TheoFons

Enchiridion Symbolorum

DS · Symboles · 1854 · LA · 3042 paragraphes · Psaumes : Vulgate · patristica.net ↗

La prééminence romaine parmi les sièges patriarcaux.

Can. 21. (Haec pars graece non exstat) Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et discipulis suis dixit, quia: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10, 40); 'et qui vos spernit, me spernit' (Lc 10, 16), ad omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes definimus, neminem prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae atque Hierosolymorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum Papam senioris Romae ac verba complicare et componere sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum; quod et nuper Photius fecit et multo ante Dioscorus.

Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium vel Dioscorum in scriptis vel sine scriptis iniurias quasdam contra sedem Petri, Apostolorum principis, moveat, aequalem et eandem quam illi condemnationem recipiat.

Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens, pellere tentaverit praefatum Apostolicae cathedrae Papam aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit.

Porro si Synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum Ecclesia quaevis ambiguitas et controversia oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari et solutionem accipere aut proficere ut profectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra Summos senioris Romae Pontifices. 1.168 1.169

Lettre " Unum est " aux princes de Sardaigne, vers septembre 873. · L'esclavage de personnes humaines doit être aboli

Unum est, unde vos modicum paterno more debeamus monere; quod nisi emendaveritis, grande peccatum incurritis, et ob hoc, sicut speratis, non lucra, sed magis vobis dam(p)na augebitis. Igitur Graecorum studiis, sicut didicimus, multi a paganis captivi sublati in vestris partibus venundantur et a vestratibus empti sub iugo servitutis tenentur; cum constet pium et sanctum esse, veluti Christianos decet, ut, cum eos vestrates ab ipsis Graecis emerint, pro amore Christi liberos esse dimittant, et non ab hominibus, sed ab ipso Domino nostro Iesu Christo mercedem accipiant. Unde vos exhortamur et paterno amore praecipimus, ut, cum captivos aliquos ab ipsis redemeritis, pro salute animae vestrae liberos eos abire sinatis. 1.170 1.171

Lettre " Consuluisti de infantibus ", à l'archevêque Ludbert de · Mayence, entre 8 · Condamnation des ordalies.

Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente an (aut) aqua fervente seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non oppressisse. Monendi namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno collocent lecto, ne (nec) negligentia qualibet provenient suffocentur vel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inveniantur. Nam ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habita prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini nostro iudicare; occulta vero et incognita illius sunt iudicio relinquenda, 'qui solus novit corda filiorum hominum' (cf. 3 Reg 8, 39). Hi autem qui probantur vel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si conceptum in utero qui per aborsus (abortum) deleverit, homicida est, quanto magis qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam se esse excusare nequibit? 1.172 1.173 1.174

Encyclique " Cum conventus esset " aux évêques et aux abbés · de France et d'Allemagne, 3 février 993. · La vénération des saints

(2)... Communi consilio decrevimus, memoriam illius, id est sancti Udalrici episcopi, affectu piissimo, devotione fidelissima venerandam : quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum, cuius martyres et confessores sunt, adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in Dominum, qui dixit: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10,40): ac proinde nos qui fiduciam nostrae iustitiae non habemus, illorum precibus et meritis apud clementissimum Deum iugiter adiuvemur, quia divina saluberrima praecepta. et sanctorum canonum ac venerabilium Patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum pio considerationis intuitu, immo apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici iam praefati venerabilis episcopi divino cultui dicata exsistat, et in laudibus Dei devotissime persolvendis semper valeat proficere. 1.175

Lettre " Congratulamur vehementer " à Pierre patriarche · d'Antioche, 13 avril 10

Firmiter (enim) credo sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom 11, 36), quae sunt in caelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unun Deum verum, plenum et perfectum.

Profession de foi.

Credo quoque ipsum Dei Patris Filium, Verbum Dei aeternaliter natum ante omnia tempora de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem Patri per omnia in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto ex Maria semper virgine, cum anima rationali: duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem: duas voluntates et operationes habentem: Deum verum et hominem verum: proprium in utraque natura atque perfectum: non commixtionem atque divisionem passum, non adoptivum, neque phantasticum: unicum et unum Deum, Filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate: impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum, ac resurrexisse a mortuis die tertia vera carnis resurrectione: propter quam confirmandam cum discipulis nulla indigentia cibi, sed sola voluntate et potestate, comedisse: die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua surrexit, et anim ascendisse in caelum et sedere in dextera Patris, inde decimo die misisse, Spiritum Sanctum, et inde, sicut ascendit, venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua.

Credo etiam Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem et coessentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio, per prophetas locutum.

Hanc sanctam et individuam Trinitatem non tres Deos, sed in tribus personis et in una natura sive essentia unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem et incommutabilem ita credo et confiteor, ut Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem, veraciter praedicem.

( Varia:) Credo sanctam, catholicam et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unus datur baptismus et vera omnium remissio peccatorum. Credo etiam veram resurrectionem eiusdem carnis, quam nunc gesto, et vitam aeternam.

Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem. Deum praedestinasse solummodo bona, praescivisse autem bona malaque. Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem. Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico.

Porro anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam, pariterque eum, quicunque aliquas scripturas praeter eas, quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas esse crediderit vel veneratus fuerit. Quattuor Concilia omnimode recipio et velut quattuor evangelia veneror: quia per quattuor partes mundi universalis Ecclesia, in his tanquam in quadro lapide, fundata consistit (cf. DS 472).... Pari modo recipio et veneror reliqua tria Concilia.... Quidquid supradicta septem sancta et universalia Concilia senserunt et collaudaverunt, et sentio et collaudo, et quoscunque anathematizaverunt, anathematizo. 1.176 1.177

Lettre " Ad splendidum nitentis ", à Pierre Damien, 1054. · La malice des égarements sexuels

Oportet, sicut desideras, Apostolicam Nostram interponamus auctoritatem, quatenus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem, et constet omnibus certum, Nostro iudicio placuisse quaecumque continet ipse libellus (Gomorrhianus) diabolico igni velut aqua oppositus. Igitur ne caenosae libidinis impunita licentia pervagetur, necesse est Apostolicae severitatis congrua reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum in austeritate ponatur.

Ecce omnes illi, qui quavis quattuor generum quae dicta sunt foeditate polluuntur, prospecta aequitatis censura ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus tam sacrorum canonum quam Nostro iudicio depelluntur. Sed Nos humanius agentes eos qui vel propriis manibus vel (invicem) inter se egerunt semen, vel etiam inter femora profuderunt, et non longo usu nec cum pluribus, si voluptatem refrenaverint et digna paenitudine probrosa commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes, non permanentes, fuerant, divinae miserationi confisi, volumus atque etiam iubemus; ablata aliis spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa tempora secum sive cum aliis vel cum pluribus, brevi licet tempore, quolibet duorum foeditatis genere, quae descripseras, maculati vel, quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod Nostrum Apostolicae sanctionis decretum si quis ausus fuerit vel iudicare vel latrare, ordinis sui se noverit periculo agere. 1.178 1.179

Concile de Rome 1059. · La profession de foi en l'Eucharistie prescrite à Béranger

Ego Berengarius... cognoscens veram et apostolicam fidem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam, de qua hactenus infamatus sum: quae adstruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento, manibus sacerdotum tractari vel frangi vel fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae Ecclesiae et Apostolicae Sedi, et ore et corde profiteor de sacramento dominicae mensae eam fidem me tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicolaus et haec sancta Synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihique firmavit: scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter, non solum sacramento, sed in veritate, manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri, iurans per sanctam et homousion Trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia. Eos vero, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis, aeterno anathemate dignos esse pronuntio. 1.180 1.181 350 Cap. 5.... Dicimini Apostolicam et Latinam Ecclesiam nova praesumptione atque incredibili audacia nec auditam nec convictam palam damnasse, pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra (PS 72, 9), humanis argumentationibus et coniecturis antiquam fidem confodere ac subvertere moliatur.... 351 Cap. 7.... Sancta Ecclesia super petram, id est Christum, et super PETRUM vel Cepham, filium Ioannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: 'Portae inferi non praevalebunt adversus eam' (Mt 16,18). Cuius promissionis effectum se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad PETRUM: 'Simon, ecce Satanas' etc. (Lc 22, 31). Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare ? Nonne a Sede principis Apostolorum, Romana videlicet Ecclesia, tam per eundem PETRUM, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide PETRI, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata ? 352 Cap. 11.... Praeiudicium faciendo summae Sedi de qua nec iudicium licet facere cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis Patribus omnium venerabilium Conciliorum.... 353 Cap. 32.... Sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic PETRUS et sui successores liberum de omni Ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia 'Summa Sedes a nemine iudicatur' (v. D 330 sqq.). 1.182

Concile du Latran, avril 1060. · Ordinations simoniaques

Domnus papa Nicolaus synodo in basilica Constantiniana praesidens dixit: ( 1) Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus; sed iuxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus, ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus.

( 2) De iis autem, qui non per pecuniam, sed gratis sunt a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius ventilata, omnem nodum (modum) dubietatis absolvimus: ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus.... Eos, qui usque modo gratis sunt a simoniacis consecrati,... in acceptis ordinibus manere permittimus... Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum Petri et Pauli omnimodis interdicimus, ne aliquando aliquis successorum Nostrorum ex hac Nostra permissione regulam sibi vel alicui assumat vel praefigat: quia non hoc (hoc non) auctoritas antiquorum Patrum iubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendum a Nobis extorsit.

