Egregie itaque viros alicui praesidentes muneri commendat justitia: contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium ejus Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse hujusmodi, quia et onus adjiceret super patrium jugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret (III Reg. XII, 4 et seq.).
Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Jesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16); quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem. 93