Officium autem omne aut medium, aut perfectum est, quod aeque Scripturarum auctoritate probare possumus. Habemus etenim in Evangelio dixisse Dominum: Si vis in vitam aeternam venire, serva mandata. Dixit ille? Quae? Jesus autem dixit illi: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices: honora patrem et matrem: et, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 17 et seq.). Haec sunt media officia, quibus aliquid deest.
Denique dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., XX, 21). Et supra (Matth. V, 44, 45) ita est scriptum, ubi diligendos inimicos, et orandum dicit pro calumniantibus et persequentibus nos, et benedicere maledicentes; hoc nos facere debemus, si volumus perfecti esse, sicut Pater noster qui in coelo est, qui super bonos et malos solem jubet radios suos fundere, et pluvia et rore terras universorum sine ulla discretione pinguescere. Hoc est igitur perfectum officium, quod κατόρθωμα dixerunt Graeci, quo corriguntur omnia, quae aliquos potuerunt lapsus habere.
Bona etiam misericordia, quae et ipsa perfectos facit, quia imitatur perfectum Patrem. Nihil tam commendat Christianam animam quam misericordia. Primum in pauperes, ut communes judices partus naturae, quae omnibus ad usum generat fructus terrarum; ut quod habes, largiaris pauperi, et consortem et conformem tuum adjuves. Tu nummum largiris, ille vitam accipit: tu pecuniam das, ille substantiam suam aestimat. Tuus denarius, census illius est.
Ad haec plus ille tibi confert, cum sit debitor salutis. Si nudum vestias, te ipsum induis justitiam. Si peregrinum sub tectum inducas tuum, si suscipias egentem: ille tibi acquirit sanctorum amicitias et aeterna tabernacula. Non mediocris ista gratia. Corporalia seminas, et recipis spiritalia. Miraris judicium Domini de sancto Job? Mirare virtutem ejus, qui poterat dicere: 12 Oculus eram caecorum, pes claudorum. Ego eram infirmorum pater, velleribus agnorum meorum calefacti sunt humeri eorum. Foris non habitabat peregrinus: ostium autem meum omni venienti patebat (Job XXIX, 15, 16). Beatus plane, de cujus domo numquam vacuo sinu pauper exivit; neque enim quisquam magis beatus, quam qui intelligit super pauperis necessitatem et infirmi atque inopis aerumnam. In die judicii habebit salutem a Domino, quem habebit suae debitorem misericordiae.