( 3) De cetero autem si quis hinc in posterum ab eo, quem simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator et consecratus non disparem damnationis sententiam subeat, sed uterque depositus paenitentiam agat et privatus a propria dignitate persistat.

( 5) Nicolaus episcopus episcopis omnibus: Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est (1.) de simoniacis simoniace ordinatoribus (ordinantibus) vel ordinatis, (2.) et de simoniacis simoniace a non simoniacis, (3.) et simoniacis non simoniace a simoniacis: Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Simoniaci quoque simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio male accepto removeantur. Simoniacos autem non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate concedimus in officio permanere. 1.183 1.184 a. 1063

Lettre " Super causas " à l'évêque Reinald de Côme, 1063. · Condamnation des ordalies.

Super causas Guillandi (Gissandi) presbyteri tui de morte episcopi sui, prae(de)cessoris tui, infamati, in medium consuluimus.... si certi accusatores defuerint, tunc dictante iustitia, sine omni controversia, presbyter quaecumque ob hoc iniuste amisit, ac sacerdotium accipiat et integra beneficia, purgationem tamen antea, duobus sibi sacerdotibus iunctis, ubi accusator cessaverit, eumdem ex se praebere suo committimus arbitrio. Vulgarem denique ac nulla canonica sanctione fultam legem, ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum aut cuiuslibet popularis inventionis (quia fabricante haec sunt omnino ficta invidia) nec ipsum exhibere nec aliquo te modo volumus postulare immo apostolica auctoritate prohibemus firmissime. 1.185 1.186 a. 1065

Lettre " Licet ex " au prince Landolfe de Bénévent, 1065. · Tolérance à l'égard de la conviction religieuse d'autrui.

Licet ex devotionis studio non dubitamus procedere, quod nobilitas tua Judaeos ad christianitatis cultum disponit adducere, tamen quia id inordinato videris studio agere, necessarium duximus, admonendo tibi litteras nostras dirigere. Dominus enim noster Jesus Christus nullum legitur ad sui servitium violenter coegisse, sed humili exhortatione, reservata unicuique proprii arbitrii libertate, quoscumque ad vitam praedestinavit aeternam non iudicando, sed proprium sanguinem fundendo ab errore revocasse.... Item beatus Gregorius, ne eadem gens ad fidem violentia trahatur, in quadam sua epistola interdicit. 1.187 1.188

Concile de Rome profession de foi de Bérenger de Tours, · 11 février 1079. · La présence eucharistique du Christ.

Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc Brevi continetur et ego legi et vos intelligitis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sacra (sancta Dei) Evangelia. 1.189 1.190

Lettre " Debent subditi " à l'évêque Pierre de Pistoia et à · l'abbé Rusticus de Vallombreuse, 1088. · L'invalidité de l'ordination reçue d'un simoniaque

Daibertum a Guezelone licet simoniaco non simoniace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum, et b. Innocentii papae sententia constat declaratum, quod Guezelon haereticus, quem constat ab haereticis ordinatum, quia nihil habuit, dare nihil potuit ei, cui manus imposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati, Damasi papae testimonio roborati, qui ait: 'Reiterari oportere, quod male actum est', Daibertum, ab haereticis corpore et spiritu digressum atque utilitati Ecclesiae pro viribus insudantem, ex integro, Ecclesiae necessitate ingruente, diaconum constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem, ut praediximus, qui nihil habuit, nihil dare potuit. 1.191 1.192

Lettre " Gaudemus filii " à Lanzo, Rudolf et d'autres, 1er · février 1091.

Illud sane omni modo requirendum est, utrum (Poppo) per manus Trevirensis illius dicti archiepiscopi simoniace fuerit in diaconem ordinatus. Quidquid enim ab eo extraordinarie indigneque suscepit, Nos Sancti Spiritus iudicio irritum esse censemus, ut eosdem ordines ab aliquo sortiatur episcopo catholico praesenti auctoritate praecipimus. Talis enim ordinator, cum nihil habuerit, dare nihil potuit. 1.193 1.194

L'invalidité de l'ordination reçu d'un simoniaque. · Concile de Bénévent, commencé le 18 mars 1091. · Le caractère sacramentel du diaconat

Can. 1. Nullus deinceps in episcopum eligatur, nisi qui in sacris ordinibus religiose inventus est. Sacros autem ordines dicimus diaconatum ac presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solum praeceptum habemus Apostoli. 1.195

Concile du Latran, carême 1102. · L'obéissance à l'Eglise.

Anathematizo omnem haeresim et praecipue eam, quae statum praesentis Ecclesiae perturbat, quae docet et adstruit : anathema contemnendum et Ecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam Apostolicae Sedis Pontifici Domino Paschali eiusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia. 1.196

Concile de Guastalla, 22 Octobre 1106 · Ordinations hérétiques et simoniaques

(4) Per multos iam annos regni Teutonici latitudo ab Apostolicae Sedis unitate divisa est. In quo nimirum schismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot igitur (ergo) filiis in hac strage iacentibus, christianae pacis necessitas exigit, ut super hos (hoc) materna Ecclesiae viscera aperiantur. Patrum itaque (ergo) nostrorum exemplis et script(ur)is instructi, qui diversis temporibus Novatianos, Donatistas et alios haereticos in suis ordinibus susceperunt: praefati regni episcopos in schismate ordinatos, nisi aut invasores aut simoniaci aut criminosi comprobentur, in officio episcopali suscipimus. Id ipsum de clericis cuiuscumque ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat. 1.197

Concile du Latran, 7 mars 1110. · Pillage des naufragés et simonie.

Can. 9 (al. 4). Quicumque res naufragorum diripiunt, ut raptores et fratrum necatores ab Ecclesiae liminibus (limitibus) excludantur.

Can. 10 (Cc. Plac. 1) Quae de simoniacis statuta sunt, Nos quoque Sancti Spiritus iudicio ex apostolica auctoritate firmamus. (2) Quidquid igitur vel in sacris ordinibus vel in ecclesiasticis rebus (vel) data vel firmata (promissa) pecunia, (lingua aut obsequio) requisitum est, Nos irritum esse et nullas umquam vires obtinere censemus. (4) Qui vero scienter (se) a simoniacis consecrari, immo exsecrari passi sunt, eorum ordinationem (consecrationem) omnino irritam decernimus.

Can. 15 (Cc. Plac. 13). Illud quoque praecipimus, quod pro chrismate, baptismo et sepultura nihil umquam exigatur. 1.198

Canons, 27 mars 1123 · Simonie, célibat, investiture.

Can. 1. 'Sanctorum Patrum exempla sequentes' et officii nostri debita innovantes, 'ordinari quemquam per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita (-!) prorsus careat dignitate'.

Can. 3 (al. 7). Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas Synodus Nicaena (can. 3) propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam vel materteram aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri.

Can. 4 (al. 8). Praeterea iuxta beatissimi Stephani (papae) sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem; sed secundum Apostolorum canones (can. 38, al. 39) omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. (Al. can. 9) Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispositionem (dispensationem vel donationem rerum) sive possessionem ecclesiasticarum rerum (possessionum ecclesiasticarum) sibi vindicaverit, ut sacrilegus iudicetur. 362 Can. 5. 'coniunctiones consanguineorum fieri prohibemus : quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed maledictos appellant; vero saeculi infames tales (eos) vocant et ab hereditate repellunt. Nos itaque, Patres nostros sequentes, infamia eos notamus et infames esse censemus.' 363 Can. 10. Nullus in episcopum, nisi canonice electum ad consecrandum manus mittat. Quodsi praesumpserit, et consecratus et consecrator absque recuperationis spe deponatur. 1.199 1.200 canons

commencé le 4 avril 1139 · Simonie et usure

Can. 2. Si quis praebendam, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma vel oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit : honore male acquisito careat, et emptor atque venditor et interventor nota infamiae percellantur. Et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat : quoniam simoniacum est; sed libere et absque imminutione aliqua, collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

Can. 13. Porro detestabilem et probrosam, divinis et humanis legibus per Scripturam in Veteri et in Novo Testamento abdicatam, illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus, praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus vel cuiuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur et, nisi resipuerint, christiana sepultura priventur.

Fausse pénitence et existence des sacrements.

Can. 22. 'Sane quia inter cetera unum est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet paenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis paenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem paenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: 'Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac 2,10): scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita, si in uno tantum maneat, aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam fit paenitentia cum paenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat aut si arma quis contra iustitiam gerat.'

Can 23. 'Eos autem, qui religiositatis speciem simulantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum, baptisma puerorum, sacerdotium et ceteros ecclesiasticos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum, tanquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et damnamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum eiusdem damnationis vinculo innodamus.' 1.201 1.202

Concile de Sens. commencé le 2 juin 1140 (1141 ?). · Erreurs de Pierre Abélard.

1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia.

2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia (omnipotentia) Patris (aut Filii), immo anima mundi. 370 (3- Quod Spiritus Sanctus sit anima mundi.)

3 (4). Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret.

4 (5). Quod neque Deus et homo, neque haec persona quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

5 (6). Quod liberum arbitrium per se sufficiat (sufficit) ad aliquod bonum.

6 (7). Quod ea solummodo possit (potest) Deus facere, quae facit (-!), vel dimittere, quae dimittit (-!), vel eo modo tantum, vel eo tempore, (quo facit) et non alio.

7 (8). Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire.

8 (9). Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum.

9 (10). Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt (, et) 10. (-!) Quod non sit (est) culpae adscribendum, quicquid fit per ignorantiam.

11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini

12. Quod potestas ligandi atque solvendi Apostolis tantum data sit, et (-!) non successoribus eorum (-!).

13. Quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo.

14. Quod ad Patrem, quia (qui) ab alio non est, proprie vel specialiter attineat omnipotentia (operatio), non etiam sapientia et benignitas.

15. Quod etiam castus timor excludatur a futura vita.

16. Quod diabolus immittat suggestiones (suggestionem) per appositionem (operationem) lapidum vel herbarum.

17. Quod adventus in fine saeculi posset (possit) attribui Patri.

18. Quod anima Christi perse non descendit ad inferos, sed per pontentiam tantum.

19. Quod neque opus neque voluntas neque concupiscentia neque delectatio, quae (cum) movet eam, peccatum sit, nec debemus eam velle exstingui (velle eam exstinguere). 1.203 1.204 387 Nos itaque, qui in cathedra Sancti PETRI, cui a Domino dictum est : 'Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri (Abaelard) dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus. 1.205 1.206 incerto

Lettre " Apostolicam Sedem " à l'évêque de Crémone, date incertaine. · Le baptême de désir

Presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et caelestis patriae gaudium esse adeptum asserimus incunctanter. Lege super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: 'Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit'. Librum etiam beati Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis ergo quaestionibus, doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato. 1.207

Concile de Reims, commencé le 21 mars ll48 · La Trinité divine

'De primo tantum (capitulo) Romanus Pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi.' 1.208 1.209

Concile de Tours, commencé le 19 mai 1163.

(Cap. 2) Plures clericorum, et quod maerentes dicimus, eorum quoque qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt, dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco generalis Concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis (hactenus) alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel condicione in pignus acceperit, si sortem suam, deductis expensis, de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte Ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur. 1.215 1.216

Le prêt à intérêt. · Lettre "Ex litteris tuis" au sultan qui réside à Iconium, 1169.

(Maria) concepit nempe sine pudore, peperit sine dolore, et hinc migravit sine corruptione, iuxta verbum angeli, immo Dei per angelum, ut plena, non semiplena, gratiae esse probaretur; et (ut) Deus Filius eius antiquum quod pridem docuit mandatum fideliter adimpleret, videlicet patrem et matrem honore praevenire, et ne caro Christi virginea, quae de carne matris virginis assumpta fuerat, a tota discreparet. 1.210 1.211

Le corps de Marie non corrompu après sa mort. · Lettre " Cum in nostra " à l'archevêque Guillaume de Sens, 28 · mai 1170.

Cum in Nostra esses olim praesentia constitutus, tibi viva voce iniunximus, ut suffraganeis tuis Parisius tibi ascitis ad abrogationem pravae doctrinae Petri quondam Parisiensis episcopi, qua dicitur quod Christus secundum quod est homo, non est aliquid, omnino intenderes et efficacem operam adhiberes. Inde siquidem est, quod fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus... suffraganeos tuos Parisius convoces et una cum illis et aliis... praescriptam doctrinam studeas penitus abrogare et a magistris scholaribus ibidem in theologia studentibus Christum sicut perfectum Deum, sic et perfectum hominem ex anima et corpore consistentem praecipias edoceri. 1.212 1.213 1148 389 1. Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur: Deum sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi: credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; nonnisi ea magnitudine quae est ipse Deus, magnum esse; nonnisi ea aeternitate quae est ipse Deus, aeternum esse; nonnisi ea unitate quae est ipse Deus, unum esse; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse: id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum. 390 2. Cum de tribus personis loquimur, Patre, Filio et Spiritu Sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur. Et e converso cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas confitemur. 391 3. Credimus (et confitemur) solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus. 392 4. Credimus (et confitemur) ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam dicas, incarnatam esse, sed in Filio. 1.214

L'erreur de Pierre Lombard concernant l'humanité du Christ. · Lettre " Cum Christus " à l'archevêque Guillaume de Reims, 18 · février 1177.

Cum Christus perfectus Deus perfectus homo sit, mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei (dici) abusio suboriri vel error induci, (...) mandamus, quatenus (...) auctoritate Nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero dicere audeat, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia sicut verus Deus, ita verus est homo ex anima rationali et humana carne subsistens. 1.217 1.218

L'erreur concernant l'humanité du Christ. · 3e session, 19 ou 22 mars · Simonie

Cap. 10. Monachi non pretio recipiantur in monasterio... Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is autem, qui acceperit, officii sui privatione mulctetur. 401 Cap. 27. Sicut ait beatus LEO, 'licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas non efficiat ultiones : catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium'. Eapropter, quia in Gasconia, Albegesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Patarenos, alii Publicanos, alii aliis nominibus vocant, invaluit damnata perversitas, ut iam non in occulto, sicut aliqui, nequitiam suam exerceant, sed suum errorem publice manifestent et ad suum consensum simplices attrahant et infirmos: eos et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat. 1.226

Lettre " In civitate tua " à l'archevêque de Gènes, date incertaine.

In civitate tua dicis saepe contingere, quod, cum quidam piper, seu cinnamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt se illis, a quibus illas merces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras: et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari. 1.219 1.220

Contrat de vente illicite · Lettre " Ex publico instrumento " A l'évêque de Brescia, date · incertaine.

Quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia (excommunicationis), qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri, quod ab eo noscitur recepisse, et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane quod Dominus in Evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere (Mt 5, 32; 19, 9), intelligendum est, secundum interpretationem sacri eloquii, de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est (sibi) ad religionem transire. 1.221 1.222 1.223

Le lien du mariage · Lettre (fragments) " Verum post " à l'archevêque de Salerne, · date incertaine. · L'effet du consentement matrimonial.

Post consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut Sancti quidem de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos: et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire; quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere...

Si (inter virum et mulierem) legitimus consensus... interveniat de praesenti, ita quidem, ut unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat.... sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum. 1.224

Lettre (fragment) à l'évêque Pontius de Clermont (?), date · incertaine. · La forme du baptême.

Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et non dixerit: 'Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', non est puer baptizatus (al.: Si quis - sane puerum tunc merserit dicendo: 'In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti': si non dixerit: 'Ego te baptizo', talis immersio non potest dici baptismus).

De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: 'Si baptizatus es, non te baptizo; sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.' 1.225

Concile de Vérone, fin octobre - début novembre 1184. · Condamnation des erreurs des sectes laïques au sujet du · pouvoir de la hiérarch

omnem haeresim, quocumque nomine censeatur, per huius Constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus: In primis ergo Catharos et Patarinos et eos qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno, falso nomine, mentiuntur, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, perpetuo decernimus anathemati subiacere.

Et quoniam nonnulli sub specie pietatis... auctoritatem sibi vindicant praedicandi..., omnes, qui vel prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicare praesumpserint, et universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi vel de baptismate seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat et observat, et generaliter quoscumque eadem Romana Ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, Sede vacante, cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus. 1.227 1.228

Lettre " Dilectae in Christo " à 1'Evêque Simon de Meaux, date · incertaine · Castration

Priorissa et conventus de Colonantia a Sede Apostolica quaesierunt, si iuvenis quidam, conversus earum, genitalibus destitutus, in pre sbyterum possit de permissione canonum ordinari. Nos itaque in hoc articulo distinctionem volentes canonicam observari, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras diligentius veritatem, si ab hostibus sectus fuerit vel a medicis aut nesciens carnis vitio reluctari ipse sibi manum iniecerit. Priores enim admittunt canones (cf. DSS 128a), si alias idoneus fuerit, tertium velut homicidam sui statuunt puniendum. 1.229 1.230

Lettre "Consuluit nos" à un prêtre de Brescia, date incertaine. · Usure.

Consuluit nos tua devotio, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiore pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum, nihil inde sperantes (cf. Lc 6, 35): huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, cum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendi. 1.231 1.232

Lettre " Cum apud sedem " à l'archevêque Humbert d'Arles, 15 · juillet 1198 · La forme sacramentelle du mariage.

Consuluisti nos, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur: videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, cum, quod verbis non potest, signis valeat declarare. 1.233

Lettre " Sicut universitatis " au consul Acerbus de Florence, · 30 octobre 1198. · Le double pouvoir suprême sur terre

Sicut universitatis conditor Deus duo magna luminaria in firmamento caeli constituit, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, sic ad firmamentum universalis Ecclesiae, quae caeli nomine nuncupatur, duas magnas instituit dignitates: maiorem, quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae quasi noctibus praeesset corporibus, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna lumen suum a sole sortitur, quae revera minor est illo quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur dignitatis splendorem; cuius conspectui quanto magis inhaeret, tanto maiori lumine decoratur, et quo plus ab eius elongatur aspecto, eo plus deficit (al. vitiose: proficit) in splendore. 1.236 1.237

Lettre " Quanto te magis " à l'évêque Hugues de Ferrare, 1er · mai 1199. · Le lien du mariage et le privilège Paulin

Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit fieri de iure, per tuas Nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum Nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet quidam praedecessor noster (scl. Caelestinus III) sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: 'Si infidelis discedit, discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi' (cf. I Cor 7, 15). Et canonem etiam, in quo dicitur: Quod 'contumelia creatoris solvit ius circa eum, qui relinquitur'.

Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum: inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit: quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, numquam amittitur, sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniugibus illo durante perduret. 1.238 1.239

Lettre " Cum ex iniuncto " aux habitants de Metz, 12 juillet 1199. · La nécessité du magistère de l'Eglise pour l'interprétation · de l'Ecriture

(Significavit Nobis episcopus Metensis,) quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica, tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri;... (quo vero factum est,) ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium, qui se similibus non immiscent... Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas Scripturas et secundum eas studium adhortandi reprehendendum non sit, sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent.... Deus enim... in tantum odit opera tenebrarum, ut (Apostolis)... praeceperit dicens: 'Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine...' (Mt 10, 27); per hoc manifeste denuntians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesia iuxta morem catholicum est publice proponenda....

Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus: 'Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam' (I Cor 3, 2).... Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura: 'Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio' (Ps 63, 7). Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem (Sinai) tetigerit, lapidetur (cf. Hebr 12, 20; Ex 19, 12 s), ne videlicet simplex aliquis vel et indoctus praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: 'Altiora te ne quaesieris' (Eccli 3, 22). Propter quod dicit Apostolus: 'Non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem' (Rom 12, 3). Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum 'alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores etc.' (Eph 4, 11). Cum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare. 1.240 1.241

Constitution " Licet perfidia Iudaeorum ", 15 septembre 1199. · Tolérance à l'égard de ceux dont la foi est autre.

Licet perfidia Iudaeorum sit multipliciter improbanda, quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur, non sunt a fidelibus graviter opprimendi... Sicut ergo Iudaeis non debet esse licentia in synagogis suis, ultra quam permissum est lege, praesumere, ita in his, quae sunt illis concessa, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, licet in sua magis velint duritia perdurare quam vaticinia prophetarum et Legis arcana (al.: prophetarum verba et suarum Scripturarum arcana) cognoscere atque ad christianae fidei notitiam pervenire, quia tamen Nostrae postulant defensionis auxilium, ex christianae pietatis mansuetudine, praedecessorum Nostrorum fel. mem. Calixti (II.), Eugenii (III.), Alexandri (III.), Clementis (III.) et Caelestini (III.) Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, ipsorum petitionem admittimus eisque protectionis Nostrae clypeum indulgemus.

Statuimus enim (etiam), ut nullus Christianus invitos vel nolentes eos ad baptismum per violentiam venire compellat; sed si eorum quilibet sponte ad Christianos fidei causa confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, sine qualibet efficiatur calumnia Christianus. Veram quippe christianitatis fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptisma non spontaneus sed invitus cognoscitur pervenire. Nullus etiam Christianus sine potestatis terrae iudicio personas eorum nequiter laedere vel res eorum violenter auferre praesumat aut bonas quas hactenus in ea, in qua habitant regione, habuerint consuetudines immutare. Praeterea, in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos ullatenus non perturbet, nec aliquis ab eis indebita (coacta) servitia exigere vel extorquere contendat nisi ea quae ipsi praeteritis facere temporibus consueverunt. Ad haec, malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare audeat vel minuere, sive obtentu pecuniae corpora effodere iam humata.... (Excommunicantur ii, qui hoc decretum violant.) Eos autem dumtaxat huius protectionis praesidio volumus communiri, qui nihil machinari praesumpserint in subversionem fidei christianae. 1.242 1.243

Lettre " Apostolicae Sedis primatus " au patriarche de · Constantinople, 12 novemb · La prééminence du Siège romain

Apostolicae Sedis primatus, quem non homo, sed Deus, immo verius Deus homo constituit, multis quidem et evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a quibus postmodum constitutiones canonicae processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam Ecclesiam in beato Petro Apostolorum principe consecratam quasi magistram et matrem ceteris praeeminere. Hic enim... audire promeruit: 'Tu es Petrus... tibi dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 18 s). Nam licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit unigenitus Dei Filius Jesus Christus, iuxta quod dicit Apostolus 'Quia fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus' (l Cor 3, 11), secundum tamen et secundarium Ecclesiae fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus, auctoritate tamen praecipuus inter ceteros, de quibus Paulus Apostolus inquit: 'Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum' (Eph 2, 20).... Huius etiam primatum Veritas per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: 'Tu vocaberis Cephas' (Io 1, 42): quod etsi 'Petrus' interpretetur, 'caput' tamen exponitur, ut sicut caput inter cetera membra corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet principatum, sic et Petrus inter Apostolos et successores ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa praecellerent dignitatis, vocatis sic ceteris in partem sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo tertio repetito commisit, ut alienus a grege dominico censeatur, qui eum etiam in successoribus suis noluerit habere pastorem. Non enim inter has et illas oves distinxit, sed simpliciter inquit: 'Pasce oves meas' (Jo 21, 17), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae.... (Explicando allegorice Jo 21, 7:) Cum enim mare mundum designet (juxta Ps 103, 25), per hoc, quod Petrus se misit in mare, privilegium expressit pontificii singularis, per quod universum orbem susceperat gubernandum, ceteris Apostolis ut vehiculo navis contentis, cum nulli eorum universus fuerit orbis commissus, sed singulis singulae provinciae vel Ecclesiae potius deputatae. (Simile argumentum allegoricum deducitur ex Mt 14, 28 ss:) Per hoc quod Petrus super aquas maris incessit, super universos populos se potestatem accepisse monstravit.

Pro eo Dominus se orasse fatetur...: 'Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), ex hoc innuens manifeste, quod successores ipsius a fide catholica nullo umquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios et confirmarent etiam haesitantes, per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi.... Huic praeterea dictum... legisti: 'Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis' (Mt 16, 19). Quod si omnibus etiam Apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributam esse cognosces ligandi et solvendi a Domino facultatem, ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis...: Ipse (Petrus vidit)... vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis in terram de caelo submitti, quod omnia quadrupedia et serpentia terrae ac caeli volatilia continebat (Act 10, 9 ss).... Et vox ad eum est facta secundo: 'Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris'. Per quod innuitur manifeste, quod Petrus praelatus fuerit populis universis, cum vas illud orbem, et universitas contentorum in eo universas significet tam Iudaeorum quam gentium nationes.... 1.244 1.245

Lettre Ex parte tua, à l'évêque de Modène, 1200. · La forme sacramentelle du mariage.

In s de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat, non poterit irritari. 1.234 1.235

Lettre " Gaudeamus in Domino " à l'évêque de Tibériade, début · de 1201. · Les mariages des païens et le privilège paulin.

Utrum pagani uxores accipientes in secundo ve1 tertio vel ulteriore gradu sibi coniunctas sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere vel ab invicem separari, edoceri per scriptum Apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus dicens: 'Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat' (cf. I Cor 7, 12); et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur (Quid enim ad nos, secundum Apostolum eundem, 'de his, quae foris sunt, iudicare?' (cf I Cor 5, 12)): in favorem praesertim christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores se deseri timentes viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, cum per sacramentum non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur.

Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et Scriptura divina testetur, quod 'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una' (Eph 5, 31; Gn 2, 24; cf. Mt 19, 5); non dixit 'tres vel plures', sed duo: nec dixit: 'adhaerebit uxoribus', sed uxori. Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto, et Samson ab homicidio, sic et Patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio Veritatis testantis in Evangelio: 'Quicunque dimiserit uxorem suam (, nisi) ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur' (Mt 19, 9; cf. Mc 10, 11). Si ergo uxore dimissa duci alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur circa matrimonium, reprobandam.

Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, cum tale repudium Veritas in Evangelio reprobaverit, numquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, in quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur: quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti (cf. I Cor 7, 15). Quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem, qui duxerit dimissam, moechatur (Mt 19, 9): non tamen dimissor poterit obicere fornicationem dimissae, pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata. 1.246 1.247

Lettre " Maiores Ecclesiae causas " à l'archevêque Humbert · d'Arles, fin de 1201 · L'effet du baptême, en particulier le caractère.

Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri... Respondemus, quod baptisma circumcisione successit... Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat (Gn 17,14), sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni caelorum introiturn obtinebit (Jo 3, 5)... Etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum caelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum Christi sanguine rubricati culpa remittitur, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur quin et ipsis rnisericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem... Quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute..., aliis asserentibus per virtutem parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi, habentibus illas quoad habitum (cf. DS 904), non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam.... Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur.... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus...

Id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, suscipit sacramentum, talis quidem sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum et ipse tamquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observantiam fidei christianae.... Ille vero, qui numquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si prius quam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti; secus autem si prius catechumeni exstitissent et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit Ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem. 1.250 1.251

Lettre " Cum Marthae circa " à l'archevêque Jean de Lyon, 29 · novembre 1202. · La forme sacramentelle de l'eucharistie.

Quaesivisti siquidem, quis formae (al.: quae sit forma) verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, (cum) illud in canone Missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse... In canone Missae sermo iste videlicet 'mysterium fidei' verbis ipsi(u)s interpositus invenitur.... Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur.... Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet 'mysterium fidei', munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod Scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes (cf. Mt 22, 29).... Dicitur tamen 'mysterium fidei', quoniam et aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis....

Les éléments de l'eucharistie.

Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est 'sacramentum et non res'. Secundum est 'sacramentum et res'. Tertium est 'res et non sacramentum'. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores....

L'eau mêlée au vin lors du sacrifice de la messe.

Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duc vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur.... Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino.... Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa.... Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti.... Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari. (cf. DS 798). 1.252 1.253

Lettre " Cum venisset " à l'archevêque Basile de Tarnovo · (Bulgarie), 25 février · Le ministre de la confirmation.

Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, i. e. episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant (cf. Act 8, 14 ss). 1.254 1.255

Lettre " Ex parte tua " à l'archevêque André de Lund, 12 · janvier 1206. · La dissolution d'un mariage valide par la profession religieuse

Nos nolentes a praedecessorum Nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum, reliquo etiam inconsulto, ad religionem transire, ita quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari: hoc ipsum tibi consulimus observandum. 1.248 1.249

Lettre " Non ut apponeres " à l'archevêque Thorias de Trondheim · (Norvège) · La matière du baptême

Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod cum in baptismo duo semper, videlicet 'verbum et elementum', necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum etc. (Mc 16, 15; cf. Mt 28, 19), eademque dicat de elemento: Nisi quis etc. (Jo 3, 5), dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum. 1.256 1.257

Lettre " Debitum officii pontificalis " à l'évêque Bertold · (Bertrand) de Metz, 2 · Le ministre du baptême et le baptême de désir.

Sane... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam seipsum immersit dicendo: 'Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (, Amen)'. Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus in devotione christianae fidei perseverans debeat baptizari. Nos autem... respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: (Ite,) baptizate omnes gentes... (cf: Mt 28, 19), memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat... Quamvis, si talis continuo decessisset, ad (caelestem) patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. 1.258 1.259

Lettre " De homine qui " aux dirigeants de la Fraternité · romaine, 22 septembre 1 · Célébration simulée de la messe.

Quaesivistis (enim) a Nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine constitutum, missarum sollemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare... peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit.... Cum ergo falsa sint abicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille culpam vitando, dum facit, in solius misericordis Dei manum incidat iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. 1.260 1.261 1.262

Lettre " Eius exemplo " à l'archevêque de Tarragone, 18 · décembre 1208. · La profession de foi prescrite aux Vaudois.

420-421 Pateat omnibus fidelibus, quod ego Durandus de Osca (Valdesius)... et omnes fratres nostri (mei) corde credimus fide intelligimus, ore confitemur et simplicibus verbis affirmamus: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres personas esse, unum Deum totamque (deitatisl Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et (co-)omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum (et totas tres personas unum Deum), sicut in " Credo in Deum " (Symh. Apost. *30), in " Credo in unum Deum " (Symb. C'pol. *150) et in " Quicumque vult " (Symb. ps.-Athan. *75s) continetur. - Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et (loco congruo et tempore) dispositorem omnium corporalium et spiritualium (-!), visibilium et invisibilium, (caelestium et aerarium, aquaticarum et terrenarum) corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti (, id est Legis Moysi et Prophetarum et Apostolorum) unum eundemque (et Deum) auctorem credimus esse Deum (-!), qui in Trinitate, ut dictum est, permanens, de nihilo (-!) cuncta (omnia) creavit; Johannemque Baptistam ab eo (ipso) missum esse sanctum et iustum et in utero matris suae Spiritu Sancto repletum.

Incarnationem divinitatis non in Patre neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus veus ex Patre, esset in humanitate hominis filius (et) homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul (in eo) utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, omnium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate; manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, (qui)passus est vera carnis suae passione, (et) mortuus (est) vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad corpus (-!) resumptione; in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris et in eadem venturus est judicare vivos et mortuos (corde credimus...).

Corde credimus et ore confitemur (-!) unam Ecclesiam non haereticorum, sed sanctam Romanam (-!) catholicam, (sanctam,) apostolicam (et immaculatam), extra quam neminem salvari credimus.

Sacramenta quoque, quae in ea celebrantur, inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tamquam a iustissimo amplectimur, quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis neque ad Eucharistiam consecrandam nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata (-! ).

Approbamus ergo baptismum infantium, qui (ut) si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et (-!) in baptismate (vero) omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum quam illa, quae voluntarie com missa sunt, dimitti credimus. - Confirmationem (quoque) ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande esse accipiendam (venerandam accipiendam esse) censemus. - Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum (-!) corpus et verum (-!) sanguinem Domini nostri (-!) Jesu Christi, firmiter et indubitanter corde puro (-!) credimus et simpliciter verbis fidelibus (-!) affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perfici credimus (perficitur) sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur, quod quantumcumque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris Sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria : scilicet certa persona, id est presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicumque sine proecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Core et suorum complicum est particeps atque consors (Nm 16), et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus (-!). - Peccatoribus vere (corde) paenitentibus (et ore confitentibus et opere secundum Scripturas satisfacientibus) veniam concedi a Deo credimus (a Deo posse consequi concedimus) et eis libentissime communicamus. - Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. - Coniugia carnalia esse contrahenda, secundum Apostolum (cf. I Cor 7) non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur (-!), nec etiam secunda et ulteriora (-!) matrimonia condemnamus (damnamus ).

Carnium perceptionem minime culpamus (-! Vd. infra DS 797). Non condemnamus iuramentum, imo credimus puro corde, quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare (-!). (Additum a. 1210: De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio, sed iudicio, non incaute, sed consulte procedat ).

Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste haeretici manent et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod disputando et exhortando modis onmibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire (-!). Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana (-!) Ecclesia sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter veneramur.

Diabolum non per condicionem, sed per arbitrium malum factum esse credimus. (Carnium perceptionem minime culpamus. ) Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam (circum)gestamus, et non alterius, resurrectionem. Iudicium quoque per Jesum Christum (-! ) futurum et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus Eleemosynas (et) sacrificium ceteraque beneficia fidelibus posse p r o d e s s e d e f u n c t i s credimus (non dubitamus). (Et quia fides secundum Iacobum Apostolum " sine operibus mortua est " (Jac 2, 17), saeculo abrenuntiavimus. et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti es5e non curamus (Mt 6, 34), nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus.) Remanentes (autem) in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes praecepta Domini servantes salvari (eos omnino) fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas (-!) (Quapropter discretionem vestram omnino deposci mus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes, dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem non habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.) 1.263

Lettre " In quadam nostra " à l'évêque Hugues de Ferrare, 5 · mars 1209. · L'eau mêlée au vin de messe.

In quadam Nostra decretali epistola (DS 784) asseris te legisse, illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti; nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen Nos in contrarium sentimus, Nostrae compelleris sententiae consentire... Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit (Cf. Io 19, 35), profecto non aquam, sed phlegma, dixisset.... Restat igitur, ut qualiscumque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta procul dubio vera fuit. 1.264 1.265

Lettre " Licet apud " à l'évêque Henri de Strasbourg, 9 janvier · 1212. · Les jugements de Dieu

Licet apud iudices saeculares vulgaria exerceantur iudicia, ut aquae frigidae vel ferri candentis sive duelli, huiusmodi tamen iudicia Ecclesia non admisit, cum scriptum sit in lege divina: 'Non tentabis Dominum Deum tuum' (Dt 6, 16; Mt 4, 7). 1.266 1.267 1.268

Chap. 1 - La foi catholique · Définition contre les albigeois et les cathares

Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino: Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque: absque initio, semper ac sine fine: Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens: consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeterni: unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium: qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. Haec sancta Trinitas, secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos, iuxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem.

Et tandem unigenitus Dei Filius Jesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit. Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis: qui(n) etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus, descendit ad infernos, resurrexit a mortuis et ascendit in caelum: sed descendit in anima, et resurrexit in carne: ascenditque pariter in utroque: venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis: qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam.

Una vero est fidelium universalis Ecc1esia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. Sacramentum vero (quod ad Dei invocationem et individuae Trinitatis videlicet Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, consecratur in aqua) tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper paenitentiam reparari. Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati, per rectam fidem et operationem bonam placentes Deo, ad aeternam merentur beatitudinem pervenire. 1.269

Chap. 2. La fausse doctrine de Joachim de Flore. · La Trinité

Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Joachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: " Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens. " Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia iuxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act 4, 32); et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo (I Cor6,17); item: " Qui... plantat, et qui rigat, unum sunt " (I Cor 3, 8); et: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom 12, 5); rursus in libro Regum (3 Reg 22, 5): Populus meus et populus tuus unum sunt. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: " Volo, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum " (Jo 17, 22 s). Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i e. quaedam una res, quae communis sit onmibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis quemadmodum in canonica Joannis Apostoli epistola legitur Quia " tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt " (1 Jo 5, 7), statimque subiungitur: " Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis et hi tres unum sunt " (1 Jo 5, 8), sicut in quibusdam codicibus invenitur.

Nos autem, sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro Lombardo, quod una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres simul personae, ac singillatim quaelibet earundem: et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina: quae sola est universorum principium, praeter quod aliud inveniri non potest: et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit: ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura.

Licet igitur " alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud ": sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus idem omnino ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando, suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: 'Pater quod dedit mihi, maius omnibus est' (Jo 10, 29). Ac dici non potest, quod partem substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit ipsam sibi alioquin desiisset esse substantia, Patet ergo, quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam: et sic eadem res est Pater et Filius. nec non et Spiritus Sanctus ab utroque procedens.

Cum vero Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem, Volo (inquiens) " ut ipsi sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus " (Jo 17, 22): hoc nomen " unum " pro fidelibus quidem accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia, pro personis vero divinis, ut attendatur identitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait: 'Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est' (Mt 5, 48), ac si diceret manifestius: 'Estote perfecti' perfectione gratiae, 'sicut Pater vester caelestis perfectus est' perfectione naturae, utraque videlicet suo modo quia inter creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. Si quis igitur sententiam vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit, tamquam haereticus ab omnibus confutetur.

In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio (cuius ipse Ioachim exstitit institutor) volumus derogari: quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris: maxime, cum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit, Apostolicae Sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, quae (disponente Domino) cunctorum fidelium mater est et magistra.

Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici, cuius mentem sic pater mendacii excaecavit, ut eius doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insana. 1.270

Chap. 3. A propos des hérétiques (Vaudois). · La nécessité de la mission canonique.

Quia vero 'nonnulli sub specie pietatis, virtutem eius (iuxta quod ait Apostolus) abnegantes (cf. 2 Tim 3, 5), auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: 'Quomodo... praedicabunt, nisi mittantur?' (Rom 10, 15), omnes, qui prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint (DS 76l), excommunicationis vinculo innodentur : et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur. 1.271

Chap. 4. L'insolence des Grecs envers les Latins. · Le mépris à l'égard des rites sacramentels de l'Eglise latine.

Licet Graecos, in diebus nostris ad oboedientiam Sedis Apostolicae revertentes, fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo, in his tamen illis deferre nec volumus nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab oboedientia Sedis Apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificare volebant in illis, quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent; baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant: et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes ergo tantum scandalum ab Ecclesia Dei amovere, sacro suadente Concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tamquam oboedientiae filii sacrosanctae Romanae Ecclesiae matri suae, ut sit 'unum ovile et unus pastor' (Jo 10, 16). Si quis autem quid tale praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.

Chap. 5. Le rang des patriarches. · La prééminence du Siège romain.

Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sacra universali Synodo approbante, sancimus, ut post Romanam Ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quartum locum obtineant.

Chap. 21. L'obligation de se confesser, le secret de la confession, · la réception de la communion à Pâques. · L'obligation de la confession annuelle et de la communion Pascale.

Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi paenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.

Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum (cf. Lc 10, 34) vulneribus sauciati, diligenter Inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum (salvandum) aegrotum.

Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem : sed si prudentiore consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam qui peccatum in paenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam paenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

Chap. 22. Les malades doivent veiller à leur âme avant de · veiller à leur corps. · Moyens interdits pour rétablir la santé.

Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur. 1.272

Chap. 41. La nécessité de la bonne foi pour la prescription. · La bonne foi nécessaire pour la prescription.

Quoniam 'omne quod non est ex fide, peccatum est' (Rom 14, 23), synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutione atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae. 1.273

Chap. 51. L'interdiction des mariages clandestins. · Les mariages clandestins ne sont pas permis.

Praedecessorum Nostrorum inhaerendo vestigiis, clandestina coniugia penitus inhibemus; prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorumdam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus, ut, cum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum opponat. Et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat.... 1.274

Chap. 62. Les reliques des saints. · Usage indigne des reliques.

Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius: ne posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant illos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.

Abus concernant les indulgences.

Quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidem ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves Ecclesiae contemnuntur et paenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, cum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum...; ac deinde in anniversario dedicationis tempore 40 dies de iniunctis pae nitentiis indulta remissio non excedat. Hunc quoque dierum numerum indulgentiarum litteris praecipimus moderari, quae pro quibuslibet causis aliquoties conceduntur, cum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare. 1.275

Chap. 63. Simonie.

In plerisque locis et a plurimis personis quasi columbas in templo vendentibus fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum: estque taxatum, quantum sit isti vel illi quantumve alteri vel alii persolvendum; et, ad cumulum damnationis maioris, quidam turpitudinem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus : firmiter statuentes, ut pro iis sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocumque praetextu exigere ac extorquere praesumat. Alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi (cf. 4 Reg 5, 20-27) et Simone (cf. Act 8, 9-24) condemnetur. 1.276 1.277 H13 1.278

Lettre " Perniciosus valde " à l'archevêque Olaf d'Uppsala, 13 · décembre 1220. · L'eau mêlée au vin lors du sacrifice de la messe.

Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiore quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino: cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus id non de cetero facias nec in tua provincia fieri patiaris. 1.279 1.280

Lettre " Ab Aegyptiis argentea " aux théologiens de Paris, 7 · juillet 1228. · Le maintien de la terminologie et de la tradition théologiques.

442... Et quidem theologicus intellectus quasi vir habet praeesse cuilibet facultati et quasi spiritus in carnem dominium exercere ac eam in viam dirigere rectitudinis, ne aberret.... Sane tacti dolore cordis intrinsecus (cf. Gn 6, 6) amaritudine repleti sumus absynthii (cf. Thr 3, 15), quod... quidam apud vos... 'positos a Patribus terminos' (cf. Prv 22, 28) profana transferre satagunt novitate; caelestis paginae intellectum, sanctorum Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando, ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum, ut sic videantur non theodocti seu theologi, sed theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant et non carnalibus armis, sed 'Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum'(2 Cor 10, 4s): ipsi doctrinis variis et peregrinis abducti (Hebr 13, 9) redigunt caput in caudam (Dt 28, 13 441 et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis caeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, 'ad infirma et egena elementa' mundi... reversi et eis 'denuo servientes' (cf. Gal 4, 9) tamquam imbecilles in Christo, 'lacte, non solido cibo' (Hebr 5, 12 s) vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse (Hebr 13, 9); propter quod 'spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati', ad memoriam non reducunt illud Apostoli...: 'Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide' (I Tim 6, 20s). O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli, sunt locuti (Lc 24, 26), cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adiuta (v. D 105 108). Dicant praesumptores huiusmodi, qui doctrinam naturalium amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari (Is 55, 2), eo quod sitibunda et arida aqis SiloÎ currentibus cum silentio (Is 8, 6) non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem; nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, immo distortis inflectunt, iuxta Dagon arcam foederis collocant (1 Rg 5, 2) et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? Et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam 'fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum'. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intellegentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant huiusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta, quod Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis (Io 1), estne gratiae an naturae? Absit de cetero, ut pulcherrima mulierum (Cant 6, 9) a praesumptoribus stibi peruncta oculos (4 Reg 9, 30) coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus (Ps 44,10), et ornata monilibus (Is 61,10) procedit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturutatis vestigium, speciosas devorent (Gn 41, 18sqq), crassasque consumant. 443 Ne igitur huiusmodi dogma temerarium et perversum ut cancer serpat (2 Tim 2,17) et inficiat plurimos oporteatque filios perditos plorare Rachelem (Ir 31, 15), praesentium vobis auctoritate mandamus et districte praecipimus, quatenus, praedicta vesania penitus abdicata sine fermento mundanae scientiae doceatis theologicam puritatem, non 'adulterantes verbum Dei' (2 Cor 2, 17) philosophorum figmentis, ne circa altare Dei videamini lucum velle contra praeceptum Domini plantare, et mellis commixtione sacrificium fermentare doctrinae, in sinceritatis et veritatis azymis (1 Cor 5, 8) exhibendum. Sed contenti terminis a Patribus institutis, mentes auditorum vestrorum fructu coelestis eloquii saginetis, ut foliis verborum semotis limpidas aquas et puras tendentes ad hoc principaliter, ut vel fidem adstruant vel mores informent, hauriant de fontibus Salvatoris (Is 12, 3): quibus refecti interna crassitudine delectentur. 1.281 1.282 444 'Excommunicamus et anathematizamus (... ) universos haereticos' : Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, 'quibuscunque nominibus censeantur : facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas (Iud 15, 4), quia de vanitate conveniunt in idipsum'. 1.283 1.284

Lettre " Consultationi tuae " à l'archevêque de Bari, 12 · Novembre 1231. · Le caractère sacramentel reçu dans l'ordination.

Consultationi tuae taliter respondemus, quod eos, qui extra tempora statuta sacros ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, primo eis paenitentia imposita competenti, sustinere poteris in susceptis ordinibus ministrare. 1.285 1.286 1.287

Lettre " Presbyter et diaconus " à l'évêque Olaf de Lund, 9 · décembre 1232. · Matière et forme de l'ordination.

Presbyter et diaconus cum ordinantur, manus impositionem tactu corporali, ritu ab Apostolis introducto (cf. 1 Tim 4,14; 5, 22; 2 Tim 1, 6; Act 6, 6), recipiunt; quod si omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos, caute supplendum quod per errorem exstitit praetermissum. Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput effunditur ordinandi. 1.288

Décret fragmentaire "Si condiciones", entre 1227 et 1234. · L'invalidité d'un mariage sous condition.

Si condiciones contra substantiam coniugii inserantur, puta, si alter dicat alteri: 'contraho tecum, si generationem prolis evites', vel: 'donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem', aut: 'si pro quaestu adulterandam te tradas': matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu; licet aliae condiciones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter eius favorem pro non adiectis haberi. 1.289 1.290

Lettre " Naviganti vel " au frère R., entre 1227 et 1234. · Usure.

Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem usurarius (non?) est censendus. Ille quoque, qui dat X solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini et olei mensurae reddantur: quae, licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur: non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. 1.291 1.292

Lettre " Cum sicut ex " à l'archevêque Sigurd de Trondheim · (Norvège), 8 juillet · La matière du baptême.

Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cerevisia baptizari: tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam evangelicam oporteat ex aqua et Spiritu Sancto renasci (Jo 3, 5), non debent reputari rite baptizati, qui in cerevisia baptizantur. 1.293 1.294

1er concile de LYON (13ème oecuménique) 28 juin-17juillet 1245 · Les rites et les doctrines qui doivent être inculqués aux Grecs.

3 (al. 4). 1. Circa haec itaque sic deliberatio nostra resedit, ut Graeci eiusdem regni in unctionibus, quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant et observent.-2. Ritus vero seu consuetudo, quam habere dicuntur, ungendi per totum baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest, cum, sive fiat sive non, quantum ad efficaciam vel effectum non multum referat, toleretur.-3. Nec refert etiam, utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum parem vim et effectum in utraque baptismum habere asseverare dicantur.

