Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique justorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse judicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni hujusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos judicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent.
Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam ejus descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si injuria est regere, nonne est major injuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla injustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?
Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant injuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute ejus consistere, vim et majestatem ejus per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant injuriam ejus, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae majestatis ingrediatur scientia?
Sed horum magistrum velut ebrium, et 15 voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi? Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent. Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas?