TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Fratelli Tutti

FT · Litterae encyclicae · Franciscus · 2020 · LA · 287 paragraphi · vatican.va ↗

Populi categoria, in qua penitus inest probum iudicium communitatis et culturae vinculorum, plerumque abicitur a liberalibus rationibus individualisticis, ubi societas mera consideratur commodorum finitimorum summa. Loquuntur de libertatum observantia, at absque fundamento communis narrationis. Quibusdam in contextibus frequens est popularismi insimulatio in omnes qui societatis debiliorum iura tuentur. Istis in rationibus populi categoria est in fabulas traductio alicuius rei quae revera non est. Attamen hic efficitur bipartitio non necessaria, quia neque populi neque proximi rationes mere mythicae vel fabulosae sunt categoriae, quae repellant vel despiciant socialem ordinem, scientiam ac societatis civilis institutiones. 138Aliquid simile dici potest de categoria biblica “Regni Dei”.

Caritas utramque partem coniungit – nempe fabularem et institutionalem – eo quod efficax secum fert iter historiae commutationis quod omnia conglobare exigit: institutiones, ius, technicam artem, experientiam, professionis subsidia, scientiae analysim, administrationis processus. Quandoquidem «nulla revera habetur privata vita nisi publico ordine sustineatur; calidus domesticus foculus intimam consuetudinem non habet nisi sit sub tutela legis, status tranquilli qui in lege nititur et vi atque sub condicione minimae rerum prosperitatis, quam tribuunt partitum opus, mercium permutationes, socialis iustitia atque politica civitas». 139Paul Ricoeur, Histoire et verité, Seuil, Paris 1967, 122.

Vera caritas suam in deditionem haec omnia includere valet atque si manifestari debet procedendo a persona ad personam, potest quoque pervenire ad fratrem et ad sororem longinquos et vel neglectos, varias per opes quas institutiones societatis compositae, liberae et creativae gignere valent. Singulari hoc in casu, etiam bonus Samaritanus necesse habuit ut taberna adesset quae id ei absolvere sineret quod ipse solus illo tempore praestare non poterat. In proximum amor ad rem pertinet ac nihil deperdit quod sit necessarium ad historiam immutandam, in beneficium ultimorum vertentem. Altera ex parte nonnumquam ideologiae habentur sinistrorsae aut sociales doctrinae, quae cum singulorum moribus coniunguntur, et procedendi modi inefficaces qui paucos solummodo attingunt. Interea, desertorum hominum multitudo bonae voluntati, si quae est, aliquorum committitur. Id ostendit quod oporteat non solum mystica fraternitatis spiritualitas augenda curetur, sed eadem opera efficacior mundana institutio, ut iuvetur ad quaestiones instantes solvendas desertorum qui patiuntur et moriuntur in pauperibus Nationibus. Id vicissim secum fert quod non unus detur possibilis exitus, una acceptabilis methodologia, una oeconomica formula omnibus aequabiliter applicanda atque praesumit quod severissima quoque scientia differentia itinera deferre possit.

Haec omnia ad exiguum tempus coniungi possunt, si facultatem amittimus agnoscendi necessitatem mutationis in hominum cordibus, in moribus et vivendi rationibus. Illud evenit cum politicum praeconium, communicationis instrumenta et opinionis publicae factores instant ad simplicem singulorum culturam inculcandam coram oeconomicis commodis infrenibus ac societatibus componendis, quae iis inserviant qui iam nimis potestate pollent. Quapropter Nostra reprobatio paradigmatis technocratici haud sibi vult ut temptantes tantum temperare eorum immoderationes securi simus, quoniam maximum periculum non subest in rebus, in materialibus opibus, in institutionibus, sed in ea ratione qua ipsas adhibent homines. Quaestio est utique humana fragilitas, perennis proclivitas humana in nimium sui amorem, quae pars est huius quod christiana traditio “concupiscentiam” appellat: homines nempe in immanentiam sui, proprii coetus, propriorum commodorum miserorum se concludere student. Haec concupiscentia non est vitium nostrae aetatis. Exstat ex tempore quo homo est homo et simpliciter mutatur, varias saeculorum decursu species acquirit, ac demum instrumenta usurpat quae pro aetatibus ei praesto sunt. Ea autem, Deo suffragante, regi potest.

