TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Adjuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis, si de potentis 95 manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur jactantiae magis causa facere, quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus. Jam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregae convalescit opinionis testimonium.

Commendat plerosque etiam hospitalitas. Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti janua. Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis liberalitatis, explorare adventus hospitum.

Quod Abrahae laudi est datum, qui ante januam suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum (Gen. XVIII, 1 et seq.). Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit.

Loth quoque nepos ejus non solum genere, sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit (Gen. XIX, 1 et seq.).

Decet igitur hospitalem esse, benignum, justum, non alieni cupidum; immo de suo jure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena jura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a jurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo jure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.

In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: justis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim justum receperit in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41, 42), ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit? Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus 96 in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV, 36).

Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. Verum hoc malum jamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus (Prov. XV, 17). Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace (Prov. XVII, 1). Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.

Largitatis enim duo sunt genera: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu juvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat.

Pulchra liberalitas (Dist. 86, cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes mensuram tenere, ut abundes pluribus: non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias.

Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat: impensas misericordiae convenientes frequentare: quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua, sed competentia: non redundantia, sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, nec restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas: aut voluptati superfluat. 97