7e session, 13 octobre 787. · Définition concernant les saintes images
(definitio)... Regiae quasi continuati semitae, sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honrobiliumque Angelorum, et omnium Sanctorum simul et almorum virorum.
Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto, qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, ad osculum et ad honorariam his adorationem tribuendam, non tamen ad veram latriam, quae secundum fidem est quaeque solam divinam naturam decet, impartiendam: ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis, et sanctis evangeliis, et reliquis sacris monumentis, incensorum et luminum oblatio ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam.
(probatio) Sic enim robur obtinet sanctorum Patrum nostrorum doctrina, id est, traditio sanctae catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit evangelium. Sic Paulum, qui in Christo locutus est (cf Cor2 2.17), et omnem divinum apostolicum coetum et paternam sanctitatem exsequimur tenentes traditiones (Thess2 2.14), quas accepimus. Sic triumphales Ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: jucundare et laetare ex toto corde tuo. Abstulit Dominus a te injustitias adversantium tibi: redemit te de manu inimicorum tuorum. Dominus rex in medio tui: non videbis mala ultra (Soph 3.14s: Sptg) et pax in te in tempus aeternum.
(Sanctio) Eos ergo, qui audent aliter sapere aut docere aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere et novitatem quamlibet excogitare, vel proicere aliquid ex his, quae sutn Ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis aut venerabilibus monasteriis: si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus; monachos autem vel laicos a communione segregari. 1.150
8ème session, 23 octobre 787. · Les élections aux ministères sacrés
Can. 3. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi irrita maneat secundum regulam (Can. apost. 30), quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. Oportet enim, ut, qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur, quemadmodum a sanctis Patribus, qui apud Nicaeam convenerunt, in regula (Can. Nicaen. 4) definitum est, quae dicit: Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.
Sur les images, l'humanité du Christ et la tradition de l'Eglise
Nos venerandas imagines recipimus. Nos (eos), qui ita non sentiunt, anathemati subiicimus...
Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, anathema sit.
Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, an. sit.
Si quis ipsas non salutat, cum sint in nomine Domini et Sanctorum eius anathema sit.
Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam sive non scriptam reicit, anathema sit. 1.151 1.152
Lettre " Si tamen licet " aux évêques d'Espagne, entre 793 et 794. · L'hérésie de l'adoptianisme
Materia autem causalis perfidiae inter cetera reicienda de adoptione Jesu Christi Fili Dei secundum carnem falsis argumentationibus digesta, pefidorum verborum ibi stramina incomposito calamo legebantur. Hoc catholica Ecclesia nunquam credidit, numquam docuit, numquam male credentibus assensum praebuit....
Ipse enim (Christus) de se innotuit, cujus filius esset, cum Patris nomen se asserit hominibus adnuntiasse. Ait enim: "Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo" (Jo 17.6). Nomen paternum tunc manifestavit hominibus, cum se Patris Filium verum et non putativum, proprium innotuit et non adoptivum. Sed notandum quod dicitur: "hominibus, quos dedisti mihi". Non enim isti ex illis hominibus, quos ei Pater dederat et immo quos ille cum Patre ante mundi constitutionem elegerat, qui eum adoptivum et non proprium Filium confitentur, quasi alienus aliquando a Patre fuerit aut per carnis extraneus ab eo factus esset adsumptionem, cum, ut Verbum caro fieret, una exstiterit Patris Filiique voluntas, sicut scriptum est: "Ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui" (Ps 39.9). Hinc alias dicit: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum" (Jo 20.17). Distincte enim dixit "meum" et "vestrum", ejus videlicet non per gratiam, sed per naturam, noster vero per gratiam adoptionis. Porro numquam non fuit Filius, quia numquam non fuit Pater. Semper eum et ubique distincte Patrem appellat. "Pater" inquit "meus usque modo operatur, et ego operor" (Jo 5.17), et rursus: "Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te" (Jo 17.1), et: "Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est" (Jo 10.29). Quodsi secundum eorum callidam tergiversationem cuncta, quae protulimus, ad divinitatem tantummodo Filii Dei referenda opinantur, dicant, ubi umquam communi affectu dixerit nobiscum "Pater noster". "Scit enim", inquit "Pater vester, quid vobis opus est" (Mt 6.8). Non ait "noster", quasi nobiscum adoptatus per gratiam. Et alibi "Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est" (Mt 5.48). Cur non dixit "noster"? Quia aliter noster et aliter suus. Hinc rursus ait: "Si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?" (Lc 11.13) et cetera. hinc Paulus, vas electionis, ait: "Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum" (Rom 8.32). Scimus enim, quia non est traditus secundum divinitatem, sed secundum id quod homo verus erat. 310... Adoptivum eum Filium, quasi purum hominem, calamitati(s) humanae subiectum et, quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum non pertimescitis venenosa fauce susurrare.... Cur non veremini, queruli detrectatores, Deo odibiles, illum servum nuncupare, qui vos de servitute diaboli liberavit?... Nam etsi in umbra prophetiae dictus est servus (cf. Ib 1,8sqq) propter servilis formae conditionem, quam sumpsit ex Virgine,... hoc nos... intelligimus et secundum historiam de sancto Iob et allegorice de Christo dictum.... 1.153 1.154
Concile de Francfort (Main), vers juin 794. · a) Lettre synodale des évêques du royaume franc aux évêques · d'Espagne.
Invenimus enim in libelli vestri principio scriptum, quod posuistis vos: "Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere". Item post pauca eodem loco legebatur: "Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege (cf Gal 4.4), non genere esse Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia". Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat...
Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias (cf DS 567), et "homo deificus et Deus humanatus". Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum DEum verum et verum homnem in una persona? Mansit vero persona Filii in sancta Trinitate, cui persoane humana accessit natura, ut esset una persona, Deus et homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus homo. Perfectus homo non est nisi anima et corpore..., nec negamus et nos, Christo haec tria veraciter inesse, divinitatem scilicet, animam et corpus. Sed quia vere Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum quod Dei est designatur, in hominis vero totum quicquid hominis intelligitur. Ideo sufficit, in eo unam perfectam divinitatis et alteram perfectam humanitatis confiteri substantiam.... Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis....
Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum: et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex condicione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri "oboediens usque ad mortem" (Phil 2.8).
b) Capitulaire du concile. · Condamnation des adoptianistes.
Can.1.... In primordio capitulorum exortum est de impia ac nefanda haeresi Eliphandi, Toletanae sedis episcopi, et Felicis, Orgellitanae, eorumque sequacibus, qui lmale sentientes in Dei Filio asserebant adoptionem: quam omnes qui supra sanctissimi Patres et respuentes una voce contradixerunt atque hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt. 1.155 1.156 1.157
Concile de Frioul, 796 ou 797 : profession de foi. · La Trinité divine.
(Post Symb. C'politanum sequitur:) Sanctam autem, perfectam inseparabilem et ineffabilem veramque Trinitatem, i. e. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, individuam confiteor in unitate naturae, quia trinus et unus est Deus: trinus nimirum per distinctionem personarum unus vero per substantiam inseparabilem deitatis. Has igitur tres personas... non putativas vel quasi suspicabiles tantum, sed veras, subsistentes, coaeternas, coaequales credimus et consubstantiales...
Nam Pater verus Deus, vere et proprie Pater est, qui genuit ex se, i. e. ex sua substantia, intemporaliter et sine initio verum Filium, coaeternum, consubstantialem et coaequalem sibi. -Et Filius verus Deus, vere et proprie est Filius, qui ante omnia saecula genitus est de Patre intemporaliter et absque ullo initio... Et numquam fuit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre... -Spiritus namque Sanctus verus Deus, vere et proprie Spiritus Sanctus est: non genitus nec creatus, sed ex Patre Filioque intemporaliter et inseparabiliter procedens. Consubstantialis, coaeternus et aequalis Patri Filioque semper est, erat et erit. Et numquam fuit Pater aut Filius sine Spiritu Sancto, nec Spiritus Sanctus sine Patre et (vel) Filio.
Et idcirco inseparabilia sunt semper opera Trinitatis, et nihil est in sancta Trinitate diversum aliquid aut dissimile vel inaequale: non divisum naturaliter, non confusum personaliter, nihil maius aut minus, non anterior, non posterior, non inferior, non superior; sed una et aequalis potestas, par gloria, sempiterna et coaeterna consubstantialisque maiestas...
rien n'est · Le Christ, le Fils de Dieu par nature, non par adoption.
De hac autem ineffabili Trinitate sola Verbi Dei persona, i.e. Filius,... descendit de caelis, unde numquam recesserat; Incarnatus est de Spiritu Sancto et semper virgine Maria verus homo factus, verusque permanet Deus. (D 314a) Nec obfuit humana et temporalis nativitas divinae illi et intemporali nativitati, sed in una Christi Jesu persona verus Dei verusque hominis Filius, non alter hominis Filius, alter Dei,sed unus idmque Dei homnisque Filius, in utraque natura, divina scilicet et humana, Deus verus et homo verus, non putativus Dei Filius, sed verus; non adoptivus, sed proprius, quia numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. Solus enim sine peccato natus est homo, quoniam solus est icarnatus de Spiritu Sancto et immaculata Virgine novus homo. Consubstantialis Deo Patri in sua, i.e. divina; consubstantialis etiam matri, sine sorde peccati, in nostra, i.e. humana. et ideo in utraque natura proprium eum et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia inconfusibiliter et inseparabiliter adsumpto homine unus idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque...
Concile de Pavie, 850. · Le sacrement de l'onction des malades.
(8) Illud quoque salutare sacramentum, quod commendat Jacobus Apostolus dicens: 'Infirmatur quis... remittetur ei' (Iac 5,14s), solerti praedicatione populis innotescendum est: magnum sane ac valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, et peccata remittuntur, et consequenter corporalis salus restituitur... Hoc tamen sciendum, quia, si is, qui infirmatur, publicae mancipatus est, non potest huius mysterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta communionem corporis et sanguinis Christi meruerit. Cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur. 1.158
Concile de Quierzy, Mai 853 · Le libre arbitre de l'homme et la prédestination.
Cap. 1. Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit quem in sanctitate iustitiae permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est 'massa perditionis' totius humani generis. Deus autem bonus et iustus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit (Rom 8, 29 ss; Eph 1, 11) ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam : ceteros autem, quos iustitiae iudicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis quia iustus est, praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem iustitiae.
Cap. 2. Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus : et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adiutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.
Cap. 3. Deus omnipotens 'omnes homines' sine exceptione 'vult salvos fieri' (I Tim 2, 4), licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum : quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.
Cap.4. Christus Jesus D.N., sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide "quae per dilectionem operatur" (Gal 5.6), respicit partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur. 1.159
Concile de Valence, 8 janvier 855. · La prédestination.
Can. 1.... Novitates vocum et praesumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.
Can. 2. 'Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi', quia vocem Scripturae dicentis habemus: 'Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant' (Dn 13, 42), fideliter tenemus; et placet tenere, 'bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos : malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos' : ut secundum Psalmistam: 'Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua' (Ps 61, 12 s), et sicut apostolica doctrina se habet: 'His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam : his autem, qui (sunt) ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum' (Rom 2, 7ss). In eodem sensu idem alibi : 'In revelatione', inquit, 'Domini nostri Jesu Christi de caelo cum angelis virtutis eius, in igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas,... cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt' (2 Thess 1, 7ss).
Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset, sed quod ille futurus erat ex propria voluntate, sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, praescivit ex sua omnipotenti et incommutabili majestate. " Nec ex praejudicio ejus aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari'. 'Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt'.
Can. 3. Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fideliter placet, iuxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: 'An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?' (Rom 9, 21 ) ubi et statim subiungit : 'Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam' (Rom 9, 22 s) : fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum : in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. 'Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia vel iusto iudicio facturus erat' secundum Scripturam dicentem: 'Qui fecit, quae futura sunt' (Is 45, 11: Septg.) : in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est.
Poenam sane maium meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse, quia iustus est, apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Ad hoc siquidem facit Sapientis dictum : 'Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus' (Prv 19, 29). De hac immobilitate praescientiae praedestinationis Dei, per quam apud eum futura iam facta sunt, etiam apud Ecclesiasten bene intelligitur dictum: Cognovi, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur (Eccle 3,14). 'Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate', videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint cum omni detestatione', sicut Arausica(na) Synodus, 'illis anathema dicimus' (DS 397).
Can. 4. Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem,qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatone puniti sunt, effusum eum definiant. contra illud propheticum: Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne " (Os l3, 14): illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet iuxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: " Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipso (ipsum), non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (lo 3,14 ss), et Apostolus: " Christus ", inquit, 'semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata' (Hebr 9,28).
Porro capitula- (-quattuor, quae a concilio fratrum nostrorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem vel etiam noxietatem, et errorem contrarium veritati: sed et alia-) XIX syllogismis ineptissime conclusa et, licet iactetur, nulla saeculari litteratura nitentia, in quibus commentum diaboli potius quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus, et ut talia et similia caveantur per omnia, auctoritate Spiritus Sancti interdicimus: novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus.
Can. 5. Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium 'ex aqua et Spiritu Sancto' (Jo 3, 5) regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et iuxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata (Rom 6, 3), in eius sanguine sit a peccatis suis abluta : quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio : cum in Ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum alios salvari aeterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent, ipsius Domini sui vocem in corde ferentes: 'Qui... perseveraverit usque in finem, hic salvus erit' (Mt 10,22 et 24,13): alios, quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servare elegerunt, ad plenitudinem salutis et ad perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire. (Provocatur ad Rom 6, 3; Col 3, 27; Hebr 10, 22s 26 28s).
Can 6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura numquam beate vixit, et de 1ibero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Iesu fidelibus eius redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana (DS 222), quod Arausica(na) (DS 370ss) Synodus professa est, quod beatissimi Pontifices Apostolicae Sedis (DS 238ss) catholica fide tenuerunt : sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas (I Tim 4, 7), Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabilter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo (2 Cor 11, 3) Jesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus. 1.160 326 Cap. 5. Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum vel interdictione imminentium vel futurorum malorum a Sedis Apostolicae praeside salubriter promulgata contempserit, anathema sit. 1.161
Concile de Rome, 862. · L'hérésie des théopaschites
Cap.1 (7). Veraciter quidem credendum est et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Iesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.
Cap. 2 (8). His (Hi) autem, qui aiunt, quia Redemptor noster et Dominus (-!) Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quod (quoniam) impium est et catholicis mentibus exsecrabile, anathema sit (sint).
L'effet du baptême
Cap. 9 (4). Omnibus enim, qui dicunt, quod hi, qui sacrosancti fonte baptismatis credentes in Patrem et Filium Sanctumque Spiritum renascuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit. 1.162 1.163
Lettre " Proposueramus quidem " à l'empereur Michel, 28 · septembre 865
Neque ab Augusto neque ab omni clero neque a regibus neque a populo iudex iudicabitur... 'Prima Sedes non iudicabitur a quoquam'...
Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros in synodalibus conventibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, quae universalis est, quae omnium communis est, quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos ?... Quanto magis ad potioris auctoritatis iudicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius maius culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam Sedem, cuius causa aut a se, negotiorum meritis exigentibus, in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio.
Porro si Nos non audieritis, restat, ut sitis apud Nos necessario, quales Dominus noster Iesus Christus hos haberi praecepit, qui Ecclesiam Dei audire contempserint, praesertim cum Ecclesiae Romanae privilegia, Christi ore in b. Petro firmata, in Ecclesia ipsa disposita, antiquitus observata et a sanctis universalibus synodis celebrata atque a cuncta Ecclesia iugiter venerata, nullatenus possint minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari, quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit.... Ista igitur privilegia huic sanctae Ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed iam solummodo celebrata et venerata, nos cogunt nosque compellunt 'omnium habere sollicitudinem ecclesiarum' Dei (cf. 2 Cor 11,28)...
Quoniam, cum secundum canones, ubi est maior auctoritas, iudicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum : patet profecto Sedis Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum (cf. DS 232), 'neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus'... Ergo de iudicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus comprobato, non negamus eiusdem Sedis sententiam posse in melius commutari, cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreverit. quoniam et egregium Apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dinoscitur; quando tamen illa, Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa, quae bene sunt diffinita, retractari renuerit...
Vos autem, quaesumus, nolite praeiudicium Dei Ecclesiae irrogare : illa quippe nullum imperio vestro praeiudicium infert, cum magis pro stabilitate ipsius aeternam divinitatem exoret et pro incolumitate vestra et perpetua salute iugi devotione precetur. Nolite, quae sua sunt, usurpare; nolite, quae ipsi soli commissa sunt, velle surripere, scientes, quia tanto nimirum a sacris debet omnis mundanarum rerum administrator esse remotus, quanto quemlibet ex catalogo clericorum et militantium Deo nullis convenit negotiis saecularibus implicari. Denique hi, quibus tantum humanis rebus et non divinis praeesse permissum est, quomodo de his, per quos divina ministrantur, iudicare praesumant, penitus ignoramus. Fuerunt haec ante adventum Christi, ut quidam typice reges simul et sacerdotes exsisterent; quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia, quodque in membris suis diabolus imitatus, utpote qui semper quae divino cultui conveniunt sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et 'maximi pontifices' dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eundem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorium usurpavit. Quoniam idem 'Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus' (I Tim 2, 5) sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferna demergi, ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur: quatenus spiritalis actio carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolletur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. 1.164 1.165
Réponses " Ad consulta vestra " aux Bulgares, 13 novembre 866. · La forme essentielle du mariage.
Cap 3... Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur; qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, cetera omnia, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, Joanne Chrysostomo magno doctore testante, qui ait: 'Matrimonium non facit coitus, sed voluntas'.
Forme et ministre du baptême.
Cap. 15. Interrogatis, utrum homines illi, qui hoc ab illo (pseudo-presbytero) baptismo receperunt, Christiani sint an iterum baptizari debeant. Sed si in nomine summae ac individuae Trinitatis baptizati fuere, Christiani profecti sunt et eos, a quocumque Christiano baptizati sunt, iterato baptizari non convenit; quoniam... 'baptismum...sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum'. ( DS 356)... Et ideo mali (malus) bona ministrando non aliis sed sibi detrimenti cumulum ingerunt (ingerit), ac per hoc certum est quia quos ille Graecus baptizavit, nulla portio laesionis attingit, propter illud: 'Hic est qui baptizat' (Jo 1, 33), id est Christus, et iterum : 'Deus incrementum dat' (1 Cor 3, 7), subauditur : et non homo.
Cap. 71. Non potest aliquis (sacerdos adulter) quantumcumque pollutus sit, sacramenta divina polluere, quae purgatoria cunctarum remedia contagionum exsistunt. Nec potest solis radius per cloacas et latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere; proinde qualiscumque sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinare non potest; idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est : quoniam mali bona ministrando se tantummodo laedunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat... Sumite igitur intrepide ab omni sacerdote Christi mysteria, quoniam omnia in fide purgantur.
Cap. 104. A quodam Judaeo, nescitis utrum christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de his sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum (2, 38; 19, 5) legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius), constat eos non esse denuo baptizandos: sed primum, utrum christianus aut paganus ipse Judaeus exstiterit, vel si postmodum factus fuerit christianus, investigandum est, quamvis non praetereundum esse credamus, quid beatus de baptismo dicat Augustinus : 'Jam satis' inquit 'ostendimus ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam vel dantis vel accipientis errorem sive de Patre sive de Filio sive de Spiritu Sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat', et iterum: 'Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter vivant aut etiam in haeresibus vel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic 'novit Dominus, qui sunt eius' (2 Tim 2, 19). Namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris videntur, intus sunt'. Et alio loco: 'Etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt baptisma Christi nulla perversitate hominis sive dantis sive accipientis posse violari'; et rursus : 'Potest tamen' ait tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose tradere; ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat'.
Aucun emploi de la force dans l'acceptation de la foi.
Cap. 41. De his (iis) autem, qui christianitatis bonum suscipere renuunt,... nihil aliud scribere possumus vobis, nisi ut eos ad fidem rectam monitis, exhortationibus et ratione illos potius quam vi, quod vane sapiant, convincatis.... Porro illis violentia, ut credant, nullatenus inferanda est. Nam omne quod ex voto non est, bonum esse non potest (affertur Ps 53,8; 118,108; 27,7); ultronea quippe Deus obsequia et exhiberi tantum ab ultroneis praecipit : nam si vim inferre voluisset, nullus omnipotentiae illius resistere potuisset.
L'aveu d'un crime ne doit pas être extorqué par la torture.
Cap. 86. Si fur vel latro deprehensus fuerit, et negaverit quod si impingitur, asseritis apud vos, quod iudex caput eius verberibus tundat et aliis stimulis ferreis, donec veritatem depromat, ipsius latera pungat; quam rem nec divina lex nec humana prorsus admittit, cum non invita, sed spontanea debeat esse confessio, nec sit violenter elicienda, sed voluntarie proferenda; denique, si contigerit vos etiam illis poenis illatis nihil de his, quae passo in crimen obiiciuntur, penitus invenire, nonne saltem tunc erubescitis, et quam impie iudicetis agnoscitis? Similiter autem, si homo criminatus, talia passus sustinere non valens, dixerit se perpetrasse quod non perpetravit: ad quem, rogo, tantae impietatis magnitudo revolvitur nisi ad eum, qui hunc talia cogit mendaciter confiteri ? Quamvis non confiteri noscatur, sed loqui, qui hoc ore profert, quod corde non tenet!... Porro cum liber homo crimine fuerit appetitus, nisi iam pridem repertus est alicuius sceleris reus, aut tribus testibus convictus poenae succumbit, aut si convinci non potuerit, ad Evangelium sacrum, quod sibi obiicitur, minime commisisse iurans absolvitur, et deinceps huic negotio finis imponitur, quemadmodum crebro dictus Apostolus gentium attestatur: 'Omnis'' inquiens 'controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum' (Hebr 6, 16). 1.166 1.167
4e Concile de CONSTANTINOPLE (8ème oecuménique) · 5 octobre 869- 28 février 870 · 10ème session, 28 février 870 : canons. · La tradition, règle pour la foi.
Can. 1. Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus.
Quapropter et has ut 'secundum eloquia' secundum magnum et sapientissimum Dionysium arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus : 'Mandatum Domini lucidum illuminans oculos' (Ps 18, 9: citatur et Ps 118,105; Prv 6, 23; Is 26, 9: Septg).... Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a peiore et expediens atque proficuum ab eo, quod non expedire, sed et obesse dignoscitur.
Igitur regulas, quas sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes, qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et e diverso receptionibus ac iustificationibus, quae per illas prolatae sunt et definitae, subiici canonice decernentes; tenere quippe traditiones, quas accepimus sive per sermonem sive per epistolam (cf. 2 Thess 2, 14) Sanctorum, qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte, magnus Apostolus.
La vénération des saintes images.
Can. 3. Sacram imaginem Domini nostri Jesu Christi et omnium Liberatris et Salvatoris, aequo honore cum libro sanctirum Evangeliorum adorari decernimus.
Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem consequemur omnes, ita per colorum imaginariam operationem et sapientes et idiotae cuncti ex eo, quod in promptu est, perfruuntur utilitate; quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura, quae in coloribus est, praedicat et commendat; et dignum est, ut secundum congruentiam rationis et antiquissimam traditionem propter honorem, quia ad principalia ipsa referentur, etaim derivative iconae honrentur et adorentur aeque ut sanctirum sacer Evangeliorum liber atque typus pretiosae crucis.
Si quis ergo non adorat iconam Salvatoris Christi, non videat formam ejus, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare sanctos suos (cf Thess2 1.10); sed alienus sit a communione ipsius et claritate;
similiter autem et imaginem intemerate matris ejus et Dei genitricis Mariae; insuper et iconas sanctorum Angelorum depingimus, quemadmodum eos figurat verbis divina Scriptura; sed et laudabilissimorum Apostolorum, Prophetarum, martyrum et sanctorum virorum, simul et omnium Sanctorum, et honoramus et adoramus. ( ) Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre et Filio et Spiritu Sancto.
L'unicité de l'âme humaine.
Can. 11. Veteri et Novo Testamento unam animam rationabilem et intellectualem habere hominem docente et omnibus deiloquis Patribus et magistris Ecclesiae eandem opinionem asseverantibus: in tantum impietatis quidam, maiorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare et quibusdam irrationabilibus conatibus... propriam haeresim confirmare pertentent.
Itaque sancta haec et universalis Synodus... talis impietatis inventores et patratores et his similia sentientes magna voce anathematizat, et definit atque promulgat, neminem prorsus habere vel servare quoquo modo statuta huius impietatis auctorum. Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae Synodo, anathema sit et a fide atque cultura Christianorum alienus.
La liberté dans la direction de l'Eglise.
Can. 12. (graece non exstat) Apostolicis et synodicis canonibus promotiones et consecrationes episcopotum et potentia et praeceptione principium factas penitus interdicentibus, concordantes definimus et sententiam nos quoque proferimus, ut, si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex hominibus et per homines Dei domum possidere voluit vel consensit.
Can. 17 (lat.). Illud autem tamquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia celebrari : cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis conciliis universalibus, invenimus : neque enim fas est, saeculares principes spectatores fieri rerum, quae sacerdotibus Dei nonnumquam eveniunt...