TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Plurimum itaque prodest unicuique bonis jungi. Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur. Et ad instructionem itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem.

Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam (Exod. XXIV, 13). Denique cum in ejus tabernaculo divina refulgere praesentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo 94 loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri et populus deorsum stabant; Jesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat (Exod. XXXIII, 11). Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.

Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis (Deut. XXXIV, 9). Merito vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus (Josue III, 15 et seq.), diceret: Stet sol, et staret sol (Josue X, 12, 13); quasi ejus spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, hujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem (Exod. XIV, 21): ille mari, hic coelo imperavit.

Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium (Gen. XII, 4). Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adjunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum juvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus juniorem fuisse (III Reg. XIX, 21). In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum (Act. XII et alibi).

Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem legimus in Evangelio Joannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.