Institutionis munus, solidalium consuetudinum provectio, facultas humanam vitam plenius cogitandi, spiritualis altitudo quaedam sunt necessaria ad qualitatem humanis necessitudinibus tribuendam, ita ut ipsa societas propriis iniquitatibus, aberrationibus, abusibus potestatum oeconomicarum, technologicarum, politicarum ac communicationis adversetur. Sunt quaedam liberales rationes quae hanc humanam fragilitatem ignorant atque fingunt terrarum orbem qui certo ordini respondet, qui per se ipsum futurum et cunctas quaestiones solvendas praestare valeat.

Mercatus per se ipse non omnia solvet, quamvis interdum hoc novum liberale fidei dogma nobis credendum inculcare velint. Agitur de exili, iterata cogitatione quae easdem solutiones prae qualibet eventura provocatione usque proponit. Novus liberismus se ipsum ut est rursus producit, magicam rationem adducens, quae est “profusio” aut “stillatio” – quae non nominatur – unam quidem viam ad sociales quaestiones solvendas. Haud animadvertitur coniectam profusionem non solvere inaequalitatem, quae novarum specierum violentiae est origo, quae socialem compaginem minantur. Hinc res politica oeconomica activa est necessaria quae efficiat ut «oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem», 140Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 128: AAS 107 (2015), 899. unde operis loca augeantur potius quam minuantur. Nummaria negotiatio, cuius facile lucrum praecipuum est propositum, ruinas edere pergit. Illinc «absque internis formis solidarietatis et mutuae fiduciae, mercatus proprium munus oeconomicum plene exsequi nequit. Et hodie ipsa haec fiducia deest». 141Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 670. Historiae finis non fuit talis, atque dogmatica praecepta oeconomicae theoriae dominantis demonstraverunt se non esse infallibilia. Ordinum mundialium debilitas coram pestilentiis patefecit non omnia per mercatus libertatem solvi atque, praeter rem politicam sanam restituendam, imperio nummario haud subiectam, «dignitati humanae praecipuum locum esse tribuendum et in illo fundamento sociales structuras alterius generis esse aedificandas, quibus indigemus». 142Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 858.

Quibusdam in considerationibus oeconomicis clausis atque unius speciei locum non habere videntur, exempli causa, motus populares qui congregant opere carentes, operarios precarios eosque sine regulae observantia atque tot alios qui in iam statutis curriculis facile non continentur. Revera, varia popularis oeconomiae communisque productionis genera ipsi gestant. De sociali, politica et oeconomica participatione est cogitandum tali ratione quae «populares motus complectantur ac structuras locales, nationales et internationales moderaminis per moralis roboris fluentum animent quod oritur ex reiectis implicandis in communem sortem efficiendam»; eodem tempore recte favendum est ut «hi motus, hae solidarietatis experientiae quae ab imo adolescunt, ex planetae subtersolo subducuntur, confluant, magis componantur, inter se conveniant». 143Ibid. Quod tamen efficiunt haud suam peculiarem naturam prodentes, quandoquidem ipsi sunt «mutationis satores, fautores processus in quem conveniunt sexcentae parvae ac magnae actiones ingeniose devinctae, sicut quadam in poësi». 144Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (5 Novembris 2016): L’Osservatore Romano, 7-8 Novembris 2016, pp. 4-5. Hoc sensu sunt “sociales poëtae”, qui suapte ratione operantur, proponunt, provehunt ac liberant. Cum iis fieri poterit humanus integer progressus, qui postulat ut posthabeatur «illa cogitatio rerum politicarum socialium, quae concipiuntur ut res politica erga pauperes, at numquam cum pauperibus, numquam pauperum ac tanto minus cuidam incepto addita, quod populos coniungat». 145Ibid. Quamquam fastidium provocant, quamquam nonnulli “prudentes” in ordine disponere eos nequeunt, animus indatur oportet ut agnoscatur sine iis «democratiam tabescere, nominalismum, formalitatem fieri, vicem gerendi amittere potestatem, paulatim abstrahi, quoniam populum excludit, cotidie sua pro dignitate pugnantem, suam sortem aedificantem». 146Ibid.

Notae

  1. 138. Aliquid simile dici potest de categoria biblica “Regni Dei”.
  2. 139. Paul Ricoeur, Histoire et verité, Seuil, Paris 1967, 122.
  3. 140. Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 128: AAS 107 (2015), 899.
  4. 141. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 670.
  5. 142. Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 858.
  6. 143. Ibid.
  7. 144. Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (5 Novembris 2016): L’Osservatore Romano, 7-8 Novembris 2016, pp. 4-5.
  8. 145. Ibid.
  9. 146. Ibid.