TheoFonsAd fontes fidei

Laudato si'

LS · Franciscus · 2015 · LA · 246 paragraphi · vatican.va ↗

In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum. Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2,15) non solum ut ea quae exsisterent curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos. Hoc modo operarii et artifices «creaturam laboris confirmabunt» (Eccli 38,39). Re vera, humanum opus quod prudentem adiuvat progressionem creati, formam aptissimam constituit ad curam adhibendam de eo ipso, quia se ponit Dei instrumentum, ut virtutes manifestentur quas Ipse in res inseruit: “Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa” (Eccli 18,4).

Si cogitamus quae aptae sint necessitudines hominis cum mundo qui eum circumdat, necessitas congruae notionis laboris exstat, quia, si loquimur de necessitudine inter hominem et res, interrogatio proponitur de significatione et proposito actionis humanae super realitate. Non loquimur solum de manuum opere vel de agro colendo, sed de qualibet industria quae aliquam comportet transformationem rerum, ab elaboratione inquisitionis socialis usque ad inceptum cuiusdam progressionis technologicae. Quaelibet forma operis notionem praesumit de necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere. Spiritalitas christiana, simul cum admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus, copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus.

Colligamus etiam quaedam ex diuturna traditione monastica, quae initio fugam a mundo quodammodo affectavit, se subducens ab urbana corruptela. Hanc ob rem monachi solitudinem quaerebant, sibi conscii aptum inibi se inventuros locum ad praesentiam Dei agnoscendam. Postea, sanctus Benedictus de Nursia voluit ut sui monachi in communitate viverent, orationem et studium coniungentes cum manuum opere (ora et labora). Eiusmodi introductio manuum operis, spiritali sensu imbuti, nova omnino apparuit. Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata opera inter meditationem et laborem. Eiusmodi laboris tractatio nos attentiores et observantiores reddit in ambitum et nostrum nexum cum mundo sana implet sobrietate.

Hoc confirmamus: “Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est”. 100Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 63. Nihilominus, cum in homine capacitas contemplationis et obsequii amittitur, condiciones inducuntur ut operis notio deformetur. 101Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840. Semper memorandum est hominem eodem tempore valere “in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare”. 102Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 34: AAS 59 (1967), 274. Oportet opus locus sit huius multiplicis progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur: creandi ingenium, futuri prospectus, explicatio facultatum, bonorum exercitatio, cum aliis communicatio, adorationis consuetudo. Hanc ob rem, hodierni mundi realitas socialis, praeter definitas utilitates societatum bonis gignendis atque controversae rationis oeconomicae, postulat ut “pro omnibus promoveatur in primis propositum accedendi ad laborem eumque servandi”. 103Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 32: AAS 101 (2009), 666.

Iam inde a nostra creatione ad opus vocamur. Non est nitendum ut progressio technologica plus plusque humanum substituat opus: si id ageret, genus humanum se ipsum laederet. Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis. Hoc posito, pauperes pecunia iuvare semper debet solutio esse temporaria ad impellentibus necessitatibus subveniendum. Illud vero propositum semper est persequendum ut illi operantes dignam vitam exigant. Attamen oeconomiae directio progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero imminuto, quorum locum occupant machinamenta. Postremus hic modus demonstrat qua ratione navitas humana contra hominem ipsum se vertere possit. Locorum imminutio operandi “negativum infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem «patrimonii socialis», hoc est illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem”. 104Ibid. Denique “ Humani sumptus sunt iugiter sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones semper prae se ferunt insumptus quoque humanos”. 105Ibid. Desinere studere personis deferre ad maiorem directum proventum accipiendum, pessimum est pro societate negotium.

Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem. Exempli gratia, magna exstat varietas rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio. Oeconomiae scalarum, quae dicuntur, potissimum in provincia agriculturae, parvos student cogere agricolas ad eorum terras vendendas vel eorum translaticias culturas relinquendas. Aliquorum ex iis conatus alias productionis formas creandi, maiore varietate definitas, in vanum irritumque recidunt propter difficultates ad mercatus regionales et globales accedendi vel ob substructionem venditionis et rei vectoriae magnis societatibus inservientem. Auctoritatibus ius est atque responsalitas modos adhibendi manifesti et firmi adiumenti erga parvos productores atque varietatem productionis. Ut oeconomica sit libertas a qua omnes realiter beneficium accipiant, nonnumquam necessarium est fines illis ponere quibus maximae sunt copiae et pecuniae potestas. Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit contradictorius qui politicam contaminat. Operositas societatis quae nobilem constituit vocationem ad productionem directam copiarum adque meliorem mundum pro omnibus reddendum, modus potest fieri valde fecundus ad regionem illam promovendam in qua operositates societatis collocantur, potissimum si intellegitur auctos opeandi locorum numeros necessariam esse partem ad communi bono inserviendum. Innovatio biologica ab ipsa inquisitione incohanda

In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse elementum externum qui ex toto excludi debeat. Attamen etiamsi homo in plantarum animaliumque provincia agere eaque, cum necessarium sit, ad suam vitam, adhibere potest, Catechismus docet experimenta in animalia exercita esse tantum legitima “si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas”. 106Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2417. Firmiter enuntiat: humana potestas limitibus coërcetur atque “humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas”. 107Ibid., 2418. Quivis usus et experimentum “integritatis creationis religiosam postulat observantiam”. 108Ibid., 2415.

Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis”. 109Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 6: AAS 82 (1990) 150.Affirmavit Ecclesiam magnopere subsidia aestimare “inquisitionis et usuum biologiae molecularis, aliis disciplinis veluti genetica eiusque technologicis usibus in agricultura et industria completae”. 110Sermo ad Pontificiam Academiam Scientiarum (3 Octobris 1981), 3: Insegnamenti 4/2 (1981), 333. Quamquam etiam dixit hanc rem non esse causam compellentem ad “indiscriminatum usum geneticum” 111Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 7: AAS 82 (1990) 151. qui negativos ignoret effectus harum actionum. Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest. Si artis cultor prohiberi non potest quominus vim suam effingendi exprimat, ne ii quidem impediri possunt quibus peculiares sunt facultates scientias promovendi et technologias, quorum facultates a Deo datae sunt aliorum iuvandorum gratia. Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta, effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis, cui gravia pericula adduntur.

Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae. Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus. Utcumque res se habet, legitima est actio quae ad naturam spectat “ut ea adiuvetur secundum suam essentiam ad sese explicandam, quam est creationis, quam Deus voluit”. 112Ioannes Paulus II, Sermo ad quintam et tricesimam Congressionem Generalem Consociationis Medicae Mundialis (29 Octobris 1983), 6: AAS 76 (1984), 394.

Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum animaliumve ad proposita medica vel agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare considerationes. Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem. Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab ipsa natura effectae sunt et efficiuntur. Ne illae quidem ab homine inductae novum constituunt eventum. Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque universaliter probati his in considerationibus includi possunt. Opportunum est memorare progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae. Attamen apud naturam horum processuum modus est lentus, qui cum celeritate conferri non potest, imposita hodiernis technologicis progressionibus, etiam cum eiusmodi progressus scientifica provectione nituntur saeculorum.

Quamvis nobis haud praesto sint certa argumenta damnum comprobantia quod cerealia transgenetica hominibus dare possint, atque quibusdam in regionibus eorum usus oeconomicam iuverit progressionem, quasdam quaestiones expedituram, graves animadvertuntur difficultates quae non sunt extenuandae. Multis in regionibus, ob has illatas culturas, cumulatio notatur terrarum cultus in paucorum manibus, quae secum fert “progredientem deminutionem parvorum operatorum, qui ob amissas terras cultas coacti sunt ut a productione directa decederent”. 113Commissio Episcopalis pro re Pastorali Sociali Argentinae, Una tierra para todos (mense Iunio 2005), 19. Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt. Hae amplificatae culturae delent rationem multiplicem oecosystematum, diversitatem diminuunt in productione atque praesens futurumve tempus oeconomiarum regionalium afficiunt. Variae Nationes in augendum paucorum dominium inclinantur super productione seminum aliorumque proventuum qui necessarii sunt ad culturam, et subiectio gravior fit si productio consideratur granorum sterilium quae agricolas cogat, ut ea a societatibus productionis emant.

Sine dubio assidua oportet sit attentio quae sinat omnes ethicos inhaerentes considerare aspectus. Ad eiusmodi propositum assequendum opus est disputatione scientifica socialique quae responsalis sit et ampla, quaeque consideret omnes notitias quae praesto sint et res earum nomine appellare valeat. Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam. Hoc difficile reddit opus adimplendi iudicii aequi et prudentis de diversis quaestionibus, respiciendo omnia variabilia cum iis coniuncta. Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque. Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur. Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre possint.

Ceterum sollicitudinis profecto est causa quod quidam motus oecologici integritatem ambitus defendunt et merito iureque definitos limites postulant scientificae inquisitionis, dum nonnumquam eadem principia vitae humanae non adhibent. Saepe aequum videtur omnes limites superari, cum experimenta vivorum embryonum humanorum aguntur. Memoria non tenetur bonum hominis, quod abalienari non potest valde praetergredi suam progressionem. Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem. Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit.

Notae

  1. 100. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 63.
  2. 101. Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.
  3. 102. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 34: AAS 59 (1967), 274.
  4. 103. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 32: AAS 101 (2009), 666.
  5. 104. Ibid.
  6. 105. Ibid.
  7. 106. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2417.
  8. 107. Ibid., 2418.
  9. 108. Ibid., 2415.
  10. 109. Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 6: AAS 82 (1990) 150.
  11. 110. Sermo ad Pontificiam Academiam Scientiarum (3 Octobris 1981), 3: Insegnamenti 4/2 (1981), 333.
  12. 111. Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 7: AAS 82 (1990) 151.
  13. 112. Ioannes Paulus II, Sermo ad quintam et tricesimam Congressionem Generalem Consociationis Medicae Mundialis (29 Octobris 1983), 6: AAS 76 (1984), 394.
  14. 113. Commissio Episcopalis pro re Pastorali Sociali Argentinae, Una tierra para todos (mense Iunio 2005), 19.