4 ( 5). Soli autem episcopi consignent chrismate in frontibus baptizatos, quia huius unctio non debet nisi per episcopos exhiberi. Quoniam soli Apostoli, quorum vices gerunt episcopi, per manus impositionem, quam confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur.-5. Singuli quoque episcopi in suis ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum formam Ecclesiae, chrisma conficere, ex balsamo quidem et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in chrismatis unctione confertur. Et columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legitur retulisse. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet quod patriarcha una cum archiepiscopis et episcopis eius suffraganeis, et archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul chrisma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur.

6. Nullus autem per sacerdotes vel confessores pro satisfactione unctione aliqua solummodo inungatur.

7. Infirmis vero iuxta verbum Iacobi Apostoli (Iac 5, 14 s) unctio exhibeatur extrema.

8 ( 6). Porro in appositione aquae, sive frigidae, sive calidae, vel tepidae, in altaris sacrificio, suam si velint consuetudinem Graeci sequantur, dummodo credant et asserant, quod servata canonis forma, conficiatur pariter de utraque.-9. Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam usque ad annum, praetextu infirmorum ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent. Liceat tamen eis, pro infirmis ipsis, corpus Christi conficere, ac per quindecim dies, et non longiori temporis spatio, conservare; ne per diutinam ipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum: licet veritas et efficacia semper eadem omnino remaneat, nec ulla umquam diuturnitate, seu volubilitate temporis evanescat.

( 14). De fornicatione autem, quam solutus cum soluta committit, quin sit mortale peccatum, non est aliquatenus ambigendum, cum tam fornicarios, quam adulteros a regno Dei Apostolus asserat alienos (cf. l Cor 6, 9s).

( 15). Ad haec volumus et expresse praecipimus, quod episcopi Graeci septem ordines secundum morem Ecclesiae Romanae de cetero conferant, cum hucusque tres de minoribus circa ordinandos neglexisse, vel praetermisisse dicantur. Illi tamen, qui iam sunt taliter ordinati per eos, propter nimiam ipsorum multitudinem, in sic susceptis ordinibus tolerentur.

( 16). Quia vero secundum Apostolum, mulier mortuo viro ab ipsius est lege soluta, ut nubendi cui vult in Domino liberam habeat facultatem (Rom 7, 2; 1 Cor 7, 39), secundas, et tertias, ac ulteriores etiam nuptias Graeci non reprehendant aliquatenus, nec condemnent, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt. Secundo tamen nubentes presbyteri nullatenus benedicant.

(De sorte defunctorum ) 23 ( 18). Denique cum Veritas in Evangelio asserat, quod si quis in Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo, neque in futuro dimittetur ei (Mt 12, 32); per quod datur intellegi quasdam culpas in praesenti, quasdam vero in futuro saeculo relaxari, et Apostolus dicat, quod 'uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit', et 'cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem' (I Cor 3, 13 15), et ipsi Graeci vere ac indubitanter credere ac affirmare dicantur, animas illorum, qui, suscepta paenitentia, ea non peracta, vel qui sine mortali peccato, cum venialibus tamen et minutis decedunt, purgari post mortem, et posse suffragiis Ecclesiae adiuvari: Nos, quia locum purgationis huiusmodi dicunt non fuisse sibi ab eorum doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem iuxta traditiones et auctoritates sanctorum Patrum 'Purgatorium' nominantes volumus, quod de cetero apud ipsos isto nomine appelletur. Illo enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quae prius per paenitentiam non fuere remissa, sed parva et minuta purgantur, quae post mortem etiam gravant, si in vita fuerunt relaxata.

24 ( 19). Si quis autem absque paenitentia in peccato mortali decedit, hic procul dubio aeternae gehennae ardoribus perpetuo cruciatur.-25 ( 20). Animae vero parvulorum post lavacrum, et adultorum etiam in caritate decedentium, qui nec peccato, nec ad satisfactionem aliquam pro ipso tenentur, ad patriam protinus transvolant sempiternam. 1.295 1.296 1.297

Constitution " Romanus Pontifex de summi, " 5 octobre 1256. · Erreurs de Guillaume de Saint-Amour au sujet des moines mendiants

(Libello Guilelmi) studiose perlecto et mature et districte examinato, Nobisque de hoc plenaria facta relatione ab eis, quia (quod) in ipso quaedam perversa et reproba, contra potestatem et auctoritatem Romani Pontificis et coepiscoporum suorum,

contre le pouvoir et l'autorité du pontife romain et de ses · coévêques,

et nonnulla contra illos, qui propter Deum sub ar(c)tissima paupertate mendicant, mundum cum suis opibus voluntaria inopia superantes;

alia vero contra eos, qui salutem animarum zelantes ardenter, et sacris studiis procurantes, multos in Ecclesia Dei operantur spirituales profectus, et magnum faciunt ibi fructum;

quaedam autem contra salutem (salutarem) pauperum seu mendicantium religiosorum statum, sicut sunt dilecti filii Fratres Praedicatores, et Minores, qui vigore spiritus, saeculo cum suis divitiis derelicto, ad solam caelestem patriam tota intentione suspirant, necnon et alia plura inconvenientia, digna utique confutatione ac confusione perpetua, manifeste comperimus contineri.

Quia (Quodque) etiam idem libellus magni scandali seminarium, et multae turbationis materia existebat, et inducebat etiam dispendium animarum, cum retraheret a devotione solita, et consueta eleemosynarum largitione, ac a conversione, et religionis ingressu fideles: Nos libellum eumdem, qui sic incipit: 'Ecce videntes clamabunt foris', quique secundum ipsius titulum 'Tractatus brevis de periculis novissimorum temporum' nuncupatur, tamquam iniquum, scelestum et exsecrabilem, et institutiones ac documenta in eo tradita, utpote prava, falsa et nefaria, de Fratrum Nostrorum consilio, auctoritate Apostolica reprobamus et in perpetuum condemnamus...

Bulle " Transiturus de hoc mundo ", 11 août 1264. · L'eucharistie comme mémorial du Christ.

In institutione quidem huius sacramenti dixit ipse Apostolis: 'Hoc facite in meam commemorationem' (Lc 22, 19), ut praecipuum et insigne memoriale sui amoris eximii, quo nos dilexit, esset nobis hoc praecelsum et venerabile sacramentum. Memoriale, inquam, mirabile..., in quo innovata sunt signa et mirabilia immutata, in quo habetur omne delectamentum..., in quo utique vitae suffragium consequimur et salutis. Hoc est memoriale... salvificum, in quo gratam redemptionis nostrae recensemus memoriam, in quo a malo retrahimur et in bono confortamur et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementa, in quo profecto proficimus ipsius corporali praesentia Salvatoris. Alia namque, quorum memoriam agimus, spiritu menteque complectimur, sed non propter hoc realem eorum praesentiam obtinemus. In hac vero sacramentali Christi commemoratione Iesus Christus praesens sub alia quidem forma, in propria vero substantia est nobiscum. Adscensurus enim in caelum dixit Apostolis et eorum sequacibus: 'Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi' (Mt 28, 20), benigna ipsos promissione confortans, quod remaneret et esset cum eis etiam praesentia corporali.

L'Eucharistie, aliment de l'âme.

Transcendens omnem plenitudinem largitatis, omnem modum dilectionis excedens, attribuit se in cibum. O singularis et admiranda liberalitas, ubi donator venit in donum, et datum est idem penitus cum datore!... Dedit igitur nobis se in pabulum, ut, quia per mortem homo corruerat, et per cibum relevaretur ad vitam.... Gustus sauciavit, et gustus sanavit. Vide, quia, unde vulnus est ortum, prodiit et medela, et, unde mors subiit, exinde vita evenit. De illo siquidem gustu dicitur: 'Quacumque die comederis, morte morieris' (Gen 2, 17); de isto vero legitur: 'Si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum' (Jo 6, 52).... Decens quoque liberalitas exstitit et conveniens operatio, ut Verbum Dei aeternum, quod rationabilis creaturae cibus est et refectio, factum caro, se rationabili creaturae carni et corpori, homini videlicet, in edulium largiretur.... Hic panis sumitur, sed vere non consumitur; manducatur, sed non transmutatur, quia in edentem minime transformatur, sed, si digne recipitur, sibi recipiens conformatur. 1.298 1.299

Lettre " Quanto sincerius " à l'archevêque Maurin de Narbonne, · 28 octobre 1267. · La présence réelle du Christ dans l'eucharistie.

(Pervenit ad Nostrum auditum quod tu..,) dixisti corpus Domini nostri Iesu Christi sanctissimum essentialiter in altari non esse, sed tantum sicut signatum sub signo, et hanc celebrem esse opinionem Parisius (= Parisiis) adiecisti. Repsit autem hic sermo... et ad Nos postremo perveniens scandalizavit Nos plurimum, nec facile Nobis exstitit credere talia te dixisse, quae haeresim continent manifestam et illius sacramenti derogant veritati, in quo fides eo negotiatur utilius, quo sensum superat, intellectum captivat et suis legibus subiicit rationem.... Firmiter teneas, quod communiter tenet Ecclesia..., sub speciebus scilicet panis et vini post sacra verba iuxta ritum Ecclesiae ore sacerdotis prolata, esse vere, realiter et essentialiter corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, licet localiter sit in caelo. 1.300 1.301 1.302

2e concile de LYON (14e oecuménique) 7 mai - 17 juillet 1274. · 2e session, 18 mai 1274 : constitution sur la Trinité · souveraine et la foi cat · La procession du Saint-Esprit.

Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit: hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet, praedicat, profitetur et docet sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium et magistra: hoc habet orthodoxorum Patrum atque Doctorum Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia. Sed quia nonnulli propter irrefragabilis praemissae veritatis ignorantiam in errores varios sunt prolapsi: Nos huiusmodi erroribus viam praecludere cupientes, sacro approbante Concilio, damnamus et reprobamus, qui negare praesumpserint, aeternaliter Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere sive etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio, tanquam ex duobus principiis, et non tanquam ex uno, procedat. 1.303 1.304

4e session, 6 juillet 1274, lettre de l'empereur Michel au · pape Grégoire X. · Profession de foi de l'empereur Michel Paléologue.

(Professio generalis) Credimus sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem, coessentialem et consubstantialem, coaeternam, et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis et maiestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in caelo et in terra, visibilia, invisibilia, corporalia et spiritualia. Credimus singulam quamque in Trinitate personam unum verum Deum, plenum et perfectum.

Credimus ipsum Filium Dei, Verbum Dei, aeternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et aequalem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto et Maria semper Virgine, cum anima rationali; duas habentem nativitates, unam ex Patre nativitatem aeternam, alteram ex matre temporalem: Deum verum et hominem verum, proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptivum, nec phantasticum, sed unum et unicum Filium Dei, in duabus et ex duabus naturis, divina scilicet et humana, in unius personae singularitate, impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et salute nostra passum vera carnis passione, mortuum et sepultum, et descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis vera carnis resurrectione, die quadragesima post resurrectionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse in caelum et sedere ad dextram Dei Patris, inde venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala.

Credimus et Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coaequalem et consubstantialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio. Credimus hanc sanctam Trinitatem non tres Deos, sed unicum Deum omnipotentem, aeternum et invisibilem et incommutabilem.

Credimus sanctam catholicam et apostolicam unam esse veram Ecclesiam, in qua unum datur sanctum baptisma et vera omnium remissio peccatorum. Credimus etiam veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus, et vitam aeternam. Credimus etiam Novi et Veteris Testamenti, Legis, ac Prophetarum et Apostolorum, unum esse auctorem Deum ac Dominum omnipotentem.

(Additio specialis contra errores Orientalium) Haec est vera fides catholica, et hanc in supradictis articulis tenet et praedicat sacrosancta Romana Ecclesia. Sed propter diversos errores, a quibusdam ex ignorantia et ab aliis ex malitia introductos, dicit et praedicat: Eos, qui post baptismum in peccata labuntur, non rebaptizandos, sed per veram paenitentiam suorum consequi veniam peccatorum.

(Ajouts particuliers contre les erreurs des Orientaux).

(De sorte defunctorum) Quod si vere paenitentes in caritate decesserint, antequam dignis fructibus de commissis satisfecerint et omissis: eorum animas poenis purgatoriis seu catharteriis, sicut nobis frater Iohannes (Parastron O. F. M.) explanavit, post mortem purgari: et ad poenas huiusmodi relevandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta.

Illorum autem animas, qui post sacrum baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis manentes corporibus, vel eisdem exutae, prout superius dictum est, sunt purgatae, mox in caelum recipi.

Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.

Eadem sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod nihilominus in die iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem (cf: Rom 14, 10s).

Tenet etiam et docet eadem sancta Romana Ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma, de quo dictum est supra; aliud est sacramentum confirmationis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt, chrismando renatos; aliud est paenitentia, aliud Eucharistia, aliud sacramentum ordinis, aliud est matrimonium, aliud extrema unctio, quae secundum doctrinam beati Iacobi infirmantibus adhibetur. Sacramentum Eucharistiae ex azymo conficit eadem Romana Ecclesia, tenens et docens, quod in ipso sacramento panis vere transsubstantiatur in corpus et vinum in sanguinem Domini nostri Iesu Christi. De matrimonio vero tenet, quod nec unus vir plures uxores simul, nec una mulier permittitur habere plures viros. Soluto vero legitimo matrimonio per mortem coniugum alterius, secundas et tertias deinde nuptias successive licitas esse dicit, si impedimentum canonicum aliud ex causa aliqua non obsistat.

Ipsa quoque sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet; quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere: sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Ad quam potest gravatus quilibet super negotiis ad ecclesiasticum forum pertinentibus appellare: et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius potest iudicium recurri: et eidem omnes ecclesiae sunt subiectae, ipsarum praelati oboedientiam et reverentiam sibi dant. Ad hanc autem sic potestatis plenitudo consistit, quod ecclesias ceteras ad sollicitudinis partem admittit; quarum multas et patriarchales praecipue diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia honoravit, sua tamen observata praerogativa tum in generalibus conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. 1.305

Bulle " Saepe sanctam ecclesiam ", 1er Août 1296. · Erreurs de la secte laïque du nouvel Esprit

Accepimus namque, quod nonnullae personae se contra sanctam catholicam Ecclesiam erigentes, etiam sexus feminei, dogmatizant se ligandi et solvendi claves habere, paenitentias audiunt et a peccatis absolvunt, conventicula non solum diurna faciunt, sed nocturna, in quibus de suis pravitatibus conferunt,... et praedicare praesumunt; tonsura clericali contra ritum Ecclesiae abutentes, Spiritum Sanctum se dare per impositionem manuum mentiuntur; et exhibendam (supple: reverentiam ? oboedientiam ? ) soli Deo et non alteri cuiuscumque fuerit condicionis, dignitatis et status. Efficaciores etiam illas orationes affirmant, quae a nudatis toto corpore offeruntur;... et in dicta sancta Ecclesia ligandi atque solvendi fore abnegant potestatem... Quapropter huiusmodi sectam... damnatam et haereticam nuntiamus. 1.306

Bulle " Antiquorum habet ", 22 février 1300. · Indulgences.

Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. Nos igitur... huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus... Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum Nostrorum consilio et Apostolicae plenitudine potestatis omnibus... ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere paenitentibus et confessis... in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum... 1.307

Bulle " Unam sanctam ", 18 novembre 1302. · L'unicité de l'Eglise

Unam sanctam Ecelesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est nec remissio peccatorum...; quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius corporis caput Christus, Christi vero Deus. In qua 'unus Dominus, una fides et unum baptisma' (Eph 4, 5). Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noe videlicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta.

corps dont

Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in Propheta: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam' (Ps 21, 21). Pro anima enim, id est pro se ipso, capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scl. Ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis Ecclesiae unitatem. Haec est 'tunica' illa Domini 'inconsutilis' (Jo 19, 23), quae scissa non fuit, sed sorte provenit.

Igitur Ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius Petrus Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: 'Pasce oves meas' (Io 21, 17). 'Meas', inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive ergo Graeci sive alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse est se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Joanne, 'unum ovile, unum et unicum esse pastorem' (Jo 10, 16).

Le pouvoir spirituel de l'Eglise.

In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur (Provocatur ad Lc 22, 38 et Mt 26, 52)... Uterque ergo est in potestate Ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati.... Spiritualem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt.... Nam Veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit.... Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiore; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari, testante Apostolo: 'Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur' (1 Cor 2, 15).

Est autem haec auctoritas, etsi data sit homini et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina potestas, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso Christo, quem confessus fuit petra firmata, dicente Domino ipsi Petro: 'Quodcumque ligaveris' etc. (Mt 16, 19). Quicumque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae 'resistit, Dei ordinationi resistit' (Rom 13, 2), nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed 'in principio caelum Deus creavit et terram' (cf. Gn 1, 1). 469 Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, diffinimus omnino esse de necessitate salutis. 1.308 1.309

Licet... de necessitate non sit, iterum eadem confiteri peccata, tamen, quia propter erubescentiam, quae magna est pars, ut eorundem peccatorum iteretur confessio, reputamus salubre: districte iniungimus, ut Fratres (Praedicatores et Minores) ipsi confitentes attente moneant, et in suis praedicationibus exhortentur, quod suis sacerdotibus saltem semel confiteantur in anno, asserendo, id ad animarum profectum procul dubio pertinere. 1.310 1.311 1.312

Concile de VIENNE (15e oecuménique) 16 octobre 1311-6 mai 1312 · 3e session, 6 mai 1312. · a) Constitution "Ad nostrum qui". · Erreurs des Bégards et des Béguines concernant l'état de · perfection.

(1) Quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit: nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri.

(2) Quod ieiunare non oportet hominem nec orare, postquam gradum perfectionis huiusmodi fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subiecta, quod homo potest libere corpori concedere quidquid placet.

(3) Quod illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humanae subiecti oboedientiae, nec ad aliqua praecepta Ecclesiae obligantur; quia (ut asserunt) 'ubi spiritus Domini, ibi libertas' (2 Cor 3, 17).

(4) Quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata.

(5) Quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum.

(6) Quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti, et perfecta anima licentiat a se virtutes.

(7) Quod mulieris osculum, cum ad hoc natura non inclinet, est mortale peccatum; actus autem carnalis, cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime cum tentatur exercens.

(8) Quod in elevatione corporis Jesu Christi non debent assurgere nec eidem reverentiam exhibere: asserentes, quod esset imperfectioniseisdem, si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium (al.: mysterium) seu sacramentum Eucharistiae aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent.

(Censura:) Nos sacro approbante Concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnamus et reprobamus omnino inhibentes districtius, ne quis ipsos de cetero teneat, approbet vel defendat. 1.313