Sed plerique revocantur ab officio dispensatricis misericordiae, dum putant hominis actus non curare Dominum, aut nescire eum quid in occultis geramus, quid teneat nostra conscientia: aut judicium ejus nequaquam justum videri, quando peccatores divitiis abundare vident, gaudere honoribus, sanitate, liberis: contra autem, justos inopes degere, inhonoros, sine liberis, infirmos corpore, luctu frequenti.
Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Job, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque vibicibus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes videbant (Job. IV, 3, 11, 14 et seq.). Quibus hanc sanctus Job proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii vivunt? Inveteraverunt autem, et in divitiis semen eorum secundum voluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis (Job XXI, 7 et seq.).
Haec videns infirmus corde exagitatur, et studium avertit suum. Cujus dicturus sermones, ante sanctus praemisit Job, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde videte me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum (Ibid., 1 et seq.). Dicturus enim sum quod non probo: sed ad vos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est versus. Quid autem? Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccavi, etsi argui dignus sum; quia non ex evidenti culpa me arguitis, sed ex injuriis aestimatis merita delictorum. Videns ergo infirmus abundare injustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, vias tuas scire nolo (Ibid., 14). Quid prodest, quia servivimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi? In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non videt.
Laudatur in Platone, quod in Politia sua 13 posuit eum qui contra justitiam disputandi partes recepisset, postulare veniam dictorum quae non probaret, et veri inveniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere. Quod eousque Tullius probavit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putaverit.
Quanto antiquior illis Job, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed veritatis probandae, praemittenda aestimavit? Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subjiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum eversio (Job. XXI, 17): non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse veritatis judicem (Ibidem, 22): et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra. Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae voluntatis, sicut adipe repletam animam gerens (Ibid., 23 et seq.). At vero peccator quamvis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae vitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia.
Haec cogitans nega, si potes, divini esse judicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo judicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolvi potest, qui nec sibi innocens est? Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum ejus (Job XXI, 28)? Signum ejus non invenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium. Aperuit oculos, transivit requies ejus, evanuit delectatio: licet ipsa quae videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit: viventes enim in inferna descendunt.
Vides convivium peccatoris, interroga conscientiam ejus. Nonne gravius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam ejus, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et vibices animae ejus, et cordis moestitudinem. Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est vita ejus (Luc. XII, 15): cum scias quia etsi tibi videatur dives, sibi pauper est, et tuum judicium 14 suo refellat? De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum judicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris. Ergo impius ipse sibi poena est: justus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso solvitur.