria virgine et homo factus (inhumanatus) est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, (et) passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum (caelos), (et) sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et viviticantem qui ex Patre Filioque (-! ) procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur (coadoratur) et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et (in) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor (Confitemur) unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto (Exspectamus) resurrectionem mortuorum, et vitam venruri (futuri) saeculi. Amen.
Canons, 9 juillet 381. · Condamnation de diverses hérésies
Fidem non esse violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Arianorum vel Eudoxianorum,et Macedonianorum vel Spiritui Sancto resistentium, eet Sabellianorum, et Marcellianorum, et Photinianorum, et Apollinariorum.
Concile de Rome. 382. · a) " Tomus Damasi " ou profession de foi à l'évêque Paulin · d'Antioche, 152 · Trinité et Incarnation
(Post hoc Concilium, quod in urbe Roma congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu Sancto ) Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere, Spiritum Sanctum factum esse per Filium:
(1.) Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.
(2.) Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eundem dicentes (esse) Patrem quem et Filium.
(3.) Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt creaturas.
(4.) Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutaverunt, sed nomen.
(5.) Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur.
(6.) Anathematizamus eos, qui duos asserunt Filios, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.
(7.) Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius et Verbum Dei non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram (id est rationabilem et intelligibilem) sine peccato animam susceperit atque salvaverit.
(8.) Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensionem aut collectionem et a Patre separatum, insubstantivum et finem habiturum esse contendunt.
(9.) Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.
(10. ) Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum Sanctum esse: haereticus est.
(11.) Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius haereticus est.
(12.) Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Deum Patrem (eius, et) omnia posse (et) omnia nosse et Patri aequalem: haereticus est.
(13.) Si quis dixerit, quod in carne constitutus cum esset in terra, in caelis cum Patre non erat: haereticus est.
(14.) Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Deus, et non caro cum anima, quam induerat-forma servi, quam sibi acceperat (cf Phil 2,7), sicut ait Scriptura -Filius Dei Christus: non recte sentit.
(15.) Si quis non dixerit, quod in carne sedet in dextera Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos: haeteticus est.
(16.) Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium, de divina substantia et Deum verum: haereticus est.
(17.) Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum et omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem: haereticus est.
(18.) Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum: haereticus est.
(19.) Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum (suum) Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia: haereticus est.
(20.) Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem, potestatem, maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem: haereticus est.
(21.) Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes: haereticus est.
(22.) Si quis non dixerit adorandum Sanctum Spiritum ab omni creatura sicut Filium et Patrem: haereticus est.
(23.) Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem non recte habuerit, haereticus est, quod omnes haeretici de Filio (Dei) et Spiritu (Sancto) male sentientes, in perfidia Judaeorum et paganorum inveniuntur.
(24.) Quod si quis partiatur, (Christi) Patrem Deum dicens et Deum Filium eius et Deum Sanctum Spiritum, deos dicere et non propter unam dignitatem et potentiam, quam credimus et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita dicit Deum; subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum aestimet Deum Patrem dici, aut ita credit unum Deum: haereticus est in omnibus, immo Judaeus, quod nomen deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est positum et donatum, de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicitur, ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam pagani dementes.
Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Fllio et Spiritui Sancto, (et) baptizati in ea, veram solam unam divinitatem et potentiam, maiestatem et substantiam eiusdem esse sine dubio credamus.
b) " Decretum Damasi " · Le Saint-Esprit
Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, in qua ingredieris (Ps 31, 8). Spiritus consilii: Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus (Is 9, 6: Septg). Spiritus virtutis: ut supra, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus scientiae Propter eminentia(m) Christi scientiae Iesu (Eph 3, 19; Phil 3, 8) apostoli. Spiritus veritatis: Ego via et vita et veritas (Jo 14, 6). Spiritus timoris (Dei): Initium sapientiae timor Domini (Ps 110, 10; Prv 9, 10). Multiformis autem nominum Christi dispensatio: Dominus, quia spiritus; Verbum, quia Deus; Filius, quia unigenitus ex Patre;... propheta, quia futura revelavit; 'Spiritus enim Sanctus non est Patris tantummodo aut Filii tantummodo Spiritus, sed Patris et Filii Spiritus; scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (cf. I Io 2, 15; Rom 8,9); item scriptum est: Quisquis 'autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius', (Rom 8, 9); nominato ita Patre et Filio intelligitur Spiritus' Sanctus, de quo ipse Filius in Evangelio dicit, quia Spiritus Sanctus a Patre procedit (Jo 15,26), et de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Jo 16, 14).
Le canon de la sainte écriture
Nunc vero de Scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat Ecclesia et (vel) quid vitare (vitari) debeat. Incipit ordo Veteris Testamenti. Genesis liber unus; Exodus lib. 1; Leviticus lib. 1; Numeri lib. 1; Deuteronomium lib. 1; Jesu Nave lib. 1; Judicum lib. 1; Ruth lib. 1; Regum libri 4; Paralypomenon (Paralipomenon) libri 2; Psalmi CL (Psalterium) lib. 1; Salamonis (Salomonis) libri 3: Proverbia lib. 1, Ecclesiastes lib. 1, Cantica Canticorum l.1; Item Sapientia lib. 1, Ecclesiasticus lib. 1. Item o r d o P r o p h e t a r u m. Esaiae liber unus; Hieremiae lib.1 cum Cinoth id est Lamentationibus suis; Ezechiel(is) lib. 1; Danihel(is) lib. 1; Oseae lib. 1; Amos lib. 1; Micheae lib. 1; Johel lib. 1; Abdiae lib. 1; Jonae lib. 1; Naum lib. 1; Ambacum (Abbacuc) lib. 1; Sophoniae lib. 1; Aggei lib. 1; Zachariae lib. 1; Malacihel (Malachiae) lib. 1. Item o r d o s t o r i a r u m. Job liber unus; Tobiae lib. 1; Esdrae (Hesdrae) libri 2; Hester lib. 1; Judit lib. 1 (-!); Machabeorum libri 2.
Item ordo Scripturarum Novi et aeterni (-!) Testamenti, quem sancta et catholica (Romana) suscipit (et veneratur) Ecclesia. Evangeliorum (libri 4:) secundum Matheum liber unus, sec. Marcum lib. 1, sec. Lucam lib. 1, sec. Iohannem lib. 1. (Item Actuum apostolorum liber unus.) Epistulae Pauli (apostoli) numero 14: ad Romanos (ep.) una, ad Corinthios (ep.) duas, ad Ephesios 1, ad Thessalonicenses 2, ad Galatas 1, ad Philippenses 1, ad Colosenses 1, ad Timotheum 2, ad Titum 1, ad Filimonem (Philemonem) 1, ad Hebreos 1. Item Apocalypsis Iohannis liber 1. Et Actus apostolorum liber 1 (-! Vd. supra). Item epistulae canonicae (can. ep.) numero 7: Petri apostoli epistulae 2, Jacobi apostoli ep. 1, Johannis apostoli ep. 1, alterius (Cf note dans DS) Johannis presbyteri ep. 2, Judae zelotis apostoli ep. 1. Explicit canon Novi Testamenti.
Lettre " Directa ad decessorem " à l'évêque Himère de · Tarragone, 10 février 385. · Prééminence et autorité doctrinale de l'évêque de Rome
(Prooem. 1)... Consultationi tuae responsum competens non negamus, quia officii Nostri consideratione non est Nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quin immo haec portat in Nobis beatus Apostolus Petrus, qui Nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur heredes....
(c. 15 20) Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos qui vicinos tibi collimitant hinc inde provinciis, haec quae a Nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta Sedis Apostolicae vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen et, pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a Nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui iam nulli apud Nos patere poterit, obstruatur.
Baptême des hérétiques
(c. 1 2) (Significasti)... baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (cf. Eph 4, 5; Hebr 6, 4s?) et canones contradicant et post cassatum Ariminense Concilium missa ad provincias a ven. mem. praedecessore meo L i b e r i o generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari. 88a (4, 5) De conjugali autem velatione requisivisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fait, modis omnibus prohibemus : quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.
La nécessité du baptême
(c. 2 3) Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem vel his, quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum vel cuiuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat; nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam soliditate divelli.
Le célibat des clercs
(7, 8sqq) Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos... reperimus, ut Ieremiae nobis voce dicendum sit: 'Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrimarum ? et flebo populum hunc die ac nocte' (Ier 9, 1).... Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugiis propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum:... Cur (Dominus) eos, quibus cornmittebantur sancta sanctorum, praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Lv 20, 7; 1 Petr 1, 16) ? Cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerent. ( 10) Unde et Dominus Jesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere (Mt 5, 17). Et ideo Ecclesiae, cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, 'sine macula et ruga' (Eph 5, 27) eam possit... reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. 'Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt' (Rom 8, 8).... Ii vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis auctoritate deiectos nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus deinceps, fuerit talis inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam. 90 (13) Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus... (cf n.l580). (3) Sane non possumus negare de Mariae filiis iure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Iesus nasci per virginem, si eam iudicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc adstruit, nihil aliud nisi perfidiam Iudaicam adstruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnare contendunt.
Le canon des saintes Ecritures
(Placuit,)... ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesu(s) Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres (comp. DS 180), Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Joannis. (Additur in quodam cod.:)... ut de confirmando isto canone transmarina Ecelesia consulatur.
a) Chapitre · La consécration du chrême
Can. 20. (1) Quamvis paene ubique custodiatur, ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit, ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conficere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Paschae possit occurrere. (2) Episcopum sane certum est omni tempore licere chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus faciendum; statutum vero est diaconum non chrismare, sed presbyterum absente episcopo, praesente vero, si ab ipso fuerit praeceptum.
b) " Symbolum Toletanum " (400) " et sa forme plus longue · comme " Libellus in modum symboli " de l'évêque Pastor de · Palencia (477). · Profession de foi contre les erreurs des priscillianistes
Credimus in unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra. Hunc unum Deum et hanc unam esse divini nominis (divinae substantiae) Trinitatem. Patrem (autem) non esse ipsum Filium, sed habere Filium qui Pater non sit. Filium non esse Patrem, sed Filium Dei (de Patris) esse natura. Spiritum quoque Paracletum (Paraclituml esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre (Filioque) procedat (procedens). Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre (Filioque) procedens. Pater est, cuius vox haec est audita de caelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; hunc (ipsum) audite (Mt 17, 5; 2Petr 1,17; cf. Mt 3,17). Filius est, qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum (cf. Io l 6,28). paracletus ipse (Paraclitus Spiritus) est, de quo Filius ait: Nisi abiero (ego) ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos (Jo 16, 7). Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unam (unitam), virtutem potestatem, maiestatem (virtute et potestate et maiestate) indivisibilem indifferentem; praeter illam (hanc) nullam (credimus) divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius, quae Deus esse credatur.
Hunc igitur (ergo) Filium Dei, Deum, natum a Patre ante omne omnino principium, sanctificasse in utero beatae Mariae virginis (uterum Mariae vg.), atque ex ea verum hominem, sine viri (virili) generatum semine suscepisse; (duabus dumtaxta naturis, id est deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam) id est Dominum (nostrum) Jesum Christum. Non (Nec) imaginarium corpus aut forma sola compositum (phantasmatis alicuius in eo fuisse), sed solidum (atque verum): Atque hunc et esuriisse et sitiisse et doluisse et flevisse et omnia corporis exitia sensisse (omnes corporis injurias pertulisse). Postremo (a Judaeis) crucifixum, mortuum (-!) et sepultum, (et) tertia die resurrexisse; conversatum postmodum cum discipulis (suis), quadragesima (post resurrectionem) die ad caelos (caelum) ascendisse. Hunc filium hominis etiam 'Dei Filium' appellari (dici); Filium autem Dei 'Deum', 'filium hominis' non vocari (Filium autem Dei Deum hominis filium appellari ).
Resurrectionem vero (futuram) humanae credimus carnis (carni). Animam autem hominis non divinam esse substantiam aut Dei partem, sed creaturam (dicimus) divina voluntate non prolapsam (?) (creatam).
1. Si quis ergo (autem) dixerit atque (aut) crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit.
2. Si quis dixerit atque (vel) crediderit, Deum Patrem eundem Filium esse (esse Filium) vel Paracletum, an. s.
3. Si quis... crediderit, Deum (Dei) Filium eundem esse Patrem vel Paracletum, an. s.
4. Si quis... crediderit, Paracletum Spiritum (-!) vel Patrem esse vel Filium, an. s.
5. Si quis... crediderit, hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse (carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam), an